|
7. Postquam primum gradum
superioris esse, scilicet primam causam, dixit inenarrabilem esse,
nunc accedit ad secundum gradum, scilicet ad intelligentias; et primo
determinat de intelligentia quantum ad sui substantiam, secundo quantum
ad eius cognitionem, in 8 propositione, ibi: omnis intelligentia
scit et cetera. Circa primum sciendum est quod ea quae sunt superioris
ordinis cognosci non possunt sufficienter per ea quae sunt ordinis
inferioris, eo quod superiora excedunt inferiorum modum et virtutem.
Quia vero humana cognitio a sensu initium sumit, ea quae nostris
sensibus offeruntur, cognoscere sufficienter possumus; sed ex his in
superiorum cognitionem pervenire non possumus, nisi secundum ea quae
cum sensibilibus nobis notis habent communia. Ea vero quae totaliter
nostris sensibus offeruntur, sunt inferiora corpora cum quibus
superiora corpora in essentiae specie non conveniunt nec in naturae
conditione; conveniunt autem in ratione quantitatis et luminis et eorum
quae ad haec sequuntur, et ideo pertingere possumus ad cognoscendum de
superioribus corporibus et claritatem ipsorum, secundum quam sunt nobis
visibilia, et quantitatem magnitudinis et motus ipsorum, et figuram,
et etiam genus ipsorum secundum modum quo conveniunt in genere cum
inferioribus corporibus; propriam autem naturam ipsorum secundum
rationem speciei scire non possumus, nisi per negationem in quantum
transcendit inferiorum corporum naturam, unde Aristoteles in I de
caelo probat caeleste corpus non esse neque grave, neque leve, neque
generabile, neque corruptibile. Similiter etiam intelligentia
transcendit totum ordinem corporalium rerum. Quia tamen sua quidditas
vel essentia non est ipsum suum esse, sed est res subsistens in suo
esse participato, ideo quodammodo convenit in genere cum corporibus
quae etiam in suo esse subsistunt; et sic secundum logicam intentionem
utrumque ponitur in genere substantiae. Et ideo intelligentia quidem
notificari potest enarrative sive affirmative quantum ad suum genus, ut
dicatur esse substantia; sed quantum ad differentiam specificam
enarrari non potest, sed oportet quod per negationem nobis notificetur
in quantum transcendit totum ordinem corporalium rerum quibus convenit
divisibilitas. Et ideo, notificans intelligentiae essentiam prout a
nobis notificari potest, proponit hanc propositionem: intelligentia
est substantia quae non dividitur. Causa autem prima non est natura
subsistens in suo esse quasi participato, sed potius est ipsum esse
subsistens, et ideo est supersubstantialis et simpliciter
inenarrabilis. Ponit autem et Proclus in suo libro hanc propositionem
CLXXI, sub his verbis: omnis intellectus impartibilis est
substantia. Quod autem dictum est probatur per divisionem et, quantum
ex verbis hic positis apparet, praemittitur duplex divisio. Quarum
prima est ex parte ipsius rei dividendae quae habet magnitudinem stantem
et quantitatem fluentem, sicut est in tempore et motu; et hoc est quod
dicit: quod est quia si non est cum magnitudine neque corpus neque
movetur, tunc procul dubio non dividitur. Per hoc enim quod dicit:
si non est cum magnitudine neque corpus, excludit magnitudinem
stantem, id est habentem situm; et dicit: neque cum magnitudine neque
corpus, quia corpus est magnitudo completa divisibilis secundum omnem
dimensionem, superficies autem et linea sunt magnitudines incompletae
secundum unam vel duas partes; vel, hoc quod dicit: si non est cum
magnitudine, ponitur ad excludendum ea quae sunt quanta per accidens,
sicut albedo et similia. Aliam divisionem ponit ex parte ipsius
divisionis; et dicit quod omne quod dividitur, vel dividitur secundum
multitudinem, id est secundum quantitatem discretam, vel secundum
magnitudinem, quae est divisio secundum quantitatem continuam habentem
situm, vel secundum motum, quae est divisio quantitatis continuae non
habentis situm. Eadem enim est divisio temporis et motus, ut probatur
in VI physicorum. In prima autem divisione praetermisit de
multitudine, quia divisio quae est secundum numerum consequitur
divisionem continui, ut patet in III physicorum; et ideo in quibus
non est divisio secundum magnitudinem, non est divisio secundum
multitudinem. His autem divisionibus positis, ostendit quod nullo
praedictorum modorum intelligentia dividitur. Et videtur esse probatio
talis: omne quod dividitur, dividitur in tempore; est enim divisio
quidam motus ab unitatem in multitudinem; sed intelligentia non est in
tempore, sed est in aeternitate totaliter, ut supra habitum est in 2
propositione; ergo excedit omnem praedictum divisionis modum. Et haec
quidem est expositio huius propositionis secundum quod ex verbis hic
positis apparet. Sed sciendum est verba hic posita ex vitio
translationis esse corrupta, ut patet per litteram Procli, quae talis
est: si enim est sine magnitudine et incorporeus et immobilis,
impartibilis est. Quod vero sequitur, non inducitur per modum
alterius divisionis, sed per modum probationis; sic enim subdit: omne
enim qualitercumque partibile aut secundum multitudinem, aut secundum
magnitudinem, aut secundum operationes est partibile. Et statim
probat quod non sit partibile secundum operationes, nam addit: in
tempore latas, quasi dicat: omnes operationes partibiles sunt in
tempore. Et subdit: intellectus autem secundum omnia est aeternalis
et ultra corpora, et unita est quae in ipso multitudo; impartibilis
ergo est. Singulum praedictorum supra positorum ostendit. Et primo
prosequitur de incorporeitate, sic dicens: quod quidem igitur
incorporeus sit intellectus, quae ad seipsum conversio manifestat, est
autem conversio intellectus ad seipsum in hoc quod seipsum intelligit;
corporum enim nullum ad seipsum convertitur. Et hoc quidem supra
probaverat, praemittens XV propositionem talem: omne quod ad seipsum
conversivum est, incorporeum est. Quod sic probat: nullum enim
corporum ad seipsum natum est converti. Si enim quod convertitur ad
aliquid copulatur illi ad quod convertitur, palam itaque quia et omnes
partes corporis, eius quod ad seipsum convertitur, ad omnes
copulabuntur. Quod est impossibile in omnibus partibilibus, propter
partium separationem, aliis earum alibi iacentibus. Et haec quidem
probatio hic subditur satis confuse, cum dicitur: et significatio
quidem illius, scilicet quod intelligentia non sit corpus, est reditio
super essentiam suam, id est quia convertitur supra seipsam
intelligendo se, quod convenit sibi quia non est corpus vel magnitudo
habens unam partem ab alia distantem. Et hoc est quod subdit:
scilicet quia non extenditur, extentione scilicet magnitudinis, cum re
extensa, id est magnitudinem habente, ita quod sit una suarum
extremitatum secunda ab alia, id est ordine situs ab alia distincta.
Et, quia posset aliquis credere quod intelligentia extenderetur
intelligendo corpora quasi contingendo ipsa, hoc excludit subdens:
quod est quia quando vult scientiam rei corporalis, non extenditur cum
ea, ut scilicet sua magnitudine magnitudinem intelligat, sicut
Empedocles voluit, sed ipsa stat fixa secundum suam dispositionem, id
est non distrahitur in diversas partes. Et hoc probat per hoc quod
subdit: quoniam est forma a qua non pertransit aliquid. Magnitudo
enim non est nisi in materia, sed intelligentia est forma immaterialis
a qua aliquid non pertransit, vel quia una pars eius non distat ab
alia, vel quia, licet sit indivisibilis, nihil de re habente
magnitudinem praeterit eius cognitionem; subdit autem: et corpora
quidem non sunt ita. Ex quo concludi potest quod intelligentia non sit
corpus. Deinde, secundum quod apparet ex verbis hic positis,
inducitur alia probatio ad ostendendum quod intelligentia non sit
corpus, quia scilicet tam eius substantia quam eius operatio est
indivisibilis, et utrumque habet unitatem indivisibilitatis quod in
corporibus esse non potest; nam corpus et secundum substantiam suam
dividitur divisione magnitudinis et secundum operationem suam dividitur
divisione temporis, quorum neutrum convenit intelligentiae. Sed in
libro Procli inducitur hoc ad probandum aliud membrum, scilicet ad
ostendendum quod intelligentia non dividitur secundum motum; dicit enim
sic: quod autem intellectus sit aeternalis, manifestat operationis ad
substantiam identitas. Et est virtus probationis huius quia res illa
cui sua operatio accidentaliter advenit, secundum illam operationem
variationem recipit, ut quandoque operetur et quandoque non operetur,
vel quandoque magis quandoque minus operetur; res autem illa cui
convenit sua operatio secundum suam essentiam, invariabiliter
operatur, et talis est intelligentia cui convenit intellectualis
operatio secundum naturam suae essentiae. Deinde ostendit tertium
membrum, scilicet quod intelligentia non dividatur secundum
multitudinem, et ad hoc manifestandum inducit quod oportet aliquam
multitudinem in intelligentia ponere. Proveniunt enim bonitates multae
a causa prima, cuius multiplicationis ratio est quia intelligentia non
potest attingere ad simplicitatem unitatis primae causae, et ideo
perfectio bonitatis quae in prima causa est unita et simplex,
multiplicatur in intelligentia in plures bonitates. Et tamen, quamvis
sit multitudo bonitatum in intelligentia, tamen ista multa
indivisibiliter sibi invicem cohaerent; non enim potest esse quod
retineat esse et amittat vitam, vel quod retineat vitam et amittat
cognitionem, sicut accidit in istis inferioribus. Et hoc ideo quia,
cum intelligentia sit primum creatum, propinquissima est primae
causae; et ideo, quae sunt in intelligentia, nobilissimo modo
conveniunt ei post primam causam, unitas autem et indivisibilitas
nobilior est quam divisio; unde intelligentia indivisibiliter habet
multitudinem bonitatum quas participat a causa prima. Et ad idem etiam
redit probatio quam Proclus inducit. Ultimo autem concludit
propositum, quasi iam probatum, cum dicit: iam ergo verificatum est
et cetera.
|
|