|
1. Posita solutione inducta, hic philosophus probat quod
supposuerat, scilicet quod mundus constet ex tota sua materia. Et
primo dicit de quo est intentio, et quo ordine sit procedendum: dicens
quod hoc ipsum restat ostendere ad complementum praemissae solutionis,
quod mundus constet ex omni corpore naturali et sensibili, quod est
materia eius. Sed antequam hoc ostendamus, oportet primo dicere quid
significetur per hoc nomen caelum, et quot modis dicatur, ut illud
quod quaeritur magis possit manifestari.
2. Secundo ibi: uno quidem igitur modo etc., exequitur
propositum: et primo ostendit quot modis dicatur caelum; secundo
ostendit principale propositum, ibi: tripliciter autem et cetera.
Circa primum ponit tres significationes caeli. Uno enim modo dicitur
caelum substantia quaedam quae est extremae circulationis totius, idest
quae in toto universo est extrema, et circulariter movetur. Et quia
exposuerat significationem nominis per substantiam, cuius ratio
transcendit considerationem naturalem, cum pertineat ad considerationem
metaphysici, adhibet aliam expositionem, in eadem tamen
significatione, dicens quod caelum est corpus naturale quod est in
extrema circumferentia totius: et haec expositio est magis propria
scientiae naturali. Probat autem hanc significationem ex consuetudine
loquendi: quia nominibus est utendum ut plures, sicut dicitur in II
Topic. Consueverunt enim homines vocare caelum illud quod est
extremum totius mundi, et quod maxime est sursum: non quidem secundum
quod sursum accipitur in scientia naturali, prout scilicet est terminus
motus levium (sic enim nihil magis est sursum quam locus in quem fertur
ignis): sed sumitur hic sursum secundum communem modum loquendi,
prout id quod est remotius a medio, vocatur sursum. Consuevit etiam
vocari sursum id quod est locus omnium divinorum (ut tamen divina non
dicantur hic corpora caelestia, quae non omnia sunt in suprema
sphaera; sed secundum quod divina dicuntur substantiae immateriales et
incorporeae): dictum est enim supra quod omnes homines locum qui est
sursum attribuunt Deo. Secundo modo dicitur caelum non solum suprema
sphaera, sed totum corpus quod continuatur cum extrema circumferentia
totius universi, idest omnes sphaerae caelestium corporum, in quibus
sunt luna et sol et quaedam stellarum, scilicet alii quinque planetae
(nam stellae fixae sunt in suprema sphaera secundum opinionem
Aristotelis, qui non posuit aliam sphaeram esse supra sphaeram
stellarum fixarum). Et hanc etiam significationem probat per communem
usum loquendi: dicimus enim solem et lunam et alios planetas esse in
caelo. Dicuntur autem haec corpora continuari cum suprema sphaera,
propter convenientiam in natura, quia scilicet sunt incorruptibilia et
circulariter mobilia; non autem ita quod ex omnibus sit unum corpus
continuum; quia sic eorum non possent esse plures et diversi motus;
continuum est enim cuius motus est unus, ut dicitur in V Metaphys.
Tertio modo dicitur caelum totum corpus quod continetur ab extrema
circumferentia, idest a suprema sphaera. Et hoc etiam probat ex usu
loquendi: quia consuevimus totum mundum et omne, idest universum,
vocare caelum. Est autem considerandum quod caelum his tribus modis
dicitur non aequivoce, sed analogice, scilicet per respectum ad unum
primum: primo enim et principaliter dicitur caelum suprema sphaera;
secundo autem aliae sphaerae caelestes, ex continuitate quam habent ad
supremam sphaeram; tertio modo universitas corporum, secundum quod
continetur ab extrema sphaera.
3. Deinde cum dicit: tripliciter autem etc., ostendit propositum.
Et primo ostendit quod non est aliquod corpus sensibile extra caelum
tertio modo dictum, idest extra hunc mundum; secundo ostendit quod non
est extra ipsum aliquid eorum quae consequuntur ad corpora naturalia,
ibi: simul autem manifestum et cetera. Circa primum tria facit:
primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: si enim
est etc.; tertio concludit principale intentum, ibi: manifestum
igitur ex dictis et cetera. Dicit ergo primo quod, cum tripliciter
dicatur caelum, nunc intendimus de caelo tertio modo dicto, secundum
quod caelum dicitur totum quod continetur ab extrema circumferentia: et
hoc caelum necesse est quod constet ex omni corpore sensibili et
naturali (quod est eius materia: et sic constat ex tota sua
materia), propter hoc quod extra hoc caelum nullum corpus est, nec
contingit esse.
4. Deinde cum dicit: si enim est etc., probat propositum. Et
primo ostendit quod nullum corpus est extra caelum; secundo quod nullum
potest ibi esse, ibi: sed et neque factum esse et cetera. Circa
primum duo facit: primo praemittit quandam divisionem, per quam
manifestat propositum; secundo excludit singula membra divisionis,
ibi: simplicium quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, si
est aliquod corpus physicum, idest naturale, extra extremam
peripheriam, idest circumferentiam, necesse est quod illud corpus aut
sit de numero simplicium corporum, aut de numero compositorum. Item
necesse est quod vel sit ibi secundum naturam, vel praeter naturam.
5. Deinde cum dicit: simplicium quidem igitur etc., excludit
singula membra praedictae divisionis. Et primo ostendit quod extra
extremam sphaeram non est aliquod corpus simplex secundum naturam.
Corporum enim simplicium quoddam est circulariter motum; quoddam est
quod movetur a medio; quoddam quod movetur ad medium, et in medio
subsistit omnibus aliis, ut supra habitum est. Nullum autem horum
potest esse extra extremam circumferentiam. Ostensum est enim supra in
VI Physic. quod corpus quod circulariter fertur, non permutat
proprium locum secundum totum, nisi solum ratione. Sic igitur non est
possibile quod corpus quod circulariter fertur, transferatur ad aliquem
locum extra eum in quo est. Hoc autem sequeretur si esset aliquod
corpus circulariter motum extra extremam circumferentiam, sicut in suo
loco naturali. Quia per quam rationem esset naturalis illi corpori
circulariter moto, per eandem rationem esset naturalis huic corpori
quod in hoc mundo circulariter fertur; omne autem corpus naturaliter
fertur ad suum locum naturalem; sequeretur ergo quod istud corpus
circulariter motum transferretur extra suum locum ad alium locum, quod
est impossibile. Similiter etiam non est possibile esse extra extremam
circumferentiam corpus leve, quod movetur a medio, neque etiam corpus
grave, quod substat aliis corporibus in medio. Si enim dicatur quod
sint extra extremam circumferentiam naturaliter, hoc esse non potest,
quia habent alia loca naturalia, scilicet infra extremam
circumferentiam totius; ostensum est autem supra quod omnium gravium
est unus numero locus, et similiter omnium levium. Unde non est
possibile quod ista corpora sint naturaliter extra extremam
circumferentiam totius. Et est considerandum quod ista ratio, et
quantum ad corpus circulariter motum, et quantum ad corpus quod movetur
motu recto, habet necessitatem ex eo quod supra probatum est, quod est
tantum unum extremum et unum medium.
6. Secundo ibi: praeter naturam autem etc., ostendit quod nullum
corpus simplex est extra caelum praeter naturam. Si enim esset ibi
praeter naturam, ille locus alicui corpori esset naturalis: locus enim
qui est uni corpori praeter naturam, necesse est quod sit alii corpori
secundum naturam: quia si alicui loco deesset proprium corpus, locus
ille esset frustra. Sed non potest esse quod ille locus sit naturalis
alicui corpori: non enim est naturalis neque corpori circulariter
moto, neque corpori levi aut gravi; ostensum est autem supra quod
nullum aliud corpus est praeter ista. Sic igitur patet quod nullum
corpus simplex est extra caelum, neque secundum naturam neque praeter
naturam.
7. Tertio ibi: si autem non simplicium etc., probat quod non est
ibi aliquod corpus mixtum. Quia si non est ibi aliquod simplicium
corporum, sequitur quod non sit ibi etiam aliquod corpus mixtum:
ubicumque enim est corpus mixtum, necesse est ibi esse corpora
simplicia, eo quod corpora simplicia sunt in mixto; et mixtum sortitur
locum naturalem secundum corpus simplex quod in eo dominatur.
8. Deinde cum dicit: sed et neque factum esse etc., ostendit quod
etiam extra caelum non contingit esse aliquod corpus. Unde dicit quod
non est possibile fieri aliquod corpus extra caelum. Quia aut esset
ibi secundum naturam aut praeter naturam, et iterum aut esset simplex
aut mixtum; et quidquid horum detur, erit eadem ratio quae est supra:
quia non differt secundum rationes praemissas an sit aliquod corpus
extra caelum, vel possit ibi fieri; quia rationes praemissae utrumque
concludunt, et quia in sempiternis non differt esse et posse, ut
dicitur in III Physic.
9. Deinde cum dicit: manifestum igitur ex dictis etc., concludit
conclusionem principaliter intentam. Et dicit manifestum esse ex
dictis quod extra caelum neque est aliqua moles cuiuscumque corporis,
neque contingit ibi tale aliquid fieri: quia totus mundus est ex tota
materia sua propria, materia autem mundi est corpus naturale
sensibile. Nec est intelligendum quod velit probare nullum corpus
sensibile esse extra caelum, propter hoc quod est ex tota sua materia;
sed potius e converso. Utitur autem illo modo loquendi propter hoc
quod ista duo invicem convertuntur. Concludit igitur quod neque sunt
in praesenti plures caeli, neque fuerunt in praeterito, neque unquam
poterunt fieri in futuro: sed istud caelum est unum et solum et
perfectum, utpote constans ex omnibus suis partibus, sive ex tota sua
materia.
|
|