|
1. Postquam philosophus ostendit quod corpus totius mundi non est
infinitum, et quod non est multiplex numero, hic inquirit utrum sit
infinitum durationis aeternitate. Et primo ponit opiniones aliorum;
secundo determinat propositum secundum propriam opinionem, ibi: primum
autem dividendum et cetera. Circa primum tria facit: primo dicit de
quo est intentio; secundo ponit opiniones, ibi: genitum quidem igitur
etc.; tertio improbat eas, ibi: factum esse quidem et cetera.
2. Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio, et quo
ordine sit agendum. Et dicit quod post determinationem praemissorum,
dicendum est postea utrum mundus sit ingenitus aut genitus, idest utrum
per generationem incoeperit esse a quodam principio temporis, aut non;
et utrum sit incorruptibilis aut corruptibilis, idest utrum per
corruptionem post aliquod tempus esse desinat, vel non. Prius tamen
quam haec pertractemus secundum nostram opinionem, debemus
pertranseuntes, idest breviter, dicere suspiciones aliorum, idest
opiniones aliorum philosophorum circa hoc; quas suspiciones vocat,
quia ex levibus rationibus ad haec dicenda movebantur. Difficile enim
est ad hoc inducere efficaces rationes: unde et ipse Aristoteles dicit
in I Topic. quod quaedam problemata sunt de quibus rationes non
habemus, ut utrum mundus sit aeternus vel non.
3. Secundo ibi: contrariorum enim etc., assignat rationes tres
quare hic et alibi aliorum opiniones pertractet. Quarum prima est quia
demonstrationes, idest probationes, contrariorum, idest contrariarum
opinionum, sunt dubitationes de contrariis, scilicet opinionibus,
idest sunt obiectiones ad contrarias opiniones: expedit autem ei qui
vult cognoscere aliquam veritatem, ut sciat dubitationes quae sunt
contra illam veritatem; quia solutio dubitatorum est inventio
veritatis, ut dicitur in III Metaphys. Et ita ad sciendum
veritatem multum valet videre rationes contrariarum opinionum.
4. Secundam rationem ponit ibi: simul autem et cetera. Et dicit
quod simul cum praedicta ratione est alia ratio: quia ea quae dicenda
sunt magis redduntur credibilia apud illos qui primo audiunt
iustificationes, idest rectificationes, sermonum dubitatorum, idest
solutiones rationum ex quibus dubitatio emergit: quia quandiu homo
dubitat, antequam eius dubitatio solvatur, est mens eius similis
ligato, qui non potest ire.
5. Tertiam rationem ponit ibi: gratis enim condemnare et cetera.
Et dicit quod quando nos posuerimus opiniones aliorum, et induxerimus
eorum rationes, et solverimus eas, et posuerimus rationes in
contrarium, minus inerit nobis quod videamur condemnare dicta aliorum
gratis, idest sine debita ratione, sicut qui reprobant dicta aliorum
ex solo odio, quod non convenit philosophis, qui profitentur se
inquisitores esse veritatis. Oportet enim eos qui volunt sufficienter
iudicare de veritate, quod non exhibeant seipsos sicut inimicos eorum
de quorum dictis est iudicandum; sed sicut arbitros, et disquisitores
pro utraque parte.
6. Deinde cum dicit: genitum quidem igitur etc., ponit opiniones
aliorum. Et primo ponit in quo omnes conveniunt: et dicit quod omnes
qui fuerunt ante eum, dixerunt quod mundus sit genitus, idest a quodam
principio temporis esse incipiens per generationem.
7. Secundo ibi: sed genitum etc., ponit in quo differunt. Et
tangit tres opiniones. Quidam enim dicebant quod, quamvis incoeperit
esse ab aliquo principio temporis, tamen in sempiternum durabit; sicut
primo dixerunt quidam poetae, ut Orpheus et Hesiodus, qui dicti sunt
theologi, quia res divinas poetice et fabulariter tradiderunt; quos in
hac positione secutus est Plato, qui posuit mundum generatum, sed
indissolubilem. Secunda opinio fuit quorundam aliorum, qui posuerunt
mundum corruptibilem esse eo modo quo quodlibet aliud generatorum, quae
constituuntur ex multis; ita scilicet quod mundus post corruptionem
nunquam reparabitur, sicut Socrates post corruptionem nunquam
reparatur per naturam. Et haec fuit positio Democriti, qui posuit
mundum generari casu per concursum atomorum semper mobilium, et ita
etiam per eorum segregationem quandoque esse dissolvendum. Tertia
opinio est dicentium quod mundus quandoque vicissim generatur et
quandoque corrumpitur, et ista vicissitudo semper duravit et durabit.
Et hoc dixit Empedocles Agrigentinus: posuit enim quod, amicitia
congregante elementa et lite dissolvente ea, mundus generabatur et
corrumpebatur. Hoc etiam posuit Heraclitus Ephesius, qui posuit
quod quandoque totus mundus exureretur per ignem, et post certos
decursus temporum iterum totus mundus generaretur per ignem, quem
ponebat esse principium omnium rerum.
8. Dicunt autem quidam quod isti poetae et philosophi, et praecipue
Plato, non sic intellexerunt secundum quod sonat secundum superficiem
verborum; sed suam sapientiam volebant quibusdam fabulis et
aenigmaticis locutionibus occultare; et quod Aristotelis consuetudo
fuit in pluribus non obiicere contra intellectum eorum, qui erat
sanus, sed contra verba eorum, ne aliquis ex tali modo loquendi
errorem incurreret, sicut dicit Simplicius in commento. Alexander
tamen voluit quod Plato et alii antiqui philosophi hoc intellexerunt
quod verba eorum exterius sonant; et sic Aristoteles non solum contra
verba, sed contra intellectum eorum conatus est argumentari. Quidquid
autem horum sit, non est nobis multum curandum: quia studium
philosophiae non est ad hoc quod sciatur quid homines senserint, sed
qualiter se habeat veritas rerum.
9. Deinde cum dicit: factum esse quidem etc., improbat praedictas
positiones: et primo primam; secundo tertiam, ibi: vicissim autem
etc.; tertio secundam, ibi: totaliter autem factum etc. (secunda
enim opinio minus habet rationis). Circa primum duo facit: primo
improbat positionem; secundo excludit quandam excusationem, ibi:
auxilium autem et cetera. Circa primum ponit duas rationes. Circa
quarum primam dicit quod impossibile est mundum esse factum vel genitum
ex quodam principio temporis, et quod postmodum in sempiternum duret.
Cum enim aliqua volumus sumere rationabiliter, idest probabiliter
absque demonstratione, talia oportet ponere quae videmus esse vera in
omnibus aut in multis: hoc enim est de ratione probabilis. Sed in
proposito accidit contrarium, quia omnia quae generantur, videmus
corrumpi. Non ergo est ponendum quod mundus sit generatus, et quod
sit incorruptibilis.
10. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et cetera. Et
inducit primo quoddam principium: et dicit quod, si aliquid est quod
non habet in se potentiam quae sit principium eius quod est sic et
aliter se habere, sed impossibile est quod aliter se habuerit prius per
omnia saecula, impossibile est quod talis res transmutetur. Et hoc
probat ducendo ad impossibile. Quia si talis res transmutaretur, erit
quando transmutatur aliqua causa faciens eam transmutari, scilicet sua
potentia ad transmutationem: quae si prius fuisset, possibile erat
illam rem aliter se habere, quae tamen ponebatur impossibile aliter se
habere. Si autem prius non habuit potentiam ad hoc quod aliter se
haberet, et postea habet eam, hoc ipsum est transmutari illam rem: et
sic etiam antequam haberet potentiam transmutandi, erat potens
transmutari, ad hoc scilicet quod acciperet potentiam transmutandi.
Ex his autem sic argumentatur ad propositum. Si enim mundus
constitutus est ex quibusdam rebus, quae priusquam mundus fieret aliter
se habebant; si ita sit quod illa ex quibus constitutus est mundus,
semper sic se haberent sicut prius se habebant, et impossibile sit
aliter ea se habere, non fieret mundus ex eis. Si ergo factus est
mundus ex eis, necesse est quod illa ex quibus factus est mundus, sint
possibilia aliter se habere, et quod non semper eodem modo se habeant.
Unde sequitur quod etiam constantia, idest postquam fuerint adunata ad
constitutionem mundi, iterum possunt dissolvi; et quando erant
dissoluta, prius fuerunt composita; et quod infinities vicissim haec
sic se habebant, aut possibile erat sic se habere. Et si hoc est
verum, sequitur quod mundus non sit incorruptibilis, neque unquam erit
incorruptibilis, si ea ex quibus constat mundus aliter se habebant,
neque etiam si possibile erat quod aliter se haberent: quia ex utroque
sequitur quod etiam nunc possibile sit ea aliter se habere.
|
|