|
1. Postquam philosophus ostendit quod corpus circulariter motum non
est infinitum, hic ostendit idem de corpore quod movetur motu recto,
vel a medio vel ad medium. Et primo proponit quod intendit: dicens
quod sicut corpus quod circulariter fertur non potest esse infinitum,
ita corpus quod fertur motu recto, vel a medio vel ad medium, non
potest esse infinitum. Secundo ibi: contrariae enim lationes etc.,
ostendit propositum: et primo ex parte locorum quae sunt huiusmodi
corporibus propria; secundo ex parte gravitatis et levitatis, per quae
huiusmodi corpora in propria loca moventur, ibi: et adhuc si gravitas
et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit propositum quantum
ad corpora extrema, quorum unum est simpliciter grave, scilicet
terra, et aliud simpliciter leve, scilicet ignis; secundo quantum ad
corpora media, quae sunt aer et aqua, ibi: adhuc si sursum et
cetera.
2. Proponit ergo primo quod huiusmodi motus qui sunt sursum et
deorsum, vel a medio et ad medium, sunt motus contrarii: contrarii
autem motus locales sunt, qui sunt ad loca contraria, ut supra dictum
est, et est ostensum in V Physic.: relinquitur ergo quod loca
propria in quae feruntur huiusmodi corpora, sint contraria. Ex hoc
autem statim concludere posset huiusmodi loca esse determinata:
contraria enim sunt quae maxime distant; maxima autem distantia locorum
non potest esse nisi sint loca determinata, quia maxima distantia est
qua non est alia maior, in infinitis autem semper est maiorem ac
maiorem distantiam accipere; unde si loca essent infinita, cessaret
locorum contrarietas. Sed Aristoteles, praetermissa hac probatione
tanquam manifesta, procedit per alium modum. Verum est enim quod, si
unum contrariorum est determinatum, quod aliud erit determinatum, eo
quod contraria sunt unius generis. Medium autem mundi, quod est
medius terminus motus deorsum, est determinatum: ex quacumque enim
parte caeli aliquid feratur deorsum (quod scilicet substat superiori
parti quae est versus caelum), non continget longius pertransire
recedendo a caelo quam quod perveniat ad medium: si enim pertransiret
medium, iam fieret propinquius caelo, et sic moveretur sursum. Sic
igitur patet quod medius locus est determinatus. Patet etiam ex
praedictis quod, determinato medio, quod est locus deorsum, necesse
est et determinatum esse locum qui est sursum, cum sint contraria. Si
autem ambo loca sunt determinata et finita, necesse est quod corpora
quae sunt nata esse in his locis, sint finita. Unde patet huiusmodi
corpora extrema, quae moventur motu recto, esse finita.
3. Deinde cum dicit: adhuc si sursum etc., ostendit idem quantum
ad media corpora. Et primo proponit quandam conditionalem, scilicet
quod, si sursum et deorsum sunt determinata, necesse est quod locus
intermedius sit determinatus. Et hoc probat duplici ratione. Quarum
prima est: si, primis existentibus determinatis, medium non sit
determinatum, sequetur quod motus qui est ab uno extremo in aliud, sit
infinitus, utpote medio existente infinito. Quod autem hoc sit
impossibile, ostensum est prius in his quae dicta sunt de motu
circulari, ubi ostensum est quod motus qui est per infinitum, non
potest compleri. Sic ergo patet quod locus medius est determinatus.
Et ita, cum locatum commensuretur loco, consequens est quod corpus
sit finitum quod actu existit in hoc loco, vel quod potest ibi
existere.
4. Secundam rationem ponit ibi: sed et adhuc etc.: quae talis
est. Corpus quod fertur sursum vel deorsum, potest pervenire ad hoc
quod sit factum existens in loco tali. Quod quidem patet per hoc quod
tale corpus natum est moveri a medio vel ad medium, idest habet
naturalem inclinationem ad hunc vel illum locum; naturalis autem
inclinatio non potest esse frustra, quia Deus et natura nihil frustra
faciunt, ut supra habitum est. Sic igitur omne quod movetur
naturaliter sursum vel deorsum, potest motus eius terminari ad hoc quod
sit sursum vel deorsum. Sed hoc non posset esse si locus medius esset
infinitus. Est ergo locus medius finitus, et corpus in eo existens
finitum. Ex praemissis igitur epilogando concludit, manifestum esse
quod non contingit aliquod corpus esse infinitum.
5. Deinde cum dicit: et adhuc si gravitas etc., ostendit non esse
corpus grave vel leve infinitum, ratione sumpta ex gravitate vel
levitate: quae talis est. Si est corpus grave vel leve infinitum,
necesse est quod sit gravitas vel levitas infinita: sed hoc est
impossibile: ergo et primum. Circa hoc ergo duo facit: primo probat
conditionalem; secundo probat destructionem consequentis, ibi: sed
adhuc quoniam infinitam et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit, dicens: si non est gravitas infinita, nullum
erit corporum horum, scilicet gravium, infinitum: et hoc ideo, quia
necesse est infiniti corporis infinitam esse gravitatem. Et eadem
ratio est de corpore levi: quia si infinita est gravitas corporis
gravis, necesse est quod etiam levitas sit infinita, si supponatur
corpus leve, quod sursum fertur, esse infinitum.
6. Secundo ibi: palam autem etc., probat quod supposuerat: et
primo ponit probationem; secundo excludit obviationes quasdam, ibi:
nihil autem differt gravitates et cetera. Ponit ergo primo rationem
ducentem ad impossibile, quae talis est. Si non est verum quod supra
dictum est, supponatur quod corporis infiniti sit gravitas finita: et
sit corpus infinitum ab, gravitas autem eius finita sit g. A corpore
igitur infinito praedicto auferatur aliqua pars eius finita quae est
magnitudo bd, quam necesse est esse multo minorem toto corpore
infinito. Minoris autem corporis minor est gravitas: sic ergo
gravitas corporis bd est minor quam sit gravitas g, quae est gravitas
totius corporis infiniti; et sit ista minor gravitas e. Haec autem
minor gravitas, scilicet e, mensuret maiorem gravitatem finitam quae
est g, quotiescumque, idest secundum quemcumque numerum, puta
secundum tria, ut scilicet dicatur quod e est tertia pars totius g.
Accipiatur autem a corpore infinito aliqua pars, quae superaddatur
corpori finito bd, secundum proportionem qua g excedit e, et hoc
corpus excedens sit bz; ita scilicet quod, sicut gravitas minor quae
est e se habet ad maiorem quae est g, ita corpus bd se habeat ad bz.
Et quod hoc fieri possit, probat quia a corpore infinito potest
auferri quantumcumque oportuerit; eo quod, sicut dicitur in III
Physic., infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est
aliquid extra accipere. His igitur praesuppositis, argumentatur
ducendo ad tria inconvenientia: primo quidem sic. Eadem est proportio
magnitudinum gravium, quae est ipsarum gravitatum: videmus enim quod
minor gravitas est minoris magnitudinis, et maior maioris. Sed quae
est proportio e ad g, minoris scilicet gravitatis ad maiorem, eadem
est proportio bd ad bz, minoris scilicet corporis ad maius, ut
suppositum est: cum igitur e sit gravitas corporis bd, sequetur quod g
sit gravitas corporis bz. Supponebatur autem quod esset gravitas
totius corporis infiniti: ergo aequalis numero eadem erit gravitas
corporis finiti et infiniti. Quod est inconveniens, quia sequetur
quod totum residuum corporis infiniti nihil habeat gravitatis. Ergo et
primum est impossibile, scilicet quod corporis infiniti sit gravitas
finita. Secundo ibi: adhuc autem si maioris etc., ducit ad aliud
inconveniens. Quia enim a corpore infinito potest accipi quantumcumque
quis voluerit, ut dictum est, accipiatur adhuc aliqua pars corporis
infiniti, quae superaddatur corpori bz, et sit unum corpus bi finitum
maius corpore finito quod est bz. Maioris autem corporis maior est
gravitas, ut supra dictum est: ergo gravitas corporis bi est maior
quam gravitas g, quae concludebatur gravitas esse corporis bz. Sed
primo supponebatur quod g erat gravitas totius corporis infiniti. Ergo
gravitas corporis finiti erit maior quam gravitas corporis infiniti,
quod est impossibile. Ergo et primum, scilicet quod gravitas corporis
infiniti sit finita. Tertio ibi: et inaequalium etc., ducit ad
tertium inconveniens, scilicet quod inaequalium magnitudinum sit eadem
gravitas. Quod manifeste sequitur ex praemissis, quia infinitum est
inaequale finito, cum sit maius eo. Unde, cum haec sint
impossibilia, impossibile est corporis infiniti esse gravitatem
finitam.
7. Deinde cum dicit: nihil autem differt etc., excludit duas
obviationes contra praemissam rationem: primo primam; secundo
secundam, ibi: nec utique magnitudinem et cetera. Prima autem
obviatio est, quia supposuerat in praecedenti ratione quod gravitas
minor quae est e, mensuret secundum aliquem numerum gravitatem maiorem
quae est g: quod quidem aliquis posset negare: non enim omne maius
mensuratur a minori, quia linea trium palmarum non mensurat lineam octo
palmarum. Hanc autem obviationem excludit philosophus dupliciter.
Primo quidem quia nihil differt ad propositum utrum duae praedictae
gravitates, scilicet maior et minor, sint commensuratae, ita scilicet
quod minor mensuret maiorem; vel incommensuratae, scilicet quod minor
maiorem non mensuret: eadem enim ratio sequitur utrobique. Necesse
est enim quod minus aliquoties sumptum aut mensuret maius aut excedat
ipsum; sicut binarius ter sumptus mensurat senarium (ter enim duo sunt
sex), quinarium autem non mensurat sed excedit. Sic igitur, si
gravitas e non mensuret gravitatem g, sit ita quod ter sumpta mensuret
quandam maiorem gravitatem, quae excedit gravitatem g. Et ex hoc
sequitur inconveniens sicut prius. Quia si assumpserimus ex corpore
infinito tres magnitudines secundum quantitatem bd, magnitudinis ex his
tribus compositae erit tripla gravitas gravitatis e, quae ponitur esse
gravitas corporis bd. Gravitas autem tripla ad e est maior secundum
praedicta quam gravitas g, quae est gravitas corporis infiniti. Quare
sequitur idem impossibile quod prius, scilicet quod maior sit gravitas
corporis finiti quam infiniti.
8. Secundo ibi: adhuc autem etiam contingit etc., excludit eandem
obviationem alio modo. Et dicit quod possumus sumere in demonstratione
praedicta quod duae gravitates sint commensuratae, ita scilicet quod e
commensuret g. Supra enim primo sumpta est magnitudinis pars,
scilicet bd, cuius gravitatem diximus esse e: et ideo dici poterat
quod e non mensurat g. Nihil autem differt ad propositum utrum
incipiamus a gravitate, accipiendo partem eius quamcumque volumus, aut
a magnitudine sic sumpta; puta si, incipiendo a gravitate, sumatur
quaedam pars eius, scilicet e, quae mensuret totum, scilicet g; et
consequenter ab infinito corpore accipiamus aliquam partem, scilicet
bd, cuius gravitas sit e; et deinde procedamus ut supra, ut scilicet
sicut se habet gravitas e ad gravitatem g, ita se habeat magnitudo bd
ad aliam magnitudinem maiorem quae est bz. Et hoc ideo, quia ex quo
magnitudo totius corporis est infinita, contingit auferri ex ea
quantumcumque placuerit. Hoc igitur modo sumptis partibus gravitatis
et magnitudinis, sequetur quod et magnitudines et gravitates erunt
invicem commensuratae; ita scilicet quod minor gravitas mensurabit
maiorem, et similiter minor magnitudo maiorem.
9. Deinde cum dicit: nec utique magnitudinem etc., excludit
secundam obviationem. Supposuerat enim esse magnitudines
proportionales gravitatibus. Quod quidem necesse est in corpore
similium partium; cum enim sit undique per totum similis gravitatis,
necesse est quod in maiori parte sit maior gravitas: sed in corpore
dissimilium partium hoc non est necesse, quia potest esse quod gravitas
minoris partis excedat gravitatem maioris, sicut minor pars terrae est
gravior maiori parte aquae. Hanc ergo obviationem excludit, dicens
quod nihil differt ad demonstrationem praemissam utrum magnitudo
infinita de qua loquimur, quantum ad gravitatem sit homoeomera, idest
similium partium, vel anomoeomera, idest dissimilium partium. Quia a
corpore infinito possumus sumere quantumcumque voluerimus, vel
apponendo vel subtrahendo; ita quod accipiamus aliquas partes habere
aequalem gravitatem parti primo sumptae, scilicet bd, sive illae
partes posterius assumptae sint maiores in magnitudine sive minores.
Si enim primo acceperimus quod bd sit tricubitum, habens gravitatem
e; et accipiamus alias multas partes, puta decem cubitorum, habentes
aequalem gravitatem; idem erit ac si sumeretur alia pars aequalis
habens aequalem gravitatem. Sic igitur sequitur idem inconveniens.
Praemissa igitur demonstratione, et exclusis obviationibus, concludit
ex dictis quod infiniti corporis non potest esse finita gravitas.
Relinquitur ergo quod sit infinita. Si ergo impossibile est esse
gravitatem infinitam, ut statim probabit, consequens est quod
impossibile sit esse aliquod corpus infinitum.
10. Deinde cum dicit: sed adhuc quoniam infinitam etc., ostendit
quod supposuerat, scilicet quod non possit esse gravitas infinita: et
in hoc destruit consequens praemissae conditionalis. Circa hoc autem
duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod adhuc oportet
manifestare ex his quae subsequuntur, quod impossibile sit gravitatem
infinitam esse.
11. Secundo ibi: si enim tanta etc., probat propositum. Et
primo praemittit quasdam suppositiones; secundo ex his argumentatur ad
propositum, ibi: necesse igitur ex his etc.; tertio excludit quandam
obiectionem, ibi: neque si esset et cetera. Ponit autem primo tres
suppositiones. Quarum prima est quod, si gravitas tanta, idest
alicuius determinatae mensurae, movet tantam, idest per determinatam
magnitudinem spatii, in hoc tempore, scilicet determinato, necesse
est quod tanta et adhuc, idest quod gravitas maior quae habet tantam
quantam minor et adhuc amplius, moveat per tantam magnitudinem spatii
in minori tempore: quia quanto virtus motiva est fortior, tanto motus
eius est velocior, et ita pertransit aequale spatium in minori
tempore, ut probatum est in VI Physic. Secundam suppositionem
ponit ibi: et analogiam etc.: et haec sequitur ex prima. Si enim
maior gravitas movet in minori tempore, consequens est quod eadem sit
analogia, idest proportio, gravitatum et temporum, tamen e converso;
ita scilicet quod, si media gravitas movet in tanto tempore, duplum
gravitatis movet in medietate eius, scilicet temporis. Tertiam
suppositionem ponit ibi: adhuc finita et cetera. Et dicit quod finita
gravitas movet per finitam magnitudinem spatii in quodam tempore
finito.
12. Deinde cum dicit: necesse igitur ex his etc., argumentatur ex
praemissis. Si enim sit gravitas infinita, sequentur duo
contradictoria; scilicet quod aliquid moveatur secundum eam, et quod
non moveatur. Quod moveatur quidem, sequitur ex prima suppositione;
quia, si tanta gravitas movet in tanto tempore, maior movebit
velocius, scilicet in minori tempore. Quia ergo infinita gravitas est
maior quam finita, si finita movet secundum determinatum tempus per
determinatum spatium, ut tertia suppositio dicebat, consequens est
quod infinita moveat tantum et adhuc amplius, idest vel per maius
spatium in aequali tempore, vel per aequale spatium in minori tempore,
quod est velocius moveri. Sed quod aliquid non moveatur secundum
infinitam gravitatem, sequitur ex secunda suppositione. Oportet enim
proportionaliter aliquid moveri secundum excellentias gravitatis e
contrario, scilicet quod maior gravitas moveat in minori tempore.
Nulla autem proportio potest esse infinitae gravitatis ad finitam:
minoris autem temporis ad maius, dummodo sit finitum, est aliqua
proportio. Sic igitur non erit aliquod tempus dare in quo infinita
gravitas moveat; sed semper erit accipere aliquid moveri in minori
tempore quam sit tempus in quo movet gravitas infinita; non est autem
dare minimum tempus in quo gravitas infinita moveat, ita quod possit
dici quod non potest aliquid in minori tempore moveri. Ideo autem non
est minimum tempus accipere, quia, cum omne tempus sit divisibile,
sicut et quodlibet continuum, quolibet tempore est accipere aliquod
minus, partem scilicet temporis divisi. Sic igitur non potest esse
gravitas infinita.
13. Deinde cum dicit: neque si esset etc., excludit quandam
obviationem. Posset enim aliquis dicere aliquod esse minimum tempus,
scilicet indivisibile, in quo movet gravitas infinita; sicut et quidam
posuerunt aliquas magnitudines esse minimas et indivisibiles. Sed hanc
obviationem excludit: et primo ostendit quod inconveniens sequatur si
ponatur minimum tempus, et quod in hoc infinita gravitas movet;
secundo ostendit idem inconveniens sequi si in quocumque tempore, etiam
non minimo, infinita gravitas moveat, ibi: sed adhuc necesse et
cetera. Dicit ergo primo quod, etiam si esset tempus minimum, nulla
utilitas ex hoc esset ponenti gravitatem infinitam, ad vitandum
inconveniens. Quamvis enim ponamus minimum tempus, non tamen
excludimus quin sit aliqua proportio huius minimi temporis ad tempus
maius, eo quod hoc tempus minimum erit pars maioris temporis; sicut
unitas est pars numeri, unde est aliqua proportio eius ad omnem
numerum. Illud autem indivisibile non habet proportionem ad
divisibile, quod non est pars eius; sicut punctum non est pars
lineae, et ideo non est aliqua proportio puncti ad lineam. Accipiatur
ergo alia gravitas finita e contrario, tanto maior gravitate finita
quae movebat in maiori tempore quam gravitas infinita, in qua
proportione tempus minimum gravitatis infinitae se habet ad tempus maius
alterius gravitatis finitae. Puta, sit gravitas infinita e, tempus
minimum in quo movet b, gravitas autem finita g, quae movet in maiori
tempore quam b, scilicet in tempore d: accipiatur ergo alia gravitas
tanto maior quam g, in qua proportione d excedit b, et sit haec
gravitas f. Sic ergo, cum minoratio temporis sit secundum additionem
gravitatis, sequetur quod gravitas f, quae est finita, moveat in
eodem tempore cum gravitate infinita: quod est impossibile. Est autem
attendendum quod, sicut non est proportio puncti ad lineam, ita etiam
non est proportio instantis ad tempus; quia instans non est pars
temporis. Sic ergo solum ista ratio tolleretur, si quis poneret quod
gravitas infinita moveret in instanti: sed hoc est impossibile, ut
probatum est in VI Physic., scilicet quod aliquis motus sit in
instanti.
14. Deinde cum dicit: sed adhuc necesse etc., ostendit quod idem
inconveniens sequitur in quocumque tempore ponamus gravitatem infinitam
movere, etiam in tempore non minimo. Et hoc est quod dicit, quod si
in qualicumque tempore finito, etiam non minimo, gravitas infinita
movet, adhuc necesse est quod in ipso tempore aliqua gravitas finita
moveat per finitum spatium; quia erit accipere excessum gravitatis
secundum deminutionem temporis, ut praedictum est. Sic igitur patet
quod impossibile est esse gravitatem infinitam: et eadem ratio est de
levitate.
|
|