|
1. Postquam philosophus ostendit quod est unus solus mundus, hic
ostendit quod impossibile est esse plures. Et hoc necessarium fuit
ostendere: quia nihil prohibet aliquid esse falsum, quod tamen
contingit esse verum. Circa hoc autem tria facit: primo ponit
obiectionem, ex qua videtur ostendi quod possibile sit esse plures
mundos; secundo solvit eam, ibi: considerandum autem iterum etc.;
tertio probat quod in solutione supposuerat, ibi: hoc ipsum igitur
restat ostendere et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit de
quo est intentio, et quo ordine sit agendum; secundo incipit exequi
propositum, ibi: videbitur enim utique et cetera.
2. Dicit ergo primo quod post praedicta restat ostendendum quod non
solum sit unus mundus, sed quod etiam impossibile sit esse plures: et
ulterius quod mundus sit sempiternus, ita scilicet quod sit
incorruptibilis, tanquam nunquam desinens esse, et ingenitus, tanquam
nunquam esse incipiens, secundum suam opinionem. Et hoc adiungit quia
videtur prima consideratio aliqualiter dependere ex secunda. Si enim
esset mundus generabilis et corruptibilis per compositionem et
dissolutionem, secundum amicitiam et litem, ut Empedocles posuit,
possibile esset esse multos mundos, ita scilicet quod, uno corrupto,
alius postea generaretur, sicut ipse Empedocles posuit. Et quia tunc
vere cognoscitur veritas, quando dubitationes sunt solutae, quae
videntur esse contra veritatem; ideo prius oportet ponere dubitationes
circa hoc ipsum, ex quibus scilicet videtur quod sint vel possint esse
plures mundi; huius enim solutio est confirmatio veritatis.
3. Deinde cum dicit: videbitur enim utique etc., ponit rationem ex
qua aliquis potest dubitare, aestimans possibile esse quod sint plures
mundi. Unde praemittit quod sic intendentibus, scilicet secundum
rationem quae sequitur, videbitur esse impossibile ipsum, scilicet
mundum, esse unum et solum: subintelligendum est ex necessitate. Non
enim sequens ratio probat quod necesse sit esse plures mundos, quod
aequipollet ei quod est impossibile unum solum esse mundum: sed probat
quod possibile est esse plures mundos, quod aequipollet ei quod est non
necesse esse unum solum mundum. Ad hoc autem ostendendum inducit
rationem quae continet duos syllogismos: quorum primum primo ponit;
secundo secundum, ibi: quorum autem est forma quaedam et cetera.
Primus syllogismus talis est. In omnibus sensibilibus quae fiunt ab
arte vel a natura, alia est consideratio formae secundum se
consideratae, alia est consideratio formae prout est in materia; sed
caelum est quoddam sensibile habens formam in materia; ergo alia est
consideratio absoluta formae ipsius, prout consideratur in universali,
et alia est consideratio formae ipsius in materia, prout consideratur
in particulari. Primo ergo ponit maiorem; secundo minorem, ibi:
quoniam igitur est caelum etc.; tertio infert conclusionem, ibi: si
autem singularium et cetera.
4. Dicit ergo primo quod in omnibus existentibus et generatis, idest
factis, vel a natura vel ab arte, alterum est secundum nostram
considerationem ipsa forma secundum seipsam considerata; et alterum est
ipsa forma mixta cum materia, idest secundum quod accipitur prout est
coniuncta cum materia. Et hoc primo manifestat per exemplum in
mathematicis, in quibus est magis manifestum, eo quod in ratione eorum
non ponitur materia sensibilis. Alterum est enim secundum
considerationem nostram ipsa species sphaerae, et alterum forma
sphaerae in materia sensibili, prout significatur cum dicitur aurea vel
aerea sphaera: et similiter aliud est ipsa forma circuli, et aliud est
quod dicitur aereus aut ligneus circulus. Et hoc manifestat quia, cum
dicimus quod quid erat esse, idest definitivam rationem, sphaerae aut
circuli, non ponimus in eius ratione aureum aut aereum; tanquam hoc
quod dicimus aureum aut aereum, non sint de eorum substantia, quam
scilicet significat definitio. Sed videtur hoc magis esse dubium in
rebus naturalibus, quarum formae non possunt esse nec intelligi sine
materia sensibili; sicut simum non potest esse nec intelligi sine
naso. Sed tamen formae naturales, quamvis non possint intelligi sine
materia sensibili in communi, possunt tamen intelligi sine materia
sensibili signata, quae est individuationis et singularitatis
principium; sicut pes non potest intelligi sine carnibus et ossibus,
potest tamen intelligi sine his carnibus et his ossibus. Et ideo
subdit quod, si non possumus intelligere neque sumere in nostra
consideratione aliquid aliud praeter singulare, idest praeter
materiam, quae includitur in ratione singularis, scilicet prout est
signata (quia quandoque nihil prohibet hoc accidere, ut scilicet non
possit forma intelligi sine materia sensibili, sicut si intelligamus
circulum sine materia sensibili): nihilominus tamen in naturalibus,
in quibus hoc accidit quod non intelligitur forma sine materia, alia
est ratio rei in communi acceptae et in singulari, sicut hominis et
huius hominis; puta si dicamus quod aliud est esse circulo et huic
circulo, idest alia est ratio definitiva utriusque. Et haec quidem,
scilicet ratio rei in communi, est species, idest ipsa ratio speciei:
haec autem, scilicet ratio rei in particulari, significat rationem
speciei in materia determinata, et est de numero singularium.
5. Deinde cum dicit: quoniam igitur est caelum etc., ponit minorem
syllogismi inducti. Et dicit quod, cum caelum, idest mundus, sit
quoddam sensibile, necesse est quod sit de numero singularium: et hoc
ideo, quia omne sensibile habet esse in materia. Id autem quod est
forma non in materia, non est sensibile, sed intelligibile tantum:
qualitates enim sensibiles sunt dispositiones materiae.
6. Deinde cum dicit: si autem singularium etc., ponit
conclusionem. Et dicit quod si caelum, idest mundus, est de numero
singularium, ut ostensum est, alterum erit esse huic caelo
singulariter dicto, et caelo simpliciter, idest universaliter sumpto;
idest alia erit ratio utriusque. Et sic sequitur quod alterum sit
secundum considerationem hoc caelum singulariter dictum, et caelum
universaliter sumptum: ita scilicet quod hoc caelum universaliter
sumptum sit sicut species et forma; hoc autem, scilicet caelum
singulariter sumptum, sit sicut forma coniuncta materiae. Quod non
est sic intelligendum quod in ratione rei naturalis universaliter
sumptae nullo modo cadat materia; sed quod non cadat ibi materia
signata.
7. Deinde cum dicit: quorum autem est forma quaedam etc., ponit
secundum syllogismum, qui talis est. Quorumcumque est forma in
materia, aut sunt aut contingit esse plura individua unius speciei;
sed hoc caelum significat formam in materia, ut dictum est; ergo aut
sunt aut possunt esse plures caeli. Circa hoc autem primo ponit
maiorem; secundo manifestat eam, ibi: sive enim sint species etc.;
tertio infert conclusionem, ibi: itaque aut sunt et cetera. Minorem
supponit ex praemisso syllogismo. Dicit ergo primo quod omnia illa
quorum est forma quaedam et species, idest quae non sunt ipsae formae
et species, sed habent formas et species, aut sunt plura singularia
unius speciei, aut contingit fieri plura: illa vero quae ipsamet sunt
formae et species subsistentes, sicut substantiae separatae, non
possunt esse plura unius speciei.
8. Deinde cum dicit: sive enim sint species etc., manifestat
praedictam propositionem tam secundum opinionem Platonicam, quam
secundum opinionem propriam. Et dicit quod sive sint species, idest
ideae separatae, sicut Platonici dicunt, necesse est hoc accidere,
scilicet quod sint plura individua unius speciei (quia species separata
ponitur sicut exemplar rei sensibilis; possibile est autem ad unum
exemplar fieri multa exemplata); sive etiam nullum talium, idest
nulla specierum, separatim existat; nihilominus plura individua
possunt esse unius speciei. Videmus enim in omnibus sic accidere,
quorum substantia, idest essentia quam significat definitio, est in
materia signata, quod sunt plura, immo infinita individua unius
speciei. Et hoc ideo est, quia cum materia signata non sit de ratione
speciei, ratio speciei indifferenter potest salvari in hac materia
signata et in illa: et ita possunt esse plura individua unius speciei.
9. Deinde cum dicit: itaque aut sunt etc., infert conclusionem
intentam, scilicet quod aut sunt plures caeli, aut contingit esse
factos plures caelos. Ultimo autem epilogat quod ex praemissis potest
aliquis suspicari quod vel sint vel possint esse plures mundi.
10. Sed videtur hic esse contrarietas inter Aristotelem et
Platonem. Nam Plato in Timaeo ex unitate exemplaris probavit
unitatem mundi: hic autem Aristoteles ex unitate speciei separatae
concludit possibile esse quod sint plures mundi. Et potest dupliciter
responderi. Uno modo ex parte ipsius exemplaris. Quod quidem si sic
sit unum quod unitas sit essentia eius, necesse est exemplatum etiam
imitari exemplar in sua unitate. Et tale est primum exemplar
separatum: unde et mundum, qui est primum exemplatum, necesse est
esse unum: et secundum hoc procedit probatio Platonis. Si vero
unitas non sit essentia exemplaris, sed sit praeter essentiam eius,
sic exemplatum poterit assimilari exemplari in eo quod pertinet ad eius
speciem, puta in ratione hominis vel equi, non autem quantum ad ipsam
unitatem: et hoc modo procedit hic ratio Aristotelis. Alio modo
potest solvi ex parte exemplati, quod tanto est perfectius, quanto
magis assimilatur exemplari. Alia ergo exemplata assimilantur
exemplari uni secundum unitatem speciei, non secundum unitatem
numeralem: sed caelum, quod est perfectum exemplatum, assimilatur suo
exemplari secundum unitatem numeralem.
11. Deinde cum dicit: considerandum autem iterum etc., solvit
obiectionem praedictam. Et primo ponit solutionem; secundo manifestat
eam, ibi: sic autem forte et cetera. Dicit ergo primo quod oportet
iterum, ad solvendum dubitationem praedictam, considerare quid dicatur
bene et quid non bene: si enim omnia praemissa sint vera, necesse est
conclusionem esse veram. Dicit igitur quod bene dictum est quod altera
sit ratio formae, ea scilicet quae est sine materia, et ea quae est
cum materia, et hoc concedatur tanquam verum; et sic concedatur
conclusio primi syllogismi, quae est minor secundi. Sed non sequitur
ex necessitate propter hoc quod sint multi mundi, vel quod possint esse
plures, si verum sit quod iste mundus sit ex tota sua materia, sicuti
est verum, ut infra probabitur: maior enim propositio secundi
syllogismi, scilicet quod illa quae habent formam in materia possunt
esse multa numero unius speciei, non habet veritatem nisi in illis quae
non constant ex tota sua materia.
12. Deinde cum dicit: sic autem forte etc., manifestat quod
dixerat per exemplum. Et primo ponit exempla; secundo adaptat ad
propositum, ibi: caelum autem est quidem singularium et cetera.
Dicit ergo primo quod per ea quae dicentur, magis fiet manifestum quod
dictum est. Simitas enim est curvitas in naso aut in carne; et ita
caro est materia simitatis. Si ergo ex omnibus carnibus fieret una
caro, scilicet unius nasi, et in hac esset simitas, nihil aliud esset
simum, neque posset esse. Et eadem ratio est de homine, cum carnes
et ossa sint materia hominis, si ex omnibus carnibus et ossibus fieret
unus homo, ita scilicet quod nullo modo possent dissolvi, non posset
esse aliquis alius homo quam unus (si vero possent dissolvi, possibile
esset, illo homine corrupto, alium hominem esse; sicut dissoluta
arca, ex eisdem lignis fit alia arca). Et ita etiam est in aliis.
Et huius rationem assignat, quia nihil eorum quorum forma est in
materia, potest fieri, si non adsit propria materia; sicut domus non
posset fieri si non sint lapides et ligna. Et ita, si non sint aliae
carnes et ossa praeter ea ex quibus componitur unus homo, non poterit
fieri alius homo praeter illum.
13. Deinde cum dicit: caelum autem est quidem singularium etc.,
adaptat ad propositum. Et dicit verum esse caelum esse de numero
singularium, et eorum quae ex materia constituuntur: non tamen est ex
parte suae materiae, sed ex tota sua materia. Et ideo, quamvis sit
alia ratio caeli et huius caeli, non tamen est aut potest esse aliud
caelum, propter hoc quod tota materia caeli comprehensa est sub hoc
caelo.
14. Sciendum est autem quod quidam aliis modis probant possibile
esse plures caelos. Uno modo sic. Mundus factus est a Deo; sed
potentia Dei, cum sit infinita, non determinatur ad istum solum
mundum; ergo non est rationabile quod non possit facere etiam alios
mundos. Et ad hoc dicendum est quod, si Deus faceret alios mundos,
aut faceret eos similes huic mundo, aut dissimiles. Si omnino
similes, essent frustra: quod non competit sapientiae ipsius. Si
autem dissimiles, nullus eorum comprehenderet in se omnem naturam
corporis sensibilis: et ita nullus eorum esset perfectus, sed ex
omnibus constitueretur unus mundus perfectus. Alio modo potest argui
sic. Quanto aliquid est nobilius, tanto eius species est magis
virtuosa; mundus autem est nobilior qualibet re naturali hic
existente; cum igitur species rei naturalis hic existentis, puta equi
aut bovis, possit perficere plura individua, multo magis species
totius mundi potest plura individua perficere. Sed ad hoc dicendum est
quod maioris virtutis est facere unum perfectum, quam facere multa
imperfecta. Singula autem individua rerum naturalium quae sunt hic,
sunt imperfecta; quia nullum eorum comprehendit in se totum quod
pertinet ad suam speciem. Sed mundus hoc modo perfectus est: unde ex
hoc ipso eius species ostenditur magis virtuosa. Tertio obiicitur
sic. Melius est multiplicari optima, quam ea quae sunt minus bona;
sed mundus est optimus; ergo melius est esse plures mundos, quam plura
animalia aut plures plantas. Et ad hoc dicendum quod hoc ipsum
pertinet ad bonitatem mundi, quod sit unus; quia unum habet rationem
boni: videmus enim quod per divisionem aliqua decidunt a propria
bonitate.
|
|