|
6. Postquam auctor huius libri
distinxit esse superius generaliter in tres gradus quorum primus est
supra aeternitatem, quod convenit causae primae, secundus cum
aeternitate, quod convenit intelligentiae, tertius est infra
aeternitatem et supra tempus, quod convenit animae, hic incipit
prosequi de singulis gradibus, et primo de causa prima, secundo de
intelligentia, in 7 propositione, ibi: intelligentia est substantia
etc., tertio de anima, 14 propositione, ibi: in omni anima et
cetera. De causa autem prima hoc est quod potissime scire possumus
quod omnem scientiam et locutionem nostram excedit; ille enim
perfectissime Deum cognoscit qui hoc de ipso tenet quod, quidquid
cogitari vel dici de eo potest, minus est eo quod Deus est. Unde
Dionysius dicit I capitulo mysticae theologiae, quod homo secundum
melius suae cognitionis unitur Deo sicut omnino ignoto, eo quod nihil
de eo cognoscit, cognoscens ipsum esse supra omnem mentem. Et ad hoc
ostendendum inducitur haec propositio: causa prima superior est
narratione. Per narrationem autem oportet affirmationem intelligi,
quia quidquid de Deo affirmamus non convenit ei secundum quod a nobis
significatur; nomina enim a nobis imposita significant per modum quo
nos intelligimus, quem quidem modum esse divinum transcendit. Unde
Dionysius dicit II capitulo caelestis hierarchiae quod negationes in
divinis sunt verae, affirmationes vero incompactae vel inconvenientes.
Hanc etiam propositionem Proclus ponit CXXIII sui libri, sub
his verbis: omne quod ens ipsum quidem propter supersubstantialem
unionem indicibile est et incognoscibile omnibus secundis, a
participantibus autem capabile est et cognoscibile: propter quod solum
primum penitus ignotum tamquam amethectum ens. Per hoc autem quod
dicit quod ens, intelligit omnem formam idealem secundum Platonicorum
positiones, puta per se hominem, per se vitam et cetera huiusmodi,
quae deos dicebant, ut supradictum est; huiusmodi autem habent
unitatem, secundum ipsos, supersubstantialem, quia excedunt omnia
subiecta participantia; et ideo dicit quod neque dici neque cognosci
potest unumquodque eorum ab inferioribus, sed a superioribus cognosci
possunt, puta idea vitae cognosci potest ab idea entis. Et, quamvis
non possint perfecte cognosci vel dici ab inferioribus, aliqualiter
tamen capi et cognosci possunt a participantibus, id est per
participantia, sicut per ea quae participant vitam aliquid cognoscitur
de ipsa vita. Sed illud quod est primum simpliciter, quod, secundum
Platonicos, est ipsa essentia bonitatis, est penitus ignotum, quia
non habet aliquid supra se quod possit ipsum cognoscere; et hoc
significat quod dicitur amethectum, id est non post existens alicui.
Et, quia auctor huius libri non concordat cum Platonicis in positione
aliarum naturarum separatarum idealium, sed ponit solum primum, ut
supra dictum est, ideo praetermissis aliis de hac causa prima dicit
quod est superior narratione. Et causam assignat propter suam
supersubstantialitatem, sicut et Proclus, et hoc est quod subdit in
propositione: et non deficiunt linguae a narratione eius nisi propter
narrationem ipsius, quoniam ipsa est super omnem causam. Qualiter
autem narretur, ostendit subdens: et non narratur nisi per causas
secundas quae illuminantur lumine causae primae; et hoc est idem ei
quod Proclus dixit quod a participantibus capabile est et
cognoscibile. Hoc autem quod dictum est in propositione probatur per
hunc modum; tripliciter enim aliquid cognoscitur: uno modo sicut
effectus per causam, alio modo per seipsum, tertio modo per effectum.
Primo ergo ostendit quod causa prima non cognoscitur primo modo,
scilicet per causam, cum dicit quod causa prima non cessat illuminare
causatum suum, et ipsa non illuminatur lumine alio, quoniam ipsa est
lumen purum supra quod non est lumen. Ad cuius intellectum
considerandum est quod per lumen corporale visibilia sensibiliter
cognoscuntur, unde illud per quod aliquid cognoscitur, per
similitudinem lumen dici potest; probat autem philosophus in IX
metaphysicae quod unumquodque cognoscitur per id quod est in actu; et
ideo ipsa actualitas rei est quoddam lumen ipsius et, quia effectus
habet quod sit in actu per suam causam, inde est quod illuminatur et
cognoscitur per suam causam. Causa autem prima est actus purus, nihil
habens potentialitatis adiunctum; et ideo ipsa est lumen purum a quo
omnia alia illuminantur et cognoscibilia redduntur. Et ex hoc
concludit ulterius quod sola causa prima sic est prima quod non potest
narrari, quia non habet causam superiorem per quam narretur; res enim
consueverunt narrari per suas causas. Et, quia a cognitione processit
ad narrationem, ostendit consequenter quod causa prima, cum sit supra
cognitionem, oportet quod sit supra narrationem: et hoc ideo quia
narratio, id est affirmatio, fit per loquelam, id est per aliquem
sermonem significativum, loquela autem est per intelligentiam, quia
voces significativae sunt signa intellectuum, intelligentia autem fit
per cogitationem, id est per rationem,- et hoc est verum in
hominibus, qui ratiocinando perveniunt ad intellectum veritatis,- et
cogitatio per meditationem, id est per imaginationem et ceteras vires
sensitivas interiores quae deserviunt rationi humanae, et meditatio fit
per sensum, quia phantasia est motus factus a sensu secundum actum ut
dicitur in libro de anima; unde, cum causa prima sit super omnes res,
excedit omnia praedicta. Et hoc etiam Dionysius ponit I capitulo de
divinis nominibus, dicens: et neque sensus est eius, neque fantasia,
quod iste nominat meditationem, neque opinio, quod iste nominat
rationem, neque nomen, quod iste nominat loquelam, neque sermo, quod
iste nominat narrationem, neque scientia, quod iste nominat
intelligentiam. Secundo vero ostendit quod non cognoscitur secundo
modo, scilicet per seipsam. Et hoc probat per diversos modos
cognitionum: eorum enim quae per se cognoscuntur, quaedam cognoscuntur
sensu, sicut res sensibiles, quaedam meditatione sive imaginatione,
sicut res imaginabiles quae sensui non subiacent, quaedam vero
intellectu, sicut res necessariae et immobiles, quaedam vero ratione
sive cogitatione, sicut res generabiles et corruptibiles, secundum
quem modum philosophus in VI Ethicorum dicit quod ratiocinativum est
circa ea quae contingit aliter se habere; unde, cum causa prima sit
supra omne huiusmodi genus rerum, nullo istorum modorum cognosci
potest. Hanc etiam probationem inducit Proclus nisi quod meditationem
ponit loco cogitationis et opinionem loco meditationis. Et quidem
circa hanc rationem manifestum est quod causa prima est supra res
sensibiles et imaginabiles et corruptibiles; sed, quod sit supra res
intelligibiles sempiternas, non est manifestum. Et haec probatio hic
praetermittitur, sed Proclus probat per hoc quod omnis cognitio
intellectualis vel rationalis est entium: illud enim quod primo
acquiritur ab intellectu est ens, et id in quo non invenitur ratio
entis non est capabile ab intellectu; unde, cum causa prima sit supra
ens, consequens est quod causa prima sit supra res intelligibiles
sempiternas. Causa autem prima, secundum Platonicos quidem, est
supra ens in quantum essentia bonitatis et unitatis, quae est causa
prima, excedit etiam ipsum ens separatum, sicut supra dictum est.
Sed secundum rei veritatem causa prima est supra ens in quantum est
ipsum esse infinitum, ens autem dicitur id quod finite participat
esse, et hoc est proportionatum intellectui nostro cuius obiectum est
quod quid est ut dicitur in III de anima, unde illud solum est
capabile ab intellectu nostro quod habet quidditatem participantem
esse; sed Dei quidditas est ipsum esse, unde est supra intellectum.
Et per hunc modum inducit hanc rationem Dionysius I capitulo de
divinis nominibus, sic dicens: si cognitiones omnes existentium sunt,
et si existentia finem habent, in quantum scilicet finite participant
esse, qui est supra omnem substantiam ab omni cognitione est
segregatus. Tertio ostendit quomodo causa prima cognoscitur per
effectum. Et dicit quod causa prima non significatur in his quae de
ipsa dicuntur, nisi ex causa secunda quae est intelligentia: sic enim
loquimur de Deo quasi de quadam substantia intelligente; et hoc ideo
quia intelligentia est suum causatum primum, unde est Deo simillima et
per ipsam maxime cognosci potest. Sed tamen non sufficienter
cognoscitur per eam, quia illud quod est intelligentia est in causa
prima altiori modo, causa autem excedens effectum non sufficienter
cognosci potest per suum effectum. Sic ergo patet quod causa prima
superior est narratione, quia neque per causam, neque per seipsam,
neque per effectum sufficienter cognosci aut dici potest.
|
|