|
1. Sicut philosophus dicit in I Physic., tunc opinamur cognoscere
unumquodque, cum causas cognoscimus primas, et principia prima, et
usque ad elementa. Ex quo manifeste philosophus ostendit in scientiis
esse processum ordinatum, prout proceditur a primis causis et
principiis usque ad proximas causas, quae sunt elementa constituentia
essentiam rei. Et hoc est rationabile: nam processus scientiarum est
opus rationis, cuius proprium est ordinare; unde in omni opere
rationis ordo aliquis invenitur, secundum quem proceditur ab uno in
aliud. Et hoc patet tam in ratione practica, cuius consideratio est
circa ea quae nos facimus, quam in ratione speculativa, cuius
consideratio est circa ea quae sunt aliunde facta.
2. Invenitur autem processus de priori ad posterius in consideratione
practicae rationis secundum quadruplicem ordinem: primo quidem secundum
ordinem apprehensionis, prout artifex primo apprehendit formam domus
absolute, et postea inducit eam in materiam; secundo secundum ordinem
intentionis, secundum quod artifex intendit totam domum perficere, et
propter hoc facit quidquid operatur circa partes domus; tertio secundum
ordinem compositionis, prout scilicet prius dolat lapides, et postea
compingit eos in unum parietem; quarto secundum ordinem sustentationis
artificii, prout artifex primo iacit fundamentum, super quod ceterae
partes domus sustentantur. Similiter etiam invenitur quadruplex ordo
in consideratione rationis speculativae. Primus quidem secundum quod
proceditur a communibus ad minus communia. Et hic ordo respondet
proportionaliter primo ordini, quem diximus apprehensionis:
universalia enim considerantur secundum formam absolutam, particularia
vero secundum applicationem formae ad materiam; sicut philosophus in I
de caelo dicit quod qui dicit caelum, dicit formam, qui autem dicit
hoc caelum, dicit formam in materia. Secundus ordo est secundum quod
proceditur a toto ad partes. Et hic ordo proportionaliter respondet
ordini quem diximus intentionis, prout scilicet totum est prius in
consideratione quam partes, non qualescumque, sed partes quae sunt
secundum materiam et quae sunt individui; sicut semicirculus, in cuius
definitione ponitur circulus (est enim semicirculus media pars
circuli), et acutus angulus, in cuius definitione ponitur rectus
(est enim acutus angulus minor recto). Accidit autem circulo et
recto angulo sic dividi: unde huiusmodi non sunt partes speciei.
Huiusmodi enim partes sunt priores in consideratione quam totum, et
ponuntur in definitione totius, sicut carnes et ossa in definitione
hominis, ut dicitur in VII Metaphys. Tertius autem ordo est
secundum quod proceditur a simplicibus ad composita, inquantum
composita cognoscuntur per simplicia, sicut per sua principia. Et hic
ordo comparatur tertio ordini, quem diximus compositionis. Quartus
autem ordo est secundum quod principales partes necesse est prius
considerare, sicut cor et hepar quam arterias et sanguinem. Et hic
proportionatur practico ordini, secundum quod fundamentum prius
iacitur.
3. Et hic quadruplex ordo consideratur etiam in processu scientiae
naturalis. Nam primo determinantur communia naturae in libro
physicorum, in quo agitur de mobili inquantum est mobile. Unde restat
in aliis libris scientiae naturalis huiusmodi communia applicare ad
propria subiecta. Subiectum autem motus est magnitudo et corpus: quia
nihil movetur nisi quantum. In corporibus autem est attendere tres
alios ordines: uno quidem modo secundum quod totum universum corporeum
est prius in consideratione quam partes eius; alio modo secundum quod
simplicia corpora prius considerantur quam mixta; tertio secundum quod
inter simplicia corpora prius necesse est de priori considerare,
scilicet de caelesti corpore, per quod omnia alia firmantur. Et haec
tria in hoc libro aguntur, qui apud Graecos intitulatur de caelo.
Traduntur enim in hoc libro quaedam pertinentia ad totum universum,
sicut patet in primo libro; quaedam pertinentia ad corpus caeleste,
sicut patet in secundo; quaedam pertinentia ad alia simplicia corpora,
sicut patet in tertio et quarto. Et ideo rationabiliter hic liber
ordinatur primus post librum physicorum. Et propter hoc statim in
principio huius libri agitur de corpore, cui necesse est applicari
omnia quae tradita sunt de motu in libro physicorum.
4. Quia igitur diversa in hoc libro traduntur, dubium fuit apud
antiquos expositores Aristotelis de subiecto huius libri. Alexander
enim opinatus est quod subiectum de quo principaliter in hoc libro
agitur, sit ipsum universum. Unde, cum caelum tripliciter dicatur,
quandoque ipsa ultima sphaera, quandoque totum corpus quod circulariter
movetur, quandoque autem ipsum universum, asserit hunc librum
intitulari de caelo, quasi de universo vel de mundo: in cuius
assertionem assumit quod philosophus in hoc libro determinat quaedam ad
totum universum pertinentia, puta quod sit finitum, quod sit unum
tantum, et alia huiusmodi. E contrario autem aliis videtur quod
subiectum de quo principaliter in hoc libro intenditur, est corpus
caeleste quod circulariter movetur; et propter hoc intitulatur de
caelo. De aliis autem corporibus determinatur in hoc libro vel ex
consequenti, inquantum continentur a caelo et eius influentiam
recipiunt, sicut Iamblichus dixit; vel per accidens, inquantum
aliorum corporum notitia assumitur ad manifestandum ea quae dicuntur de
caelo, ut dixit Syrianus. Sed hoc non videtur probabile: quia
postquam philosophus in secundo libro determinavit de caelo, in tertio
et quarto subiungit considerationem de aliis simplicibus corporibus,
quasi principaliter de eis intendens. Non enim consuevit philosophus
principalem partem alicuius scientiae assignare his quae per accidens
assumuntur. Et ideo aliis visum est, sicut Simplicius dixit, quod
intentio philosophi in hoc libro est determinare de simplicibus
corporibus, inquantum conveniunt in communi intentione simplicis
corporis: et quia inter simplicia corpora principalius est caelum, a
quo alia dependent, ideo denominatur totus liber a caelo. Et, sicut
dicit, non obstat quod in hoc libro determinantur quaedam quae
pertinent ad totum universum: quia huiusmodi conditiones conveniunt
universo inquantum conveniunt caelesti corpori, scilicet esse finitum
et sempiternum, et alia huiusmodi. Si autem intentio principalis
philosophi esset determinare de universo, sive de mundo, oporteret
quod Aristoteles considerationem suam extenderet ad omnes partes
mundi, etiam usque ad plantas et animalia, sicut Plato in Timaeo.
Sed eadem ratione possumus arguere contra Simplicium: quia si in hoc
libro principaliter intenderet de corporibus simplicibus, oporteret
quod omnia quae pertinent ad corpora simplicia in hoc libro
traderentur; nunc autem in hoc libro traduntur solum ea quae pertinent
ad levitatem et gravitatem ipsorum, alia vero traduntur in libro de
generatione.
5. Et ideo rationabilior videtur sententia Alexandri, quod
subiectum huius libri sit ipsum universum, quod dicitur caelum vel
mundus; et quod de simplicibus corporibus determinatur in hoc libro,
secundum quod sunt partes universi. Constituitur autem universum
corporeum ex suis partibus secundum ordinem situs: et ideo de illis
solum partibus universi determinatur in hoc libro, quae primo et per se
habent situm in universo, scilicet de corporibus simplicibus. Unde et
de quatuor elementis non determinatur in hoc libro secundum quod sunt
calida vel frigida, vel aliquid huiusmodi; sed solum secundum
gravitatem et levitatem, ex quibus determinatur eis situs in universo.
Aliis autem partibus universi, puta lapidibus, plantis et
animalibus, non determinatur situs secundum se, sed secundum simplicia
corpora: et ideo de his non erat in hoc libro agendum. Et hoc
consonat ei quod consuevit apud Latinos dici, quod in hoc libro agitur
de corpore mobili ad situm, sive secundum locum: qui quidem motus
communis est omnibus partibus universi.
|
|