|
1. Postquam ostendit philosophus quod corpora naturalia moventur
naturaliter ad determinata loca, hic excludit opinionem contrariam.
Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi:
tardius enim et cetera. Quia vero per hoc quod falsitas excluditur,
veritas comprobatur, inducit hic philosophus exclusionem erroris quasi
quandam veritatis demonstrationem; dicens quod adhuc etiam quod dictum
est manifestatur per hoc, quod corpora naturalia non feruntur sursum et
deorsum neque sicut ab alio exteriori mota. Per quod quidem
intelligendum est quod removet exteriorem motorem, qui per se huiusmodi
corpora moveat postquam sunt formam specificam sortita. Moventur enim
levia quidem sursum, gravia autem deorsum a generante quidem,
inquantum dat eis formam quam consequitur talis motus; sed a removente
prohibens, per accidens et non per se. Quidam vero posuerunt quod
postquam speciem sunt adepta huiusmodi corpora, indigent ab aliquo
extrinseco moveri per se: quod hic philosophus removet. Neque etiam
dicendum est quod huiusmodi corpora moveantur per violentiam; sicut
quidam dixerunt quod moveantur per quandam extrusionem, inquantum
scilicet unum corpus truditur ab alio fortiori. Ponebant enim quod
omnium corporum erat naturaliter unus motus: sed dum quaedam eorum ab
aliis impelluntur, fit quod quaedam eorum moventur sursum, quaedam
autem deorsum.
2. Deinde cum dicit: tardius enim etc., probat propositum tribus
rationibus. Quarum prima principaliter inducitur ad ostendendum quod
huiusmodi corpora in suis naturalibus motibus non moventur ab
exterioribus motoribus. Manifestum est enim quod tanto tardior est
motus, quanto movens minus vincit super mobile. Eadem autem virtus
moventis minus vincit maius mobile quam minus. Si ergo huiusmodi
corpora moverentur ab aliquo exteriore movente, tardius moveretur maior
ignis sursum et maior terra deorsum. Nunc autem contrarium accidit,
quod maior ignis et maior terra velocius feruntur in propria loca. Per
quod datur intelligi quod huiusmodi corpora habent intrinsecus principia
sui motus; quorum virtutes motivae tanto sunt maiores, quanto corpora
fuerint maiora; et ideo velocius feruntur. Sic ergo patet quod
huiusmodi corpora suis motibus naturalibus moventur non per virtutem
exteriorem, sed per virtutem intrinsecam, quam acceperunt a
generante.
3. Secundam rationem ponit ibi: neque velocius etc.; quae quidem
principaliter ad hoc inducitur, quod motus horum corporum non est per
violentiam. Videmus enim quod omnia quae per violentiam moventur,
tanto tardius feruntur, quanto magis elongantur a motore qui vim
intulit; sicut patet in his quae proiiciuntur, quod eorum motus in
fine est remissior, et tandem totaliter deficit. Si ergo corpora
gravia et levia moverentur per violentiam, quasi mutuo se trudentia,
sequeretur quod eorum motus ad propria loca non esset velocior in fine,
sed magis tardior; cuius contrarium ad sensum apparet.
4. Tertiam rationem ponit ibi: et unde vi etc.; quae potest
respicere ad utrumque. Videmus enim quod nullum corpus illuc fertur
per violentiam, unde per violentiam removetur. Ex hoc enim aliquod
corpus a loco aliquo per violentiam removetur, quia natum est ibi
esse: unde illuc naturaliter, et non per violentiam fertur. Si ergo
ponatur quod motus aliqui corporum gravium et levium, quibus ab
aliquibus locis removentur, sint violenti, non potest dici quod motus
contrarii, quibus ad illa loca feruntur, sint violenti. Et ita non
est verum quod omnes motus horum corporum sint ab alio et per
violentiam. Concludit autem ex dictis epilogando, quod per
speculationem horum contingit accipere fidem de his quae dicta sunt.
5. Deinde cum dicit: adhuc autem et per eas etc., ostendit
unitatem mundi per corpora superiora, quae circulariter feruntur: et
primo specialiter per corpora superiora; secundo communiter per
superiora et inferiora, ibi: palam autem utique et cetera. Dicit
ergo primo quod adhuc ostendi potest quod sit solum unus mundus, per
rationes sumptas ex prima philosophia, idest per ea quae determinata
sunt in metaphysica, et per hoc quod ostensum est in VIII
Physic., quod motus circularis est sempiternus, quod quidem habet
naturalem necessitatem et in hoc et in aliis mundis. Conclusit enim
philosophus sempiternitatem motus caeli in VIII Physic. per
ordinem mobilium et moventium; quod quidem necesse est similiter se
habere in quolibet mundo, si mundus univoce dicatur. Si autem motus
caeli sit sempiternus, oportet quod moveatur a virtute infinita, quae
non sit virtus in magnitudine, ut probatur in VIII Physic. Talis
autem virtus est immaterialis, et per consequens una numero, cum sit
tantum forma et species, multiplicatio autem individuorum eiusdem
speciei est per materiam. Et sic oportet quod virtus quae movet
caelum, sit una numero. Unde oportet quod et caelum sit unum numero,
et per consequens totus mundus.
6. Potest autem aliquis dicere hanc rationem non ex necessitate
concludere. Primum enim movens movet caelum sicut desideratum, ut
dicitur in XII Metaphys.; nihil autem prohibet idem a pluribus
desiderari; et ita videtur quod ex unitate primi moventis non possit ex
necessitate concludi unitas caeli. Sed dicendum est quod multa possunt
unum desiderare, non quidem quasi de pari, eo quod uni primo non
immediate adiungitur absoluta multitudo; sed secundum quendam ordinem
possunt multa desiderare unum, quaedam propinquius et quaedam
remotius, quorum coordinatio in ordine ad unum ultimum, facit unitatem
mundi.
7. Deinde cum dicit: palam autem utique etc., probat propositum
ratione sumpta communiter ex corporibus superioribus et inferioribus.
Et dicit quod etiam sic intendendo sicut dicetur, necesse est esse
unum caelum, idest unum mundum. Ad quod probandum assumit quod,
sicut sunt tria corporalia elementa, scilicet caelum et terra et
medium, ita sunt et tria loca eis correspondentia: unus quidem locus
qui est circa medium, qui est corporis subsistentis, idest corporis
gravissimi quod substat omnibus, scilicet terrae; alius autem locus
qui est extremus in altitudine, qui est corporis quod movetur
circulariter; tertius autem locus qui est intermedius horum, qui est
medii corporis. Circa quae quidem verba primo considerandum est quod
etiam caelum inter elementa computat, cum tamen elementum sit ex quo
componitur res, ut dicitur in V Metaphys. Caelum autem, etsi non
veniat in compositionem corporis mixti, venit tamen in compositionem
totius universi, quasi quaedam pars eius. Vel elementa large nominat
quaecumque simplicia corpora: quae quidem vocat corporalia elementa,
ad differentiam materiae primae, quae est elementum, non tamen
corporale, sed absque omni forma, prout in se consideratur. Secundo
autem considerandum est de hoc quod dicit tria esse loca. Cum autem
locus sit terminus corporis continentis, ut dicitur in IV Physic.,
satis potest esse manifestum quid sit locus medii elementi; quia
superficies supremi corporis continentis ipsum. De primo autem corpore
quomodo sit in loco, ostensum est in IV Physic. Sed quomodo
medium, quod non habet rationem continentis sed contenti, sit locus
corporis gravis, videtur dubitationem habere. Sed dicendum est quod,
sicut dictum est in IV Physic., superficies corporis continentis
non habet rationem loci secundum quod est superficies talis corporis,
sed secundum ordinem situs quem habet ad primum continens, prout
scilicet magis vel minus ei appropinquat. Corpus autem grave in sua
natura est maxime elongatum a corpore caelesti propter eius
materialitatem; et ideo debetur ei locus remotissimus a primo
continente, qui est propinquissimus medio; et ita superficies
continens corpus grave dicitur locus eius secundum propinquitatem ad
medium. Unde signanter dicit quod locus qui est circa medium est
corporis subsistentis.
8. Ex his autem quae proposita sunt procedit ad propositum
ostendendum ex corpore levi, sicut supra processerat ex corpore gravi.
Necesse est enim corpus leve quod superfertur, esse in hoc loco
medio: quia, cum omne corpus sit in aliquo loco, si corpus leve non
esset in hoc loco medio, esset extra ipsum; quod est impossibile,
quia extra hunc locum medium ex una parte est corpus caeleste, quod est
sine gravitate et levitate, ex alia autem parte est corpus terrestre,
quod habet gravitatem. Non autem potest dici quod sit aliquis locus
magis deorsum quam locus qui est corporis habentis gravitatem; quia
locus qui est apud medium, est proprius eius. Ex hoc autem patet quod
impossibile est esse alium mundum quia oporteret ibi esse aliquod corpus
leve; et sic, si mundus ille esset supra hunc mundum, corpus leve
esset supra locum caeli; si autem esset infra hunc mundum, corpus leve
esset infra locum corporis gravis, quod est impossibile.
9. Sed huic rationi posset aliquis obviare, dicendo quod corpus leve
est extra hunc locum medium, non secundum naturam, sed praeter
naturam. Sed ad hoc excludendum, subdit quod neque etiam praeter
naturam possibile est corpus leve esse extra hunc medium locum. Quia
omnis locus qui est alicuius corporis praeter naturam, est alicuius
corporis secundum naturam: non enim Deus vel natura fecit aliquem
locum frustra, in quo scilicet non sit natum esse aliquod corpus. Non
autem invenitur in rerum natura aliquod aliud corpus praeter ista tria,
quibus tria loca praedicta deputantur, ut ex dictis patet. Unde neque
secundum naturam, neque praeter naturam, potest esse corpus leve extra
hunc medium locum: et sic impossibile est esse multos mundos. Quia
vero locutus fuerat de medio elemento quasi de uno quodam corpore,
subiungit quod posterius, scilicet in tertio et quarto, dicetur quae
sunt differentiae istius medii. Dividitur enim in ignem, aerem et
aquam, quae etiam est levis per respectum ad terram. Ultimo
epilogando concludit quod ex dictis manifestum est de corporeis
elementis, quae et quot sint, et quis sit locus cuiuslibet eorum, et
universaliter quot sint loca corporalia.
|
|