|
1. Postquam philosophus ostendit universaliter non esse corpus
infinitum rationibus physicis, idest quae sumuntur ex propriis
scientiae naturalis, hic ostendit idem rationibus logicis, idest quae
sumuntur ex aliquibus communioribus principiis, vel ex aliquibus
probabilibus et non necessariis. Et hoc est quod dicit: est, idest
contingit, conari ad propositum ostendendum rationabilius, idest magis
per viam logicam, sic, idest secundum rationes sequentes. Unde alia
littera planior est quae sic habet: magis autem logice est argumentari
et sic. Primo autem ostendit propositum de corpore infinito continuo;
secundo de infinito non continuo, ibi: si autem non continuum et
cetera.
2. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod corpus infinitum,
similium partium existens, non potest moveri circulariter. Quod
quidem probat per hoc, quod infiniti non est aliquod medium, sicut nec
extremum: motus autem circularis est circa medium, ut supra habitum
est: ergo et cetera.
3. Secundo ostendit tribus rationibus quod non est possibile quod
tale corpus infinitum moveatur motu recto. Quarum prima talis est.
Omne corpus quod movetur motu recto, potest moveri naturaliter et per
violentiam. Quod autem movetur per violentiam, habet aliquem locum in
quem movetur violenter; et omne quod movetur naturaliter, habet
aliquem locum in quem movetur naturaliter. Locus autem omnis est
aequalis locato. Sic ergo sequetur quod sint duo loca tanta quantum
est corpus infinitum, in quorum unum movetur violenter, et in alium
naturaliter. Hoc autem est impossibile, scilicet quod sint duo loca
infinita, sicut et quod sint duo infinita corpora, ut supra habitum
est. Relinquitur ergo quod nullum corpus naturale sit infinitum.
Dicitur autem utraque ratio logica esse, quia procedit ex eo quod
contingit corpori infinito inquantum est infinitum, sive sit
mathematicum sive sit naturale, scilicet non habere medium, et non
habere aliquid aequale extra se. Supra autem posuit aliqua similia,
sed non tanquam principalia, sed tanquam assumpta ad manifestationem
aliorum.
4. Secundam rationem ponit ibi: adhuc sive natura habet etc.: quae
talis est. Sive dicatur quod corpus infinitum moveatur motu recto
naturaliter, sive per violentiam, utroque modo oportet dicere quod sit
potentia movens corpus infinitum: ostensum est enim in VII et
VIII Physic. quod omne quod movetur ab alio movetur, non solum in
his quae moventur per violentiam, de quibus magis est manifestum, sed
etiam in his quae moventur naturaliter, sicut corpora gravia et levia
moventur a generante vel a removente prohibens. Cum autem fortius non
moveatur a debiliori, impossibile est quod infinitum, cuius virtus est
infinita, moveatur a potentia finita moventis: unde relinquitur quod
oportet potentiam moventis esse infinitam. Manifestum est autem quod,
si potentia sit infinita, erit rei infinitae: et e converso, si
corpus sit infinitum, oportet quod virtus eius sit infinita. Si ergo
est corpus infinitum quod movetur, necesse est quod corpus movens sit
etiam infinitum. Probatum est enim in his quae de motu, idest in
VIII Physic., quod nullum finitorum habet virtutem infinitam,
nec aliquod infinitorum habet virtutem finitam. Sic igitur patet
quod, si sit corpus infinitum quod movetur motu recto, oportet quod
moveatur a corpore infinito. Si ergo ponamus quod hoc corpus infinitum
contingit moveri et secundum naturam et praeter naturam, similiter
continget secundum utrumque motum quod sint duo infinita, scilicet
illud quod movet sic, idest naturaliter vel violenter, et aliud quod
movetur. Hoc autem est impossibile, quod sint duo corpora infinita,
ut supra ostensum est. Ergo non est possibile esse corpus infinitum
quod moveatur motu recto. Haec etiam ratio logica est, quia procedit
ex communi proprietate infiniti corporis, quod scilicet non habeat
extra se aliud corpus aequale. Potest autem ex hac ratione concludi
non solum quod sint duo infinita, sed plura. Nam si corpus infinitum
movetur naturaliter, corpus naturaliter ipsum movens erit infinitum;
et quia contingit ipsum moveri violenter, corpus quod movet ipsum
violenter erit infinitum; et sic erunt tria infinita. Rursus, quia
motus qui est violentus uni, est naturalis alteri, ut supra dictum
est, sequetur etiam quod sit aliud corpus infinitum, quod naturaliter
hoc modo moveatur a virtute infinita.
5. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc movens et cetera. Et haec
quidem ratio inducitur ad excludendum obviationem quandam ad praedictam
rationem. Posset enim aliquis dicere quod corpus infinitum movetur
naturaliter non quidem ab alio, sed a seipso, sicut animalia dicuntur
seipsa movere: et sic non sequetur esse duo corpora infinita, quod
praemissa ratio concludebat. Et ideo proponit quod necesse est
dicere, si sit corpus infinitum, quod movens ipsum sit aliquid aliud:
quia si moveret seipsum, esset animatum (hoc enim est proprium
animalium, quod seipsa moveant). Si ergo corpus infinitum sit movens
seipsum, sequetur quod sit animal infinitum. Sed hoc non videtur esse
possibile, quia omne animal habet determinatam figuram et determinatam
proportionem partium ad totum, quod non competit infinito. Sic igitur
non potest dici quod infinitum moveat seipsum. Si autem dicatur quod
aliquid aliud moveat ipsum, sequetur quod sint duo infinita, scilicet
movens et quod movetur. Et ex hoc sequitur quod differunt secundum
speciem et virtutem: quia movens comparatur ad mobile sicut actus ad
potentiam. Hoc autem est impossibile, sicut prius dictum est.
6. Deinde cum dicit: si autem non continuum etc., ostendit non
esse infinitum non continuum, sed distinctum per interpositionem
vacui, sicut posuerunt Democritus et Leucippus. Et hoc ostendit
tribus rationibus. Circa quarum primam dicit quod, si infinitum non
sit unum totum continuum, sed, sicut dicunt Democritus et
Leucippus, distinguatur vacuo intermedio (ponebant enim quod corpora
indivisibilia non possunt invicem coniungi nisi vacuo mediante);
secundum autem horum opinionem sequitur quod necessarium sit omnium esse
unum motum. Dicebant enim quod illa corpora indivisibilia infinita
sunt determinata, idest distincta ad invicem, solummodo per figuras,
inquantum scilicet unum eorum est pyramidale, aliud sphaericum, aliud
cubicum, et sic de aliis; et tamen dicunt naturam omnium eorum esse
unam, sicut si aliquis dicat quod unumquodque eorum, per se
separatum, sit de natura auri. Si autem eorum est una natura,
necesse est quod sit unus et idem motus eorum, non obstante quod sint
minimae partes corporum; quia idem est motus totius et partis, sicut
totius terrae et unius boli (idest unius particulae), et totius ignis
et unius scintillae. Si ergo omnia sunt eiusdem naturae et habent
eundem motum, aut omnia moventur deorsum quasi habentia gravitatem, et
sic nullum corpus erit simpliciter leve, cum omnia corpora dicantur
esse ex his composita; aut omnia moventur sursum quasi habentia
levitatem, et sic nullum corpus erit grave; quod est impossibile.
7. Secundam rationem ponit ibi: adhuc si gravitatem etc.: quae
talis est. Omne corpus grave movetur ad medium, omne autem corpus
leve movetur ad extremum. Si ergo aliquod vel quodlibet praedictorum
indivisibilium corporum haberet gravitatem aut levitatem, sequeretur
quod totius spatii contenti ex indivisibilibus corporibus et vacuis
intermediis, sit aliquod extremum aut medium. Sed hoc est
impossibile, cum totum istud spatium sit infinitum. Relinquitur ergo
hanc positionem esse impossibilem.
8. Et quia haec ratio valet ad destruendum infinitum, qualitercumque
infinitum ponatur, sive sicut continuum sive sicut non continuum, ideo
hanc eandem rationem universalius ponit cum subdit: totaliterque et
cetera. Et dicit quod universaliter possumus dicere quod ubi non est
medium et extremum, ibi non est sursum, quod est extremum, neque
deorsum, quod est medium. Quibus subtractis, nullus locus erit quo
corpora ferantur motu recto: feruntur enim sursum vel deorsum.
Sublato autem loco, nullus erit motus: quia omne quod movetur necesse
est moveri aut secundum naturam aut praeter naturam, quod quidem
determinatur per loca propria et aliena (nam motus naturales dicuntur
quibus corpora moventur ad loca propria, motus autem violenti dicuntur
quibus moventur ad loca aliena). Hoc autem est impossibile, quod
motus auferatur a corporibus: ergo impossibile est ponere infinitum.
9. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc si ubi et cetera. Et dicit
quod locus ad quem movetur aliquid praeter naturam, vel in quo quiescit
praeter naturam, necesse est quod sit cuiusdam alterius secundum
naturam, ad quem scilicet naturaliter moveatur, et in quo naturaliter
quiescat. Et hoc credibile fit ex inductione: nam terra movetur
sursum praeter naturam, ignis vero secundum naturam; et e converso
ignis deorsum praeter naturam, terra vero secundum naturam. Videmus
autem quaedam moveri deorsum et quaedam sursum. Si autem illa quae
moventur sursum, moventur praeter naturam, oportebit dicere aliqua
alia esse quae moventur sursum secundum naturam; et similiter, si
ponatur quod ea quae moventur deorsum, moventur praeter naturam,
necesse est ponere alia quae moventur deorsum secundum naturam. Unde
neque omnia habent gravitatem, neque omnia levitatem, secundum
positionem praedictam: sed haec quidem habent gravitatem quae
naturaliter moventur deorsum; haec autem non, quae naturaliter
moventur sursum. Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex
praedictis quod omnino non est corpus infinitum, scilicet infinitum
continuum neque infinitum distinctum per interpositionem vacui.
Dicuntur autem hae ultimae rationes logicae, quia procedunt ex
quibusdam probabilibus nondum plene probatis.
|
|