|
4. Postquam auctor huius libri
distinxit triplicem gradum superioris esse et ostendit quomodo
participative invenitur totum in infimo eorum, nunc intendit ostendere
distinctionem secundi gradus, scilicet ipsius esse quod est cum
aeternitate; nam primum gradum qui est causae primae ante aeternitatem
existentis, praetermittit quasi indivisum, ut dictum est. In hoc
tamen aliter procedit quam in aliis; nam in omnibus aliis praemittit
propositionem et posita expositione propositionem praemissam probat,
hic autem more dividentium primo praemittit quod commune est, secundo
illud dividit, ibi: et esse creatum quamvis sit unum etc., tertio
inter partes divisionis differentiam assignat, ibi: et omne quod ex eo
sequitur et cetera. Id autem quod est commune omnibus intelligentiis
distinctis est esse creatum primum, de quo quidem praemittit talem
propositionem: prima rerum creatarum est esse et non est ante ipsam
creatum aliud. Et hanc etiam propositionem Proclus in suo libro ponit
CXXXVIII, sub his verbis: omnium participantium divina
proprietate et deificatorum primum est et supremum ens. Cuius quidem
ratio est, secundum positiones Platonicas, quia, sicut supra dictum
est, quanto aliquid est communius, tanto ponebant illud esse magis
separatum et quasi prius a posterioribus participatum, et sic esse
posteriorum causam. In ordine autem eorum quae de rebus dicuntur,
communissimum ponebant unum et bonum, et communius etiam quam ens,
quia bonum vel unum de aliquo invenitur praedicari de quo non
praedicatur ens, secundum eos, scilicet de materia prima quam Plato
coniungebat cum non ente, non distinguens inter materiam et
privationem, ut habetur in I physicorum, et tamen materiae
attribuebat unitatem et bonitatem, in quantum habet ordinem ad formam;
bonum enim non solum dicitur de fine sed de eo quod est ad finem. Sic
igitur summum et primum rerum principium ponebant Platonici ipsum unum
et ipsum bonum separatum, sed post unum et bonum nihil invenitur ita
commune sicut ens; et ideo ipsum ens separatum ponebant quidem
creatum, utpote participans bonitatem et unitatem, tamen ponebant
ipsum primum inter omnia creata. Dionysius autem ordinem quidem
separatorum abstulit, sicut supra dictum est, ponens eumdem ordinem
quem et Platonici in perfectionibus quae ceterae res participant ab uno
principio, quod est Deus; unde in IV capitulo de divinis
nominibus, praeordinat nomen boni in Deo omnibus divinis nominibus,
et ostendit quod eius participatio usque ad non ens extenditur,
intelligens per non ens materiam primam. Dicit enim: et, si est fas
dicere, bonum quod est super omnia existentia et ipsum non existens
desiderat. Sed inter ceteras perfectiones a Deo participatas in
rebus, primo ponit esse; sic enim dicit V capitulo de divinis
nominibus: ante alias Dei participationes esse propositum est, et est
ipsum secundum se esse senius, eo quod est per se vitam esse, et eo
quod est per se sapientiam esse, et eo quod est per se divinam
similitudinem esse. Secundum quem modum etiam auctor huius libri hoc
intelligere videtur. Dicit enim quod hoc ideo est quia esse est supra
sensum et supra animam et supra intelligentiam. Et quomodo sit supra
ista, ostendit subdens: et non est post causam primam latius, id est
aliquid communius, et per consequens neque prius causatum ipso; causa
autem prima est latior quia extendit etiam se ad non entia secundum
praedicta. Et ex hoc concludit quod, propter illud quod dictum est,
ipsum esse factum est superius omnibus rebus creatis, quia scilicet
inter ceteros Dei effectus communius est, et est etiam vehementius
unitum, id est magis simplex; nam ea quae sunt minus communia videntur
se habere ad magis communia per modum additionis cuiusdam. Videtur
tamen non esse eius intentio ut loquatur de aliquo esse separato, sicut
Platonici loquebantur, neque de esse participato communiter in omnibus
existentibus, sicut loquitur Dionysius, sed de esse participato in
primo gradu entis creati, quod est esse superius. Et, quamvis esse
superius sit et in intelligentia et in anima, tamen in ipsa
intelligentia prius consideratur ipsum esse quam intelligentiae ratio,
et similiter est in anima; et propter hoc praemisit quod est supra
animam et supra intelligentiam. De hoc igitur esse in intelligentiis
participato, rationem assignat quare sit maxime unitum. Dicit enim
quod hoc contingit propter propinquitatem suam primae causae quae est
esse purum subsistens et est vere unum non participatum in quo non
potest aliqua multitudo inveniri differentium secundum essentiam; quod
autem est propinquius ei quod est per se unum, est magis unitum quasi
magis participans unitatem; unde intelligentia quae est propinquissima
causae primae habet esse maxime unitum. Deinde cum dicit: et ipsum
quidem non est factum multa etc., ostendit rationem distinctionis quae
potest esse in intelligentiis secundum essentiam. Ubi considerandum
est quod, si aliqua forma vel natura sit omnino separata et simplex,
non potest in ea cadere multitudo, sicut, si aliqua albedo esset
separata, non esset nisi una: nunc autem inveniuntur multae albedines
diversae quae participant albedinem. Sic igitur, si esse creatum
primum esset esse abstractum, ut Platonici posuerunt, tale esse non
posset multiplicari, sed esset unum tantum. Sed, quia esse creatum
primum est esse participatum in natura intelligentiae, multiplicabile
est secundum diversitatem participantium. Et hoc est quod dicit: et
ipsum quidem, scilicet esse creatum primum, non est factum multa, id
est distinctum in multas intelligentias, nisi quia, licet ipsum sit
simplex et non sit in creatis aliquid simplicius eo, tamen est
compositum ex finito et infinito. Quam quidem compositionem etiam
Proclus ponit LXXXIX propositione, dicens: omne enter ens ex
fine est et infinito. Quod quidem secundum ipsum sic exponitur: omne
enim immobiliter ens infinitum est secundum potentiam essendi; si enim
quod potest magis durare in esse est maioris potentiae, quod potest in
infinitum durare in esse est, quantum ad hoc, infinitae potentiae.
Unde ipse praemisit in LXXXVI propositione: omne enter ens
infinitum est, non secundum multitudinem, neque secundum
magnitudinem, sed secundum potentiam solam, scilicet existendi, ut
ipse exponit. Si autem aliquid sic haberet infinitam virtutem essendi
quod non participaret esse ab alio, tunc esset solum infinitum; et
tale est Deus, ut dicitur infra in 16 propositione. Sed, si sit
aliquid quod habeat infinitam virtutem ad essendum secundum esse
participatum ab alio, secundum hoc quod esse participat est finitum,
quia quod participatur non recipitur in participante secundum totam suam
infinitatem sed particulariter. In tantum igitur intelligentia est
composita in suo esse ex finito et infinito, in quantum natura
intelligentiae infinita dicitur secundum potentiam essendi; et ipsum
esse quod recipit, est finitum. Et ex hoc sequitur quod esse
intelligentiae multiplicari possit in quantum est esse participatum:
hoc enim significat compositio ex finito et infinito. Deinde cum
dicit: et omne quod ex eo sequitur etc., ostendit differentiam inter
membra divisionis, id est inter intelligentias multiplicatas, et hoc
tripliciter: primo quidem quantum ad diversam perfectionem earum,
secundo quantum ad influentiam quarumdam super alias, ibi: et
intelligentiae primae etc., tertio quantum ad effectum
intelligentiarum in animabus et hoc in sequenti propositione quae in
quibusdam libris invenitur coniuncta cum isto commento, et incipit:
intelligentiae superiores et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit differentiam, secundo excludit quamdam dubitationem, ibi: et
quia diversificatur et cetera. Circa primum ergo considerandum est
quod duplicem differentiam intelligentiarum assignat, unam quidem
quantum ad naturam ipsarum, aliam vero quantum ad species
intelligibiles per quas intelligunt. Quantum autem ad naturas
ipsarum, necesse est quod naturae earum diversificentur secundum
ordinem quemdam. Non enim est in eis materialis differentia sed
formalis; non enim sunt compositae ex materia et forma, sed ex
natura, quae est forma, et esse participato, ut dictum est. In his
autem quae materialiter differunt nihil prohibet inveniri multa ex aequo
se habere, nam in substantiis individua unius speciei aequaliter
speciei rationem participant; in accidentibus etiam possibile est
diversa subiecta aequaliter participare albedinem. Sed in his quae
formaliter differunt, semper quidam ordo invenitur. Si quis enim
diligenter consideret, in omnibus speciebus unius generis semper
inveniet unam alia perfectiorem, sicut in coloribus albedinem et in
animalibus hominem. Et hoc ideo quia quae formaliter differunt,
secundum aliquam contrarietatem differunt; est enim contrarietas
differentia secundum formam, ut philosophus dicit in X metaphysicae.
In contrariis autem semper est unum nobilius et aliud vilius, ut
dicitur in I physicorum, et hoc ideo quia prima contrarietas est
privatio et habitus, ut dicitur in X metaphysicae. Et propter hoc in
VIII metaphysicae philosophus dicit quod species rerum sunt sicut
numeri, qui specie diversificantur secundum additionem unius super
alterum. Manifestum est autem quod quanto aliquid est perfectius,
tanto propinquius est uni perfectissimo; unde hanc differentiam ponit
quantum ad intelligentiarum naturam, quod illud esse intellectuale quod
immediate assequitur causam primam, est intelligentia completa ultima
completione quantum ad esse creatum in potentia essendi et in reliquis
bonitatibus consequentibus, illud vero esse intellectuale quod est
inferius in ordine intelligentiarum, retinet quidem naturam et rationem
intelligentiae, sed tamen est sub superiori intelligentia in
complemento naturae et in virtute essendi et operandi et in omnibus
bonitatibus sive perfectionibus. Quantum autem ad secundam
differentiam quae est ex speciebus intelligibilibus, supponit quod
intelligentiae per quasdam species intelligibiles intelligant et quod
huiusmodi intelligibiles species maiorem habeant amplitudinem et
universalitatem quam in inferioribus intelligentiis, et hoc quidem nunc
indiscussum dimittatur; manifestabitur enim infra in 10 propositione
quae tota super hoc procedit. Deinde cum dicit: et quia
diversificatur intelligentia etc., removet quamdam dubitationem.
Quia enim dixerat species intelligibiles in superioribus et
inferioribus intelligentiis esse differentes, posset hoc alicui falsum
videri propter hoc quod res intellecta est una; et ideo ostendit
quomodo huiusmodi species intelligibiles diversificentur. Et primo
inducit ad hoc quoddam exemplum; secundo ostendit differentiam, ibi:
verumtamen quamvis diversificentur et cetera. Circa primum
considerandum est quod, sicut supra dictum est, Platonici ponebant
formas rerum separatas per quarum participationem intellectus fierent
intelligentes actu, sicut per earum participationem materia corporalis
constituitur in hac vel illa specie. Et idem sequitur si non ponamus
plures formas separatas, sed, loco omnium illarum, ponamus unam
primam formam ex qua omnia deriventur, sicut supra dictum est secundum
sententiam Dionysii, quam videtur sequi auctor huius libri nullam
distinctionem ponens in esse divino. Sic igitur cum intelligentiae
sint diversae secundum essentiam, ut supra dictum est, oportet quod
formae intelligibiles participatae sint diversae et differentes in
diversis intelligentiis, sicut etiam diversae formae participatae in
hoc mundo sensibili inveniuntur secundum diversitatem individuorum
participantium formas praedictas. Deinde cum dicit: verumtamen
quamvis diversificentur etc., ostendit diversitatem in praedicto
exemplo. Formae enim sensibiles participatae in diversis individuis
sunt formae individuatae et ab invicem seiunguntur ea seiunctione qua
unum individuum seiungitur ab alio, ita quod ambae formae non pertinent
ad existentiam unius rei sed diversarum. Non sic autem seiunguntur
formae intelligibiles ex eo quod sunt in diversis intelligentiis sive
intellectibus, quia non efficiuntur per hoc formae individuales, sed
retinent vim suae universalitatis in quantum quaelibet earum in
intellectu cui inest causat universalem cognitionem eiusdem rei
intellectae. Et huius ratio ex supra dictis apparet. Cum enim formae
rerum, sive sint divisim per se stantes, sive uniantur in uno primo,
habeant esse universalissimum et divinum, manifestum est quod, quanto
magis appropinquantur ad hoc universalissimum esse formarum, tanto
formae sunt universaliores; et secundum hoc dixit quod formae
participatae in superioribus intellectibus sunt universaliores. Id
autem quod est infimum in rebus est materia corporalis, unde recipit
huiusmodi formas ut particulares absque omni universalitate. Et hoc
est quod dicit quod, quamvis formae intelligibiles diversificentur in
diversis intelligentiis, tamen non hoc modo dividuntur ab invicem sicut
dividuntur diversa individua in rebus sensibilibus, quia simul habent
unum cum multitudine, unum quidem ex parte universalitatis,
multitudinem autem secundum diversum modum participationis in diversis
intellectibus. Et per hoc totaliter excluditur ratio Averrois
volentis probare unitatem intellectus per unitatem intelligibilis
formae; existimavit enim quod, si formae intelligibiles sunt diversae
in diversis intellectibus, (quod) sint individuatae et intelligibiles
in potentia, non in actu: quod per praemissa frivolum esse patet.
Deinde cum dicit: et intelligentiae primae etc., ponit secundam
differentiam quae sequitur ex prima. Invenimus enim in quolibet rerum
ordine quod id quod est in actu agit in id quod est in potentia; semper
autem quod est perfectius comparatur ad minus perfectum ut actus ad
potentiam; et ideo perfectiora in quolibet genere nata sunt agere in
imperfectiora. Cum igitur superiores intelligentiae sint completiores
in virtute et reliquis bonitatibus intelligentiis inferioribus,
consequens est quod, sicut prima causa influit in superiores
intelligentias, ita superiores intelligentiae influant in inferiores et
sic usque ad ultima.
|
|