|
1. Praemissis rationibus contra opinionem Platonis, hic philosophus
excludit quandam excusationem praedictae opinionis, quam Xenocrates et
alii Platonici afferebant. Et circa hoc duo facit: primo proponit
excusationem; secundo excludit eam, ibi: hoc autem est, quemadmodum
dicimus et cetera. Dicit ergo primo quod non est verum illud
auxilium, idest illa excusatio, quam quidam Platonicorum, dicentium
mundum esse incorruptibilem sed tamen factum vel genitum, conantur
ferre sibi ipsis, ut non irrationabiliter posuisse videantur. Dicunt
enim se dixisse de generatione mundi ad similitudinem eorum qui
describunt figuras geometricas, qui primo describunt quasdam partes
figurae, puta trianguli, et postea alias, non quasi prius fuerint
huiusmodi partes antequam talis figura ex huiusmodi partibus
constitueretur, sed ut magis explicite demonstrent ea quae ad figuram
requiruntur. Et similiter dicunt Platonem dixisse mundum factum esse
ex elementis, non tanquam aliquo tempore determinato mundus sit
generatus, sed causa doctrinae; ut facilius instruerentur aliqui de
natura mundi, dum prius demonstrantur eis partes mundi, et quid
habeant huiusmodi partes ex seipsis, postea demonstratur eis compositio
quam habent a causa mundi, quae Deus est. Et ita aspiciunt, idest
considerant, mundum esse genitum, ad modum descriptionis qua utuntur
geometrae in descriptione figurarum.
2. Deinde cum dicit: hoc autem est, quemadmodum dicimus etc.,
improbat quod dictum est. Et dicit quod non eodem modo se habet quod
ipsi dicunt circa generationem mundi, et quod geometrae dicunt circa
descriptiones figurarum, sicut manifestabitur per ea quae nunc
dicemus. Quia in descriptionibus geometricalibus, idem accidit si
omnes partes figurae simul accipiantur ut constituunt figuram, et si
non accipiantur simul: quia quando non accipiuntur simul, nihil aliud
dicitur de eis nisi quod sunt lineae vel anguli; et hoc etiam salvatur
in eis quando accipiuntur omnia simul in figura constituta ex eis. Sed
in demonstrationibus eorum qui ponunt generationem mundi, non idem
accipitur cum sunt simul et cum non sunt simul; sed impossibile est
quod idem ex utraque parte accipiatur, sicut impossibile est opposita
esse simul; illa enim quae accipiuntur prius, scilicet ante
constitutionem mundi, et posterius, scilicet mundo iam constituto,
sunt subcontraria, idest habent quandam adiunctam et latentem
contrarietatem. Dicunt enim quod ex elementis inordinatis facta sunt
ordinata, Deo scilicet reducente inordinationem elementorum ad
ordinem, ut Plato in Timaeo dicit: geometrae autem non dicunt quod
ex lineis divisis componatur triangulus, sed simpliciter quod ex
lineis. Et esset simile si isti solum dicerent quod mundus sit ex
elementis: sed dicunt quod mundus ordinatus sit ex elementis
inordinatis. Non est autem possibile quod aliquid sit simul ordinatum
et inordinatum: sed necesse est dari aliquam generationem, per quam
unum eorum ab altero separetur, ut scilicet ante generationem sit
inordinatum, post generationem vero ordinatum; et per consequens
necesse est dari aliquod tempus distinguens utrumque. Sed in
descriptionibus figurarum non requiritur aliqua distinctio temporis:
non enim oportet quod linea et triangulus tempore distinguantur, sicut
ordinatum et inordinatum.
3. Volunt autem quidam adhuc excusare Platonem, quasi non posuerit
quod inordinatio prius tempore fuerit in elementis mundi, et postea
aliquo tempore incoeperint ordinari; sed quia inordinatio semper
quantum ad aliquid adiuncta est elementis mundi, licet quantum ad
aliquid ordinentur; sicut etiam ipse Aristoteles ponit quod materiae
semper adiungitur privatio, quamvis et semper sit secundum aliquid
formata. Potest etiam intelligi Platonem dedisse intelligere quid
elementa ex se haberent, si non essent ordinata a Deo; non quod prius
tempore fuerint inordinata. Sed quidquid Plato intellexerit,
Aristoteles, sicut dictum est, obiiciebat contra id quod verba
Platonis exprimunt. Concludit ergo ex praemissis quod impossibile sit
mundum factum esse per generationem, et tamen eum in sempiternum
durare.
4. Deinde cum dicit: vicissim autem etc., prosequitur opinionem
Empedoclis, quam tertio posuerat. Et dicit quod illi qui dicunt
mundum vicissim componi et dissolvi, nihil aliud faciunt quam quod
adstruunt mundum esse sempiternum secundum substantiam, sed se
transmutare secundum formam, sive secundum eius dispositionem; sicut
si aliquis videns aliquem ex puero factum virum, si ponatur quod videat
vicissim eundem ex viro factum puerum, putet eum quandoque fieri et
quandoque corrumpi. Et quod secundum hanc opinionem Empedoclis
ponatur ipsa substantia mundi sempiterna, manifestat per hoc quod post
separationem elementorum per litem, quando iterum convenient elementa,
non fiet qualiscumque ordo mundi et qualiscumque eius constitutio, sed
eadem quae nunc est. Et hoc manifestum est et aliter, scilicet per
rationem, quia ab eadem causa, scilicet amicitia, congregabuntur tunc
elementa, ex qua et prius congregata sunt, et sic eadem constitutio
mundi sequetur: sed etiam hoc manifestum est secundum eos qui hanc
positionem ponunt, qui asserunt contrarietatem litis et amicitiae,
quas ponunt causam contrariae dispositionis in elementis, ut scilicet
quandoque sint coniuncta, quandoque separata. Unde concludit quod,
si totum corpus mundi, continuum existens, idest coniunctum,
quandoque disponatur et aptetur uno modo, quandoque alio modo; cum
ipsa consistentia sive substantia omnium corporum vocetur mundus sive
caelum, sequitur quod mundus non generetur et corrumpatur, sed solum
dispositiones ipsius.
5. Deinde cum dicit: totaliter autem factum etc., prosequitur
opinionem Democriti, quam supra secundo posuerat. Et primo dicit
qualiter se habeat ista opinio; secundo ostendit quid circa hanc
postmodum erit manifestum, ibi: sed tamen et cetera. Dicit ergo
primo quod, si aliquis ponat quod mundus sit factus, et totaliter
corrumpatur absque regressu, ita scilicet quod nunquam iterum fiat,
hoc quidem est impossibile, si ponatur unus tantum mundus. Et hoc
ideo, quia si sit unus mundus qui quandoque est factus, cum non sit
factus ex nihilo, priusquam fieret existebat substantia quae erat ante
eum. Aut ergo ponemus quod illa substantia quae praeerat mundo,
poterat subiici generationi, aut non. Et si quidem non poterat
generationi subiici, non poterat ex ea fieri mundus: et hoc est quod
dicit, qua non facta, vel non genita, idest qua non subiecta
generationi, impossibile esse dicimus transmutari, idest non possibile
esse quod transmutetur, ad hoc ut ex ea fiat mundus. Si vero in sua
natura habebat quod posset transmutari, ad hoc quod fieret ex ea
mundus, etiam post corruptionem mundi poterit transmutari, ut ex ea
iterum fiat mundus. Sed si aliquis ponat infinitos mundos, ita
scilicet quod ex quibusdam atomis uno modo compositis fiat hic mundus,
et ex eisdem vel aliis alio modo compositis fiat alius mundus, et hoc
in infinitum; magis poterit sustineri quod dictum est, scilicet quod
mundus semel corruptus nunquam iterum generetur; quia ex quo possibile
est esse alios mundos, ex illis atomis poterit alius mundus constitui.
Sed si non posset esse mundus nisi unus, sequeretur inconveniens:
quia materia in quam mundus resolveretur, esset adhuc in potentia ut ex
ea fieret mundus; unde si non posset esse alius mundus, oporteret quod
idem ipse iterum fieret.
6. Deinde cum dicit: sed tamen etc., ostendit quid restet
dicendum: et dicit quod ex posterioribus erit manifestum utrum hoc sit
possibile vel impossibile. Et si quidem ly hoc referatur ad immediate
dictum de opinione ponentium infinitos mundos, non est intelligendum
quod posteriora hic nominet ea quae immediate sequuntur, in quibus
nulla de hoc fit mentio; sed intelliguntur posteriora ea quae dicentur
de opinione Democriti in tertio huius, et in I de generatione. Si
vero ly hoc referatur ad totum praecedens, ubi actum est de opinione
ponentium mundum esse genitum, per posteriora intelliguntur immediate
sequentia. Et ad hoc concordat quod immediate subditur. Sunt enim
quidam, quibus videtur esse contingens quod aliquid quod nunquam fuit
generatum, quandoque corrumpatur, et quod aliquid de novo genitum,
incorruptibile perduret; sicut in Timaeo dicit Plato non solum quod
caelum sit factum de novo, sed etiam quod duret de cetero sempiterno
tempore; et sic ponit utrumque dictorum, scilicet quod materia
inordinata, quae nunquam incoepit esse inordinata, quandoque esse
desinat; et quod mundus incipiat, et nunquam desinat. Et contra
istos sic ponentes mundum generari, supra circa principium huius libri
naturalibus rationibus processum est solum quantum ad caelum, quod
probavit esse ingenitum et incorruptibile, tanquam non habens
contrarium: sed nunc hoc manifestabitur universali consideratione de
omnibus entibus.
|
|