|
1. Postquam philosophus ostendit quod universum non est infinitum
magnitudine, hic ostendit quod non sunt plures mundi numero, nedum
quod sint infiniti. Et primo dicit de quo est intentio; secundo
exequitur propositum, ibi: omnia enim et manent et cetera. Dicit
ergo primo quod, quia ostensum est quod corpus totius universi non est
infinitum, restat dicendum quod non est possibile esse plures caelos,
idest plures mundos: iam enim supra diximus quod de hoc erat
intendendum. Est autem considerandum quod supra philosophus fecit
mentionem quod extra caelum non est aliquod corpus neque finitum neque
infinitum; ex quo sequitur quod non sit alius mundus praeter istum;
esset enim aliquod corpus extra caelum. Et ideo, si sufficienter
esset supra probatum quod extra caelum non sit aliquod corpus neque
finitum neque infinitum, nihil restaret probandum. Sed si quis non
putat quod in superioribus sit ostensum universaliter de corporibus,
quod scilicet impossibile sit quodcumque eorum esse extra mundum, sed
solum quod ratio supra sit inducta de corporibus quae ponuntur esse
infinita; secundum hoc adhuc restat videndum an sit possibile esse
plures caelos, sive plures mundos.
2. Deinde cum dicit: omnia enim et manent etc., probat
propositum: et primo ostendit quod sit tantum unus mundus; secundo
inquirit an possibile sit esse plures mundos, ibi: quod autem non
solum unus et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit esse
tantummodo unum mundum, ratione sumpta ex inferioribus corporibus, ex
quibus omnes ponebant mundum consistere; secundo ostendit idem
communiter ex utrisque corporibus, tam inferioribus quam caelestibus,
ibi: adhuc autem et per eas et cetera. Circa primum duo facit: primo
inducit rationes ad propositum ostendendum; secundo probat quoddam quod
supposuerat, ibi: quod autem est aliquid et cetera. Circa primum
ponit tres rationes: secunda incipit ibi: adhuc necesse etc.; tertia
ibi: sed adhuc et cetera.
3. Circa primum duo facit. Primo praemittit tres suppositiones.
Quarum prima est, quod omnia corpora quiescunt et moventur tam
secundum naturam, quam etiam secundum violentiam. Quod quidem habet
veritatem in corporibus inferioribus, quae cum sint generabilia et
corruptibilia, sicut per vim fortioris agentis possunt permutari a sua
specie, ita etiam possunt removeri a suo loco per motum violentum vel
quietem: in corporibus autem caelestibus nihil potest esse violentum et
extra naturam, cum sint incorruptibilia. Secunda suppositio est,
quod in quocumque loco aliqua corpora manent secundum naturam et non per
violentiam, in illum locum per naturam feruntur: et in quemcumque
locum e converso aliqua per naturam feruntur, in illo loco naturaliter
quiescunt. Et idem dicendum est circa violentiam: quia in quo loco
aliqua quiescunt per violentiam, in illum locum feruntur per
violentiam; et e converso, si ad aliquem locum feruntur per
violentiam, in illo loco per violentiam quiescunt. Et huius
suppositionis ratio est quia, cum quies in loco sit finis motus
localis, oportet motum proportionari quieti, sicut finis
proportionatur his quae sunt ad finem. Tertia suppositio est, quod si
aliqua loci mutatio sit per violentiam alicui corpori, contraria est ei
secundum naturam, sicut patet ex his quae supra dicta sunt.
4. Secundo ibi: ad medium itaque etc., ex praedictis
suppositionibus argumentatur ad propositum. Primo quidem ex parte
motus. Si enim sunt duo mundi, oportet esse in utroque aliquam
terram. Terra ergo quae est in alio mundo, aut feretur ad medium
huius mundi per naturam, aut per violentiam. Si per violentiam,
oportebit dicere, secundum tertiam suppositionem, quod contraria loci
mutatio, quae est ab isto mundo in medium illius mundi, sit ei
secundum naturam. Et hoc patet esse falsum, quia a medio istius mundi
nunquam terra movetur secundum naturam: ergo et primum est falsum,
scilicet quod sint plures mundi.
5. Secundo ibi: et si manet etc., argumentatur ad idem ex parte
quietis. Sicut enim manifestum est quod natura terrae non patitur quod
moveatur secundum naturam a medio huius mundi, ita etiam terrae natura
hoc habet, quod in medio huius mundi quiescat naturaliter. Si ergo
inde huc delata terra manet hic non per violentiam, sed per naturam,
sequitur per secundam suppositionem quod ab illo medio feretur huc
secundum naturam. Et hoc ideo, quia unus est motus, vel una loci
mutatio terrae secundum naturam: unde non potest esse quod uterque
motus sit terrae naturalis, scilicet ab illo medio ad istud, et ab
isto ad illud.
6. Deinde cum dicit: adhuc necesse etc., ponit secundam rationem,
quae excludit quendam defectum quem posset aliquis imponere primae
rationi: posset enim aliquis ad primam rationem respondere quod terra
quae est in illo mundo, est alterius naturae quam terra quae est in hoc
mundo. Primo ergo Aristoteles hoc excludit; secundo ex hoc
argumentatur ad propositum, ibi: natae sunt igitur ferri etc.;
tertio excludit quandam obviationem, ibi: dignificare autem et
cetera. Ostendit autem terram quae est in alio mundo, esse eiusdem
naturae cum terra quae est in hoc mundo, primo quidem ratione accepta
ex parte mundi; secundo ratione accepta ex parte motus, ibi: quod
autem necesse sit et cetera.
7. Dicit ergo primo quod, si plures mundi qui ponuntur sint similis
naturae, necesse est quod sint ex eisdem corporibus: et adhuc ulterius
necesse est quod unumquodque illorum corporum habeat eandem virtutem cum
corpore quod est in hoc mundo: et sic oportet ignem et terram esse
eiusdem virtutis in quolibet illorum mundorum, et eadem ratio est de
intermediis corporibus, quae sunt aer et aqua. Quia si corpora quae
sunt ibi in alio mundo, dicuntur aequivoce cum corporibus quae sunt
apud nos in hoc mundo, et non secundum eandem ideam, idest non
secundum eandem speciem, consequens erit quod etiam ipsum totum
constans ex huiusmodi partibus aequivoce dicatur mundus: ex partibus
enim diversis in specie necesse est et totum diversum in specie
componi. Hoc autem non videntur intendere qui ponunt plures mundos;
sed univoce utuntur nomine mundi. Unde sequitur secundum eorum
intentionem quod corpora quae sunt in diversis mundis, habeant eandem
virtutem. Et ita manifestum est quod etiam in aliis mundis, sicut et
in isto, aliquod ipsorum corporum ex quibus constituitur mundus, natum
sit ferri a medio, quod competit igni, aliud autem ad medium, quod
competit terrae; si hoc verum est, quod omnis ignis omni igni est
eiusdem speciei, in quocumque mundo sit ignis, sicut et diversae
partes ignis in hoc mundo existentis sunt unius speciei. Et eadem est
ratio de aliis corporibus.
8. Deinde cum dicit: quod autem necesse etc., ostendit idem
ratione accepta ex parte motus. Et dicit manifestum esse quod necesse
sit sic se habere sicut dictum est, de uniformitate corporum quae sunt
in diversis mundis; et hoc ex suppositionibus quae accipiuntur circa
motus. Vocat autem suppositiones ea quibus utitur ad propositum
ostendendum, propter hoc quod hic supponuntur sicut principia, licet
quaedam eorum supra fuerint probata. Est autem una suppositio quod
motus sunt finiti, idest determinati secundum species: non enim sunt
infinitae species motuum simplicium, sed tres tantum, ut supra
probatum est. Secunda suppositio est quod quodlibet elementorum
dicitur secundum quod habet naturam ad unum aliquem motuum; sicut terra
dicitur gravis propter habitudinem ad motum deorsum, ignis dicitur
levis propter aptitudinem ad motum sursum. Quia igitur sunt
determinatae species motus, necesse est quod sint iidem motus secundum
speciem in quolibet mundo. Et quia unumquodque elementorum dicitur
secundum aliquem motuum, necesse est ulterius quod elementa sint eadem
secundum speciem ubique, idest in quolibet mundo.
9. Deinde cum dicit: natae sunt igitur etc., ex praemissis
argumentatur ad propositum. Si enim corpora quae sunt in quolibet
mundo, sunt eiusdem speciei; videmus autem quod omnes partes terrae
quae sunt in hoc mundo, feruntur ad hoc medium huius mundi, et omnes
partes ignis ad extremum huius; consequens erit quod etiam omnes partes
terrae quae sunt in quocumque alio mundo, feruntur ad medium huius
mundi; et omnes partes ignis quae sunt in quocumque alio mundo,
feruntur ad extremum huius mundi. Sed hoc est impossibile. Si enim
hoc accideret, necesse esset quod terra quae est in alio mundo,
ferretur sursum in proprio suo mundo, et quod ignis in illo mundo
ferretur ad medium. Et simili ratione terra quae est in hoc mundo,
ferretur secundum naturam a medio huius mundi in medium illius mundi.
Et hoc necesse est sequi propter dispositionem mundorum, qui talem
situm habent ut medium unius mundi sit distans a medio alterius; et sic
non potest terra ad medium alterius mundi moveri, nisi recedat a medio
sui mundi mota versus extremum, quod est moveri sursum. Similiter,
quia extrema diversorum mundorum habent diversum situm, necesse est
quod si ignis debeat ferri ad extremum alterius mundi, quod recedat ab
extremo proprii mundi, quod est moveri deorsum in proprio mundo. Haec
autem sunt inconvenientia: quia aut ponendum est quod non sit eadem
natura simplicium corporum in pluribus mundis, quod supra improbatum
est; aut si dicamus esse eandem naturam, et velimus vitare praedicta
inconvenientia quae sequuntur ex diversitate mediorum et extremorum,
necesse est ponere unum solum medium, ad quod feruntur omnia gravia
ubicumque sint, et unum extremum, ad quod feruntur omnia levia
ubicumque sint. Quo posito, impossibile est esse plures mundos; quia
ad unitatem medii et extremi sequitur unitas circuli seu sphaerae.
10. Deinde cum dicit: dignificare autem etc., excludit quandam
obviationem, qua posset aliquis dicere quod corpora quae sunt in alio
mundo, non moventur ad medium et extremum huius mundi, propter
distantiam. Sed ipse hoc excludens dicit quod irrationabile est dignum
reputare quod sit alia natura simplicium corporum, propter hoc quod
distent plus vel minus a propriis locis, ita scilicet quod ad propria
loca moveantur de propinquo et non de remoto. Non enim videtur
differre quantum ad naturam corporis, quod per tantam longitudinem
distet a suo loco vel per tantam: quia differentia mathematicorum non
diversificat naturam. Est enim secundum rationem quod quanto plus
corpus appropinquat ad suum locum, tanto magis velociter moveatur; ita
tamen quod species sit eadem et motus et mobilis. Differentia enim
velocitatis est secundum quantitatem, non secundum speciem; sicut et
differentia longitudinis.
|
|