|
1. Postquam philosophus ostendit quod extra caelum non est aliquod
corpus sensibile, nec potest esse, hic ostendit quod extra caelum non
est aliquod eorum quae consequuntur ad corpora sensibilia. Et primo
ostendit propositum; secundo ostendit qualia sint quae extra caelum
nata sunt esse, ibi: propter quod quidem neque in loco et cetera.
Circa primum tria facit: primo proponit quod intendit; secundo probat
propositum, ibi: in omni enim loco etc.; tertio infert conclusionem
intentam, ibi: manifestum igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
simul cum hoc quod probatum est, extra caelum non esse corpus
sensibile, manifestum est quod extra caelum neque est locus, neque
vacuum, neque tempus: de his enim tribus determinatur in IV
Physic. sicut de quibusdam consequentibus corpora naturalia.
2. Deinde cum dicit: in omni enim loco etc., probat propositum.
Primo quidem quantum ad locum. In omni enim loco possibile est
existere corpus, alioquin locus esset frustra; sed extra caelum non
est possibile existere aliquod corpus, ut probatum est; ergo extra
caelum non est locus. Secundo ibi: vacuum autem etc., probat quod
extra caelum non est vacuum. Illi enim qui ponunt vacuum, definiunt
vacuum esse locum in quo non existit corpus, sed possibile est esse;
sed extra caelum non est possibile corpus esse, ut ostensum est; ergo
extra caelum non est vacuum.
3. Est autem sciendum quod Stoici posuerunt vacuum infinitum, in
cuius quadam parte est mundus: et ita relinquitur secundum eos quod
extra extremam circumferentiam sit vacuum. Quod quidem tali
imaginatione probare volebant. Si enim esset aliquis in extrema
circumferentia caeli, aut posset extendere manum suam extra aut non.
Si non posset, ergo impediretur ab aliquo extrinseco existente; et
redibit eadem quaestio de illo extrinseco, si in extremo eius aliquis
existens posset ultra manum porrigere; et ita vel procedetur in
infinitum, vel devenietur ad aliquod extremum corpus, ultra quod homo
ibi existens posset manum porrigere. Quo dato, sequitur quod extra
illud possit esse corpus et non sit; et ita extra erit vacuum. Ad hoc
autem respondet Alexander, dicens positionem esse impossibilem: cum
enim corpus caeli sit impassibile, non est receptivum alicuius
extranei. Unde si ex hac impossibili positione sequitur aliquod
inconveniens, non est curandum. Sed haec responsio non videtur esse
sufficiens: quia impossibilitas huius positionis non est ex parte eius
quod est extra caelum, sed ex parte ipsius caeli; nunc autem agitur de
eo quod est extra caelum. Unde eadem ratio est si totum universum
esset terra, in cuius extremo posset esse homo. Et ideo oportet
aliter dicere, sicut ipse etiam dicit, quod manum suam extra extendere
non posset homo in extrema circumferentia constitutus, non propter
aliquod extrinsecum impediens, sed quia de natura omnium corporum
naturalium est, quod contineantur infra extremam circumferentiam
caeli; alioquin caelum non esset universum. Unde si esset aliquod
corpus quod non dependeret a corpore caeli sicut a continente, illud
nihil prohiberet esse extra caelum, sicut substantiae spirituales, ut
infra dicetur.
4. Quod autem non sit vacuum extra caelum, probat Alexander quia
aut illud vacuum erit finitum, aut infinitum: si finitum, oportet
quod alicubi terminetur, et redibit eadem quaestio, utrum extra illud
possit aliquis manum extendere; si autem sit infinitum, erit potens
recipere corpus infinitum; aut ergo illa potentia vacui erit frustra,
aut oportebit ponere corpus infinitum, quod possit recipi in vacuo
infinito. Item, si sit vacuum extra mundum, similiter se habet
mundus ad quamlibet partem vacui, quia in vacuo nulla est differentia:
et ita haec pars vacui in qua est mundus, non est proprius locus eius.
Nulla est ergo causa quare in hac parte vacui maneat. Si autem mundus
feratur, non feretur magis ad unam partem quam ad aliam, quia in vacuo
non est differentia: feretur ergo ad omnem partem; et ita mundus
discerpetur.
5. Tertio, ibi: est autem tempus etc. probat quod extra caelum non
sit tempus. Tempus enim est numerus motus, ut patet in IV
Physic.; motus autem non potest esse sine corpore naturali, corpus
autem naturale nec est nec potest esse extra caelum, ut probatum est;
ergo extra caelum non potest esse nec tempus nec motus.
6. Deinde cum dicit: manifestum igitur etc., infert conclusionem
intentam; concludens manifestum esse ex praedictis quod extra totum
mundum nec est locus, neque vacuum, neque tempus.
7. Deinde cum dicit: propter quod quidem neque in loco etc.,
ostendit qualia sunt ea quae sunt extra mundum. Et circa hoc duo
facit: primo concludit ex praemissis eorum qualitatem; secundo
ostendit idem ex his quae communiter dicuntur, ibi: etenim quemadmodum
in encycliis et cetera. Circa primum duo facit: primo removet ab eis
conditionem eorum quae sunt hic; secundo ostendit propriam conditionem
eorum, ibi: sed inalterabilia et cetera. Dicit ergo primo quod,
quia extra caelum non est locus, sequitur quod ea quae ibi sunt nata
esse, non sunt in loco. Et hoc quidem Alexander dicit posse
intelligi de ipso caelo, quod quidem non est in loco secundum totum,
sed secundum partes, ut probatur in IV Physic. Et iterum, quia
tempus non est extra caelum, sequitur quod non sint in tempore; et ita
tempus non facit ea senescere. Quod etiam dicit Alexander posse caelo
convenire, quod quidem non est in tempore, secundum quod esse in
tempore est quadam parte temporis mensurari, ut dicitur in IV
Physic. Et non solum talia non senescunt in tempore, sed neque est
aliqua transmutatio eorum quae sunt super illam lationem quae est maxime
extra ordinata, idest super motum localem corporum levium: motum enim
rectum consuevit vocare lationem. Sed hoc non videtur esse verum,
quod corporum caelestium non sit aliqua transmutatio, cum moveantur
localiter: nisi forte exponamus de transmutatione quae est in
substantia. Sed haec videtur extorta expositio, cum philosophus
universaliter omnem mutationem excludat. Similiter etiam non potest
dici proprie quod caelum sit ibi, idest extra caelum. Et ideo
convenientius est quod hoc intelligatur de Deo et de substantiis
separatis, quae manifeste neque tempore neque loco continentur, cum
sint separatae ab omni magnitudine et motu. Huiusmodi autem
substantiae dicuntur esse ibi, idest extra caelum, non sicut in loco,
sed sicut non contenta nec inclusa sub continentia corporalium rerum,
sed totam corporalem naturam excedentia. Et his convenit quod
dicitur, quod eorum nulla sit transmutatio: quia superexcedunt
supremam lationem, scilicet ultimae sphaerae, quae ordinatur sicut
extrinseca et contentiva omnis mutationis.
8. Deinde cum dicit: sed inalterabilia etc., ostendit qualia sunt
huiusmodi entia. Et primo ostendit eorum conditionem; secundo exponit
quoddam nomen quo usus fuerat, ibi: etenim hoc nomen etc.; tertio
ostendit influentiam eorum in alia, ibi: unde et aliis et cetera.
Dicit ergo primo quod illa entia quae sunt extra caelum, sunt
inalterabilia et penitus impassibilia, habentia optimam vitam,
inquantum scilicet eorum vita non est materiae permixta, sicut vita
corporalium rerum. Habent etiam vitam per se sufficientissimam,
inquantum non indigent aliquo vel ad conservationem suae vitae, vel ad
executionem operum vitae. Habent etiam vitam non temporalem, sed in
toto aeterno. Horum autem quae hic dicuntur, quaedam possunt attribui
corporibus caelestibus, puta quod sint impassibilia et inalterabilia:
sed alia duo non possunt eis convenire, etiam si sint animata. Non
enim habent optimam vitam, cum eorum vita sit ex unione animae ad
corpus caeleste: nec etiam habent vitam per se sufficientissimam, cum
per motum suum bonum consequantur, ut dicetur in secundo.
9. Deinde cum dicit: etenim hoc nomen etc., exponit nomen
aeterni, quo usus fuerat. Et dicit quod antiqui pronunciaverunt hoc
nomen divine, idest convenienter rebus divinis. Hoc enim nomen
dupliciter accipitur. Uno quidem modo secundum quid, quod scilicet
est aeternum vel saeculum alicuius rei: idem enim apud Graecos
utrumque significat. Dicit ergo quod aeternum vel saeculum
uniuscuiusque rei vocatur finis, idest mensura quaedam terminans, quae
continet tempus vitae cuiuslibet rei, ita quod nihil de tempore vitae
quae est alicuius rei secundum naturam, est extra illum finem vel
mensuram; sicut si dicamus quod spatium centum annorum est saeculum vel
aeternum hominis. Alio modo dicitur aeternum simpliciter, quod
comprehendit et continet omnem durationem. Et hoc est quod dicit,
quod secundum eandem rationem aeternum dicitur finis totius caeli,
idest spatium continens totam durationem caeli, quod est spatium totius
temporis. Et secundum hoc dicitur aeternum perfectio quaedam, quae
continet omne tempus et omnem infinitatem durationis: non quidem sic
quod ipsum aeternum distendatur secundum successionem praeteriti et
futuri, sicut spatium temporis quantumcumque sit, quia talis successio
sequitur motum, illa autem sunt penitus immobilia quae dixit habere
vitam in aeterno; sed aeternum totum simul existens, comprehendit omne
tempus et omnem infinitatem. Et denominatur in Graeco ab hoc quod est
semper esse. Et talis finis, qui aeternum dicitur, est immortalis,
quia vita illa non terminatur morte; et divinus, quia excedit omnem
materiam, quantitatem et motum.
10. Deinde cum dicit: unde et aliis etc., ostendit influentiam
eorum in alia. Est autem manifestum quod ab eo quod est
perfectissimum, fit derivatio ad alia quae sunt minus perfecta; sicut
calidum derivatur ab igne ad alia quae sunt minus calida, ut dicitur in
II Metaphys. Unde cum ista entia habeant vitam optimam et per se
sufficientissimam, et esse sempiternum, consequens est quod inde
communicetur aliis esse et vivere. Non tamen aequaliter omnibus: sed
his quidem clarius, idest evidentius et perfectius, scilicet his quae
habent esse sempiternum eadem numero existentia, et his quae habent
vitam rationalem; his autem obscurius, idest debilius et
imperfectius, sicut his quae sunt sempiterna non secundum idem numero
sed secundum idem specie, et quae habent vitam sensibilem vel
nutritivam.
11. Deinde cum dicit: etenim quemadmodum in encycliis etc.,
manifestat quod dixerat de conditione praedictorum entium quae sunt
extra caelum. Et primo proponit quod intendit; secundo inducit
rationes, ibi: neque enim aliud et cetera. Circa primum
considerandum est quod apud philosophos erant duo genera dogmatum.
Quaedam enim erant quae a principio secundum ordinem doctrinae
multitudini apponebantur, quae quidem vocabantur encyclia: quaedam
autem erant magis subtilia, quae proponebantur auditoribus iam
provectis, quae vocabantur syntagmatica, idest coordinalia, vel
acroamatica, idest auditionalia. Dogmata autem philosophorum dicuntur
philosophemata. Dicit ergo quod in huiusmodi encycliis
philosophematibus circa res divinas, multoties philosophi rationibus
manifestabant quod necesse est omne divinum esse intransmutabile, quasi
non subiectum motui, et primum, quasi non subiectum tempori, et
summum, quasi non contentum loco: divinum autem dicebant omnem
substantiam separatam. Et hoc attestatur his quae dicta sunt de
huiusmodi entibus.
12. Deinde cum dicit: neque enim aliud etc., ponit rationes ad
ostendendum quod dixerat, scilicet quod primum et supremum sit
intransmutabile. Et primo ostendit propositum; secundo infert quandam
conclusionem ex dictis, ibi: et incessabili itaque et cetera. Circa
primum ponit duas rationes: quarum prima talis est. Semper movens et
agens est melius moto et passo; sed non est aliquid melius primo et
summo divino, quod possit ipsum movere, quia illud esset adhuc
divinius; primum ergo divinum non movetur, quia omne quod movetur
necesse est ab alio moveri, ut probatur in VII et VIII Physic.
13. Secundam rationem ponit ibi: neque habet pravum etc.: quae
talis est. Omne quod movetur, aut movetur ad hoc quod evadat aliquod
malum, aut ad hoc quod acquirat aliquod bonum; sed primum non habet
aliquod malum quod possit evadere, neque indiget aliquo bono quod
possit acquirere, quia est perfectissimum; ergo primum non movetur.
Potest autem et sic formari ratio. Omne quod movetur, aut movetur ad
melius aut ad deterius; sed neutrum potest Deo convenire, secundum ea
quae hic dicuntur; ergo Deus nullo modo movetur. Et est attendendum
quod haec secunda ratio potest induci ad hoc quod non moveatur a
seipso.
14. Deinde cum dicit: et incessabili itaque etc., infert
conclusionem ex dictis. Et dicit rationabiliter, idest probabiliter,
sequi quod illud primum movens primum mobile, moveat motu incessabili.
Quaecumque enim mota quiescunt, tunc quiescunt quando perveniunt ad
proprium locum, sicut patet in gravibus et levibus; sed hoc non potest
dici in primo mobili, quod circulariter movetur, quia idem est unde
incipit motus eius et in quod terminatur; ergo primum mobile movetur a
primo motore motu incessabili. Et est attendendum quod haec ratio non
ex necessitate concludit. Potest enim dici quod motus caeli non
cessat, non propter naturam loci, sed propter voluntatem moventis.
Et ideo non inducit eam tanquam necessariam, sed tanquam probabilem.
|
|