|
8. Posita notificatione
intelligentiae quantum ad eius substantiam, hic incipit manifestare
cognitionem ipsius. Et primo declarat modum quomodo cognoscat alia a
se, secundo quomodo cognoscat seipsam et hoc 13 propositione, ibi:
omnis intelligentia intelligit essentiam suam et cetera. Circa primum
tria facit. Primo declarat modum quomodo cognoscit intelligentia et
superiora et inferiora; secundo ostendit quid sit ea superius, 9
propositione, ibi: omnis intelligentiae fixio etc.; tertio ostendit
quomodo se habeat in cognitionem inferiorum, ibi: omnis intelligentia
est plena formis, 10 propositione. Ad declarandum igitur modum
quomodo intelligentia cognoscat et superiora et inferiora, ponit talem
propositionem: omnis intelligentia scit quod est supra se et quod est
sub se: verumtamen scit quod est sub se quoniam est causa ei, et scit
quod est supra se quia acquirit bonitates ab eo. Cuius quidem
propositionis intellectus quantum ad superficiem videtur esse quod
causalitas sit intelligentiae ratio intelligendi. Et hoc quidem, si
recte consideretur, non habet veritatem, neque quantum ad id a quo
causatur intelligentia, neque quantum ad ea quae causat: non enim
causatur a sua causa per suam scientiam, sed potius per scientiam
causae causantis ipsam; ea vero quae sub se sunt, quamvis
intelligentia causet per suam scientiam, non tamen ideo scit ea quia
causat ea, sed potius ideo causat ea quia scit ea. Verus autem
intellectus huius propositionis est sic accipiendus. Manifestum est
enim quod in ordine rerum causa altiorem gradum obtinet quam causatum;
si igitur aliquid sit et causa et causatum, medium gradum obtinet inter
utrumque, et huiusmodi est intelligentia, nam ipsa causatur a causa
prima et est infra eam, causat autem quodammodo ea quae sunt sub ipsa,
ut in 3 propositione est expositum, et ita est supra ea. Vult ergo
dicere quod, secundum gradum suum quo est causa et causatum, medio
modo se habet in intelligendo, nam intelligit id quod est supra se
inferiori modo quam illud sit in seipso, quae autem sunt infra se
intelligit altiori modo quam sint in seipsis. Et in hoc etiam sensu
inducitur in libro Procli CLXXIII propositione, quae talis
est: omnis intellectus intellectualiter est et quae ante ipsum et quae
post ipsum; quia scilicet tam superiora quam inferiora sunt in
intellectu secundum modum eius, id est intellectualiter. Et ad hunc
etiam sensum inducitur haec probatio. Dicit enim quod intelligentia
quidem est substantia intelligibilis, quia scilicet esse intelligibile
convenit ei ratione suae essentiae; ergo secundum modum suae
substantiae scit res quas acquirit desuper et res quibus est causa. Et
huius ratio est quia unaquaeque res operatur secundum modum formae suae
quae est operationis principium, sicut calidum calefacit secundum modum
sui caloris; unde oportet quod omne cognoscens cognoscat secundum
formam quae est cognitionis principium, scilicet secundum similitudinem
rei cognitae, quae quidem est in cognoscente secundum modum substantiae
eius; unde oportet quod omne cognoscens secundum modum suae substantiae
cognoscat quidquid cognoscit. Cum ergo intelligentia secundum modum
suae substantiae sit causa et causatum, erit ipsa quasi quidam terminus
vel limes determinans sive distinguens superiora ab inferioribus, ita
scilicet quod superiora cognoscit per modum suae substantiae inferiori
modo quam res superior sit in seipsa, inferiora vero cognoscit altiori
modo quam sint in seipsis. Quod quidem est intelligendum ut modus
cognitionis accipiatur ex parte cognoscentis, quia scilicet, quamvis
causa prima sit superintellectualis, intelligentia non cognoscit eam
superintellectualiter sed intellectualiter, et similiter, quamvis
corpora sint materialia et sensibilia in seipsis, intelligentia tamen
non cognoscit ea sensibiliter et materialiter sed intellectualiter. Si
vero accipiatur modus cognitionis ex parte rei cognitae, sic cognoscit
unumquodque prout est in seipso: cognoscit enim intelligentia quod
causa prima est superintellectualiter in seipsa et quod res corporales
habent in seipsis esse materiale et sensibile. Et ex his patet
intellectus omnium eorum quae hic dicuntur.
|
|