|
1. Postquam philosophus ostendit prooemialiter quod determinandum est
de corporibus et magnitudinibus in scientia naturali, hic incipit
prosequi principale propositum. Et quia, ut supra dictum est, in hoc
libro principaliter intendit Aristoteles determinare de universo
corporeo et principalibus partibus eius, quae sunt corpora simplicia,
inter quae potissimum est corpus caeleste, ideo dividitur liber iste in
partes tres: in prima determinat de universo corporeo; in secunda
determinat de corpore caelesti, et hoc in secundo libro, ibi: quod
quidem igitur neque factum est etc.; in tertia parte determinat de
aliis simplicibus corporibus, scilicet de gravi et levi, in tertio
libro, ibi: de primo quidem igitur caelo et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit perfectionem universi; secundo determinat
quasdam conditiones seu proprietates ipsius, ibi: sed quoniam
manifestum de his et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
perfectionem universi; secundo ostendit ex quibus partibus eius
perfectio integretur, ibi: de totius quidem igitur natura et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit perfectionem universi quam
habet secundum communem rationem sui generis, inquantum scilicet est
corpus; secundo probat perfectionem propriam ipsius, ibi: partialium
quidem igitur corporum et cetera. Circa primum tria facit: primo
manifestat definitionem corporis, qua utitur ad propositum
ostendendum; secundo probat propositum, ibi: itaque quoniam omne et
totum etc.; tertio ostendit quid ex praemissis possit esse
manifestum, ibi: quaecumque quidem igitur et cetera. Circa primum
duo facit: primo definit continuum, quod est genus corporis; secundo
manifestat corporis definitionem, ibi: corpus autem et cetera.
2. Circa primum considerandum est quod continuum invenitur a
philosopho dupliciter definitum. Uno modo definitione formali, prout
dicitur in praedicamentis quod continuum est cuius partes copulantur ad
unum communem terminum: unitas enim continui est quasi forma ipsius.
Alio modo definitione materiali, quae sumitur ex partibus, quae
habent rationem materiae, ut dicitur in II Physic.: et sic
definitur hic, quod continuum est quod est divisibile in semper
divisibilia. Nulla enim pars continui potest esse indivisibilis: quia
ex indivisibilibus non componitur aliquod continuum, ut probatur in
VI Physic. Et satis convenienter haec definitio ponitur hic, alia
autem in praedicamentis: quia consideratio naturalis versatur circa
materiam, consideratio autem logici circa rationem et speciem.
3. Deinde cum dicit: corpus autem etc., definit corpus. Et primo
proponit definitionem, dicens quod corpus est continuum quod est
divisibile omniquaque, idest ad omnem partem, vel secundum omnem
dimensionem. Secundo ibi: magnitudinis autem etc., probat
propositam definitionem tali ratione. Corpus dividitur secundum tres
dimensiones: quod autem dividitur secundum tres dimensiones, dividitur
secundum omnes: ergo corpus est divisibile secundum omnes dimensiones.
Primo ergo manifestat minorem, quasi per divisionem. Nam
magnitudinum quaedam est quae dividitur ad unam partem, et haec dicitur
linea: quaedam autem est quae dividitur ad duas partes, et haec
dicitur planum, idest superficies: quaedam autem est quae dividitur
secundum tres dimensiones; et cum talis magnitudo non sit linea neque
superficies, sequitur quod sit corpus. Maiorem propositionem ponit
ibi: et praeter has et cetera. Et primo ponit eam: et dicit quod
praeter has magnitudines seu dimensiones non est alia magnitudo seu
dimensio, propter hoc quod tria habent rationem ut sint omnia, quia
habent rationem cuiusdam totalitatis; et quod est ter, videtur esse
omniquaque, vel omnino, idest secundum omnem modum.
4. Secundo ibi: quemadmodum enim etc., probat quod dixerat
tripliciter. Primo quidem secundum rationem Pythagoricorum, qui
dixerunt quod id quod dicitur totum et omne, determinatur ternario
numero. Principium enim et medium et consummatio, idest finis,
habent numerum qui convenit toti et omni: in rebus enim divisibilibus
prima pars non sufficit ad integritatem totius, quod constituitur per
ultimum, ad quod a principio pervenitur per medium. Haec autem,
scilicet principium, medium et finis, habent numerum ternarium: et
sic patet quod numerus ternarius convenit omni et toti.
5. Secundo ibi: propter quod a natura etc., probat idem per ea
quae in cultu divino observantur. Utimur enim numero hoc, scilicet
ternario, ad sanctificationes deorum (quos scilicet gentiles
colebant), idest in sacrificiis et laudibus ipsorum, ac si
acceperimus a natura leges et regulas ipsius: ut scilicet, sicut
natura perficit omnia ternario numero, ita illi qui instituerunt cultum
divinum, volentes Deo attribuere omne quod perfectum est, attribuunt
ei ternarium numerum.
6. Tertio ibi: assignamus autem etc., probat idem per communem
usum loquendi. Et dicit quod etiam assignamus vocabula rebus secundum
modum praedictum, quo scilicet perfectio competit ternario. Si enim
aliqua sunt duo, dicimus quod sint ambo, et duos homines dicimus
ambos: non autem de his dicimus omnes, sed primo hoc vocabulo utimur
circa tres. Et istum modum loquendi sequimur communiter omnes,
propter hoc quod natura ad hoc nos inclinat. Ea enim quae sunt propria
singulis in modo loquendi, videntur provenire ex propriis
conceptionibus uniuscuiusque: sed id quod observatur communiter apud
omnes, videtur ex naturali inclinatione provenire.
7. Est autem attendendum quod nusquam alibi Aristoteles invenitur
Pythagoricis rationibus utens ad propositum ostendendum; neque
invenitur alibi per numerorum proprietates aliquid de rebus concludere:
et forte hoc hic facit propter affinitatem numerorum ad magnitudines,
de quibus hic agitur. Videtur tamen quod haec probatio non sit
efficax: non enim magis videtur sequi quod dimensiones sint tres,
propter hoc quod ternarius est numerus totius et omnis: alioquin
sequeretur per eandem rationem quod essent solum tria elementa, vel
tres digiti manus. Sed sciendum est quod, sicut dicit Simplicius in
commento, Aristoteles non procedit hic demonstrative, sed secundum
probabilitatem: et hic modus sufficiens est post demonstrationes
praemissas, vel praesuppositas ab alia scientia. Manifestum est autem
quod determinare de dimensionibus corporum inquantum huiusmodi, per se
pertinet ad mathematicum: naturalis autem assumit a mathematico ea quae
circa dimensiones considerat. Et ideo probare demonstrative esse solum
tres dimensiones, pertinet ad mathematicum: sicut Ptolomaeus probat
per hoc quod impossibile est coniungi simul lineas perpendiculares
plures quam tres super idem punctum; omnis autem dimensio mensuratur
secundum aliquam lineam perpendicularem. Huius igitur demonstrationem
Aristoteles supponens a mathematico, utitur testimonio et signis,
sicut consuevit facere post demonstrationes a se inductas.
8. Deinde cum dicit: itaque quoniam omne etc., ex eo quod ostensum
est, procedit ad principale propositum ostendendum. Et dicit quod
haec tria, omne et totum et perfectum, non differunt ab invicem
secundum speciem, idest secundum formalem rationem, quia omnia
important integritatem quandam: sed si in aliquo differant, differunt
in materia et subiecto, inquantum de diversis dicuntur. Nam hoc quod
dicitur omne, utimur in discretis, sicut dicimus omnem hominem:
utimur etiam eo in continuis quae sunt propinqua divisioni, sicut
dicimus omnem aquam et omnem aerem. Totum autem dicitur et in his et
in continuis: dicimus enim totum populum et totum lignum. Perfectum
autem dicimus et in his et in formis: dicimus enim perfectam albedinem
et perfectam virtutem. Quia igitur omne et perfectum est idem,
consequens est quod corpus sit perfectum inter magnitudines: quia solum
corpus est determinatum tribus dimensionibus, et hoc habet rationem
omnis, ut supra ostensum est: cum enim sit tribus modis divisibile,
sequitur quod sit divisibile omniquaque, idest secundum omnem
dimensionem. Sed inter alias magnitudines aliquid est divisibile
secundum duas dimensiones, scilicet superficies; aliud autem secundum
unam, scilicet linea. Ut enim numerum adepta sunt, idest sicut
magnitudines habent numerum dimensionum, ita habent divisionem et
continuitatem: ita scilicet quod aliqua magnitudo est continua secundum
unum modum, scilicet linea; alia est continua duobus modis, scilicet
superficies; corpus autem est continuum secundum omnem modum. Unde
patet quod corpus est magnitudo perfecta, quasi habens omnem modum
continuitatis.
9. Deinde cum dicit: quaecumque quidem igitur etc., ostendit quid
ex praemissis manifestum sit vel non: et ponit tria. Quorum primum
secundum se manifestum est, scilicet quod quaecumque magnitudo est
divisibilis, sit continua: si enim non esset continua, non haberet
rationem magnitudinis, sed potius numeri. Secundum autem est
conversum huius, scilicet quod omne continuum sit divisibile, sicut in
definitione fuit positum. Et hoc quidem manifestum est ex his quae
probata sunt in VI Physic., ut supra dictum est. Non est autem
manifestum ex his quae nunc dicta sunt: quia quod continuum sit
divisibile, hic supposuit, non probavit. Tertium est manifestum ex
praemissis, scilicet quod non fit transitus a corpore in aliud genus
magnitudinis, sicut fit transitus ex longitudine in superficiem, et ex
superficie in corpus. Et utitur modo loquendi quo utuntur geometrae,
imaginantes quod punctus motus facit lineam, linea vero mota facit
superficiem, superficies autem corpus. A corpore autem non fit
transitus ad aliam magnitudinem: quia talis exitus, sive processus,
ad aliud genus magnitudinis, est secundum defectum eius a quo transitur
(unde etiam motus naturalis est actus imperfecti). Non est autem
possibile quod corpus, quod est perfecta magnitudo, deficiat secundum
hanc rationem, quia est continuum secundum omnem modum: et ideo non
potest fieri transitus a corpore in aliud genus magnitudinis.
10. Deinde cum dicit: partialium quidem etc., manifestat propriam
perfectionem universi, per differentiam ad corpora particularia. Et
primo ponit qualiter particularia corpora se habeant ad perfectionem.
Et dicit quod unumquodque particularium corporum, secundum rationem
communem corporis, est tale, idest perfectum, inquantum habet omnes
dimensiones: sed tamen terminatur ad proximum corpus, inquantum
contingit ipsum. Et ita unumquodque talium corporum quodammodo est
multa, idest perfectum, inquantum habet omnes dimensiones, et
imperfectum, inquantum habet aliud corpus extra se ad quod terminatur.
Vel est multa secundum contactum ad diversa corpora: vel est multa,
quia sunt plura unius speciei propter imperfectionem; quod non
contingit de universo.
11. Secundo ibi: totum autem etc., ostendit quomodo universum se
habeat ad perfectionem. Et dicit quod totum, idest universum, cuius
partes sunt particularia corpora, necesse est quod sit perfectum
omnibus modis; et sicut ipsum nomen universi significat, omniquaque,
idest omnibus modis, perfectum, et non secundum unum modum ita quod
non secundum alium: quia et habet omnes dimensiones, et comprehendit
in se omnia corpora.
|
|