|
5. Postquam in praecedenti
propositione manifestavit auctor distinctionem intelligentiarum, hic
agit de distinctione animarum, quam quidem assignat secundum
differentiam intelligentiarum eas quodammodo causantium secundum eius
positionem. Unde quod hic agitur de distinctione animarum potest
referri ad distinctionem intelligentiarum secundum quod distinctio
causarum manifestatur per distinctionem effectuum. Unde et in
quibusdam libris haec non ponitur propositio per se, sed adiungitur
commento praecedentis propositionis; quod etiam apparet ex epilogo quod
hic ponitur, quod commune est utrique propositioni. Est autem
propositio talis: intelligentiae superiores primae imprimunt formas
secundas, stantes, quae non destruuntur ita ut sit necessarium iterare
eas vice alia. Intelligentiae autem secundae imprimunt formas
declines, separabiles, sicut est anima. Huic autem propositioni
Proclus ponit duas propositiones correspondentes, scilicet
CLXXXII, quae talis est: omnis divinus intellectus ab animabus
divinis participatur, et CLXXXIII, quae talis est: omnis
intellectus participatus quidem intellectualis autem solum,
participatur ab animabus neque divinis neque factis in transmutatione
intellectus et ignorantiae. Ad evidentiam autem huius propositionis
tria oportet considerare: primo quidem de impressione animae, secundo
de distinctione animarum, tertio de differentia animarum distinctarum.
Circa impressionem vero animae primo oportet considerare quomodo animae
conveniat imprimi, secundo a quo imprimatur. Quod autem animae
conveniat imprimi, manifeste apparet si quis impressionis rationem
consideret, ad quam duo requiruntur: primo quidem ut quod est
impressum sit in aliquo existens, secundo ut non sit in eo
superficialiter secundum extrinsecum contactum solum, sed sit intimum
quasi penetrans in profundum. Et haec duo conveniunt animae secundum
propriam eius rationem. Dictum est enim supra in 3 propositione quod
operatio propria animae est ut moveat corpus, eo quod operatio ipsius
animae est infra operationem propriam intelligentiae, cuius est
cognoscere res absque motu; oportet autem principium motus applicari
mobili quia, ut probatur in VII physicorum, movens et motum sunt
simul; unde animae secundum propriam rationem convenit in corpore
mobili esse. Motus autem quo anima movet corpus est motus viventis
corporis, qui quidem non est a movente extrinseco, sicut motus
violentus vel sicut motus levium et gravium a generante, sed est a
movente intrinseco; unde res vivae dicuntur seipsas movere. Et ideo
oportet animam quae movet corpus, esse in corpore intrinsecus ei
unitam, et propter hoc dicitur esse impressa. Si autem quaeratur a
quo sit impressa, secundum opinionem auctoris huius libri impressa est
ab intelligentia. Dicit enim: ipsa namque, scilicet anima inferior,
est ex impressione intelligentiae secundae, id est secundi ordinis
intelligentiarum, quae, scilicet intelligentia secunda, sequitur esse
creatum inferius, id est in inferiori parte ipsius esse primi creati
quod est esse intelligentiarum; vel, hoc quod dicit: quae sequitur
esse etc., potest referri ad animam, quae est infra aeternitatem
intelligentiae, ut in 2 propositione dictum est. Sed haec sententia
non est usquequaque rata. Possumus enim loqui de animae impressione
dupliciter: uno modo ex parte ipsius animae impressae, alio modo ex
parte materiae cui imprimitur. Et haec quidem distinctio locum habet
in qualibet anima per se stante, qualis est quaelibet anima
intelligens, ut infra patebit, quia esse substantiae eius non
totaliter consistit in unione sui ad materiam corporalem, sicut esse
animae non subsistentis quales sunt animae brutorum et plantarum, unde
in his praedicta distinctio necessaria non est, quia simul consideratur
esse talium animarum et ex parte materiae recipientis et ex parte ipsius
animae. Si ergo loquamur de anima per se stante scilicet intellectuali
quacumque, sive caelesti si ponantur corpora caelestia animata secundum
quod auctor huius libri supponit, sive de anima humana ex parte ipsius
animae, tunc secundum radices positionum Platonicarum, quas in multis
auctor huius libri sequitur, talis anima est ex impressione
intelligentiae quia, sicut supra dictum est in 3 propositione,
Platonici posuerunt quod ab alio principio causatur in aliqua re id
quod est commune, et ab alio inferiori principio id quod est magis
proprium. Secundum hoc igitur anima per se stans suum esse habet a
prima causa, quod autem sit intellectualis et quod sit anima habet a
secundis causis quae sunt intelligentiae; unde, cum ad rationem animae
pertineat quod sit corpori impressa, consequens erit quod haec anima ab
intelligentia habeat scilicet quod sit corpori impressa. Sed, quia,
sicut supra ostendimus, praedicta positio veritatem non habet et
contrariatur sententiae Aristotelis, oportet dicere quod a prima causa
a qua talis anima habet suum esse habeat etiam quod sit intellectualis
et quod sit anima et per consequens quod sit corpori impressa; est ergo
secundum hoc anima non ex impressione intelligentiae sed ex impressione
causae primae. Si vero loquamur de anima huiusmodi ex parte
susceptibilis cui imprimitur, sic quantum ad animam caelestem, si
caelum haberet animam, esset similis ratio; non enim natura caelestium
corporum aliquo modo ab intelligentiis causatur, sed a causa prima a
qua habent esse. Sed, si loquamur de anima humana ex parte
susceptibilis, sic aliquo modo est ex impressione intelligentiae, in
quantum scilicet ipsum corpus humanum disponitur ad hoc quod sit
susceptivum talis animae per virtutem caelestis corporis operantem in
semine, ratione cuius dicitur quod homo generat hominem et sol;
corpora autem caelestia, etiam secundum doctores fidei Christianae,
scilicet Augustinum et Gregorium, ponuntur a creaturis spiritualibus
moveri, quae dicuntur Angeli sive intelligentiae vel intellectus
separati; et ex hoc sequitur quod intelligentiae aliquid operentur ad
hoc quod anima humana corpori imprimatur ex parte susceptibilis. Et
per hunc modum potest dici quod aliae animae quae non sunt per se
stantes, sunt ex impressione intelligentiarum et caelestium corporum.
Deinde restat considerandum de secundo, scilicet de distinctione
animarum. Et ponit eamdem rationem distinctionis sive multiplicationis
in animabus quam in intelligentiis posuerat: sicut enim esse
intelligentiae compositum est ex infinito et finito, in quantum esse
eius non est subsistens sed participatum ab aliqua natura ratione cuius
potest distingui in multa, ita etiam est et de esse animae. Et hoc
est quod dicit: et non multiplicantur animae nisi per modum quo
multiplicantur intelligentiae, quod est quia esse animae iterum habet
finem, sed quod ex eo est inferius est infinitum. Inferius autem
dicit ipsam naturam participantem esse, quam vocat infinitum propter
virtutem ad durandum in esse in infinitum; ipsum autem esse
participatum vocat finitum quia non participatur secundum totam
infinitatem suae universalitatis sed secundum modum naturae
participantis. Est tamen advertendum quod, quia natura intelligentiae
est penitus absoluta a corpore, distinctio intelligentiarum attenditur
secundum gradum naturae propriae absque comparatione ad aliqua corpora.
De ratione vero animae est quod sit corpori impressa, et ideo
distinctio animarum attenditur secundum comparationem ad corpora
animata. Unde, si corpora animata sunt diversarum specierum, animae
eis impressae erunt diversae secundum speciem, sicut oporteret dicere
si corpora caelestia essent animata; si autem corpora animata sunt
unius speciei, animae etiam impressae sunt unius speciei multiplicatae
numero solo, sicut patet de animabus humanis. Deinde considerandum
est tertium, scilicet differentia animarum distinctarum. Et ponit
tres differentias, quarum prima accipitur secundum diversam
perfectionem animarum. Dicit enim quod animae, scilicet superiores
sicut sunt caelestium corporum, quae sequuntur intelligentiam, quasi
immediate post eam ordinatae, sunt completae, scilicet in perfectione
naturae animalis. Et signum perfectionis ostendit, subdens: paucae
declinationis et separationis. Dictum est enim supra in 2
propositione, quod anima in quantum deficit a complemento
intelligentiae appropinquat ad motum; et ideo, quanto animae fuerint
altiores et intelligentiae propinquiores, tanto minus habent de motu.
Animae enim inferiores habent motum non solum quantum ad hoc quod
movent corpus, sed etiam quantum ad hoc quod non semper sunt coniunctae
suis corporibus et quod non semper intelligunt; sed animae superiores
semper sunt coniunctae suis corporibus et semper sunt intelligentes,
habent tamen de motu hoc quod movent caelestia corpora. Et ideo dicit
quod sunt paucae declinationis, quia parum declinant ab immobilitate
intelligentiae, et paucae separationis, quia parum in diversa
separantur, ut quandoque in hoc quandoque in illo inveniantur scilicet
quantum ad solum motum localem caelestium corporum. Inferiores vero
animae deficiunt in complemento et paucitate declinationis seu
separationis a superioribus animabus. Secunda differentia sumitur
penes influentiam animarum in invicem. Sicut enim supra dixit quod
intelligentiae primae influunt supra secundas bonitates quas recipiunt a
causa prima, ita nunc dicit quod superiores animae influunt bonitates
quas recipiunt ab intelligentia super animas inferiores. Et utrobique
est ratio eadem: quia quod est imperfectius natum est perfici a
completiori, sicut potentia ab actu. Tertia differentia sumitur ex
parte effectus. Sicut enim de intelligentiis dixit quod superiores
imprimunt nobiliores animas, ita nunc dicit de animabus quod anima
superior recipiens virtutem immediate ab intelligentia habet fortiorem
impressionem, quia semper causa superior vehementius agit, ut in 1
propositione dictum est; et ideo id quod imprimitur a superiori anima
in suo corpore est fixum, stans, id est firmum et immobile, et motus
eius est aequalis, id est uniformis, et continuus, ut patet in
corpore caelesti. Anima vero inferior ad quam pertinet virtus
intelligentiae, mediante superiori anima, habet debiliorem
impressionem in suum corpus sicut causa inferior; et ideo id quod
imprimit corpori sicut vita et huiusmodi est debile, propter
passibilitatem corporis ab exteriori agente, evanescens, a principio
interiori transmutatum, destructibile, quia finaliter totaliter
desinit esse id quod ab anima in corpore efficitur. Et tamen corpus
quodammodo participat sempiternitatem, scilicet secundum speciem, et
hoc per generationem. In hoc autem melius sensit auctor huius libri
attribuens corruptibilitatem humanorum corporum debilitati impressionis
ipsius animae, quam Platonici qui posuerunt etiam animam humanam
habere quoddam corpus incorruptibile sibi semper unitum. Patet etiam
quod, secundum sententiam huius auctoris, quando anima humana fuerit
perfecta per coniunctionem ad causam primam, poterit corpori suo
imprimere vitam perpetuam; et secundum hoc fides Catholica confitetur
futuram vitam aeternam non solum in animabus sed etiam in corporibus
post resurrectionem. Ultimo epilogat quae in duabus propositionibus
dicta sunt. Quae autem diximus de animabus caelorum non asserendo
diximus, sed aliorum opiniones recitando.
|
|