|
32. Quia in praecedenti
propositione probatum est esse aliquam rem cuius substantia est in
aeternitate et actio in tempore, consequenter huiusmodi substantiae
conditionem ostendit in hac ultima propositione, dicens: omnis
substantia cadens in quibusdam suis dispositionibus sub aeternitate et
cadens in quibusdam suis dispositionibus sub tempore est ens et
generatio simul. Et haec eadem propositio ponitur CVII in libro
Procli, sub his verbis: omne quod hac quidem aeternale hac autem
temporale, et ens est simul et generatio. Ad huius autem
propositionis manifestationem tria facit. Primo praemittit probationem
propositionis inductae, quae quidem tota dependet ex significatione
nominum. Quia enim aeternitas est tota simul, carens successione
praeteriti et futuri, ut supra habitum est, id quod est in aeternitate
dicitur ens, quia semper est in actu. Tempus autem consistit in
successione praeteriti et futuri, unde id quod est in tempore est quasi
in fieri, quod significat nomen generationis. Quod ergo est totaliter
in aeternitate, est totaliter ens; quod autem est totaliter in
tempore, est totaliter generatio. Quod vero est secundum aliquid in
tempore et secundum aliquid in aeternitate, est simul ens et
generatio. Secundo ibi: iam ergo manifestum est etc., inducit
quoddam corollarium. Est enim talis dispositio entium quod inferiora a
superioribus dependent. Unde necesse est quod id quod est totaliter
generatio, quasi substantiam et operationem habens in tempore,
dependeat ab eo quod est simul ens et generatio, habens substantiam in
aeternitate et operationem in tempore. Hoc autem necesse est quod
dependeat ab eo quod est totaliter in aeternitate secundum substantiam
et operationem; et hoc ulterius dependeat ab ente primo quod est supra
aeternitatem, quod est principium durationis rerum omnium et
sempiternarum et corruptibilium. Tertio ibi: necessarium est unum
faciens etc., ostendit quod ab isto uno primo omnia dependeant. Et
ad intellectum huius quod hic dicitur, sumenda est CXVI propositio
Procli, quae talis est: omnis Deus participabilis est, excepto
uno. Quae quidem propositio ponitur ab eo ad ostendendum quomodo
Platonici ponebant plures deos. Non enim ponebant omnes ex aequo,
sed unum ponebant primum, qui nihil participabat, sed est
essentialiter unum et bonum; alios vero deos ponebant inferiores
participantes ipsum unum et bonum. Et huius probationem inducit quia
de primo et supremo Deo manifestum est quod nihil participat, alioquin
non esset prima causa omnium; semper enim participans praesupponit
aliquid prius quod est per essentiam. Sed quod omnes alii dii sint
participantes, probat per hoc quia si primus Deus est unum
essentialiter et non participative, aut aliquis aliorum deorum est
similiter unum et sic in nullo differt a primo, aut oportet quod sit
unum participative. Si enim ipsum unum est essentia primi, oportet
quod si aliquid ab eo differat, quasi secundum post ipsum existens,
non sit tale quod essentia eius sit ipsum unum, sed sit participans
unitatem. Et hoc est quod hic proponitur, quod necesse est ponere
unum primum faciens adipisci unitates, id est a quo participant
unitatem quaecumque sunt unum, et ipsum non adipiscitur, id est non
participat unitatem ab aliquo alio. Et huius quidem probatio inducitur
quae praemissa est. Et sic terminatur totus liber de causis. Sint
gratiae Deo omnipotenti, qui est prima omnium causa.
|
|