|
1. Quia igitur in hoc libro primo incipit applicare Aristoteles ad
corpora, ea quae communiter dicta sunt de motu in libro physicorum,
ideo primo prooemialiter ostendit quod ad scientiam naturalem pertinet
determinare de corporibus et magnitudinibus; secundo incipit prosequi
suum propositum, ibi: continuum quidem et cetera. Circa primum ponit
talem rationem. Res naturales sunt corpora et magnitudines, et quae
ad haec pertinent: sed scientia naturalis est de rebus naturalibus:
ergo scientia naturalis consistit circa corpora et magnitudines.
2. Primo ergo ponit conclusionem, dicens quod scientia quae est de
natura, fere plurima, idest in maiori parte, videtur esse existens
circa corpora et magnitudines, idest lineas et superficies. De quibus
tamen aliter considerat naturalis quam geometra. Naturalis quidem
considerat de corporibus inquantum sunt mobilia, de superficiebus autem
et lineis inquantum sunt termini corporum mobilium: geometra autem
considerat de eis prout sunt quaedam quanta mensurabilia. Et quia ad
scientiam pertinet non solum considerare subiecta, sed etiam
passiones, ut dicitur in I Poster., ideo subiungit quod naturalis
scientia existit circa praedictorum passiones et motus: ut per
passiones intelligantur alterationes et alii motus consequentes,
secundum quos alteratur aliquid in substantia rei: subdit autem et
motus, quasi procedens a speciali ad commune. Vel per motus
intelligit specialiter motus locales, qui sunt perfectiores in genere
motuum. Vel per passiones intelligit proprietates, per motus autem
operationes rerum naturalium, quae non sunt sine motu. Et quia in
qualibet scientia oportet considerare principia, subiungit quod
naturalis scientia est circa quaecumque principia praedictae
substantiae; scilicet corporeae mobilis. Per quod datur intelligi
quod ad naturalem pertinet praecipue considerare de corpore inquantum
est in genere substantiae, sic enim est subiectum motus: ad geometram
autem inquantum est in genere quantitatis, sic enim mensuratur. Et
quia minor est manifesta, scilicet quod scientia naturalis sit de rebus
naturalibus, subiungit maiorem, dicens quod ideo scientia naturalis
existit circa praedicta, quia eorum quae sunt secundum naturam,
quaedam sunt corpora et magnitudines, sicut lapides et alia inanimata;
quaedam habent corpus et magnitudinem, sicut plantae et animalia,
quorum principalior pars est anima (unde magis sunt id quod sunt
secundum animam quam secundum corpus); quaedam vero sunt principia
habentium corpus et magnitudinem, sicut anima, et universaliter
forma, et materia. Et ex hoc apparet quare dixit quod scientia de
natura fere plurima existit circa corpora et magnitudines: quaedam enim
pars eius est circa habentia corpus et magnitudines; est etiam circa
principia horum; est etiam circa quaedam quae non sunt in natura, quae
aliqui attribuerunt corporibus et magnitudinibus, scilicet circa vacuum
et infinitum.
|
|