|
1. Postquam philosophus prosecutus est opiniones aliorum circa
propositam quaestionem de mundo, an sit genitus et corruptibilis, hic
prosequitur praedictam quaestionem secundum suam opinionem. Et primo
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad investigationem propositi;
secundo prosequitur propositam quaestionem, ibi: determinatis autem
his et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit
multiplicitatem horum nominum, quibus utitur in quaestione, scilicet
geniti et ingeniti, corruptibilis et incorruptibilis; secundo
distinguit multiplicitatem quorundam nominum, quae in praedictorum
definitione cadunt, scilicet possibilis et impossibilis, ibi: si
itaque haec sic habent et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit
de quo est intentio; secundo propositum prosequitur, ibi: dicitur
autem ingenitum et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de
quo est intentio: et dicit quod circa inquisitionem praedictae
quaestionis, primo oportet distinguere quibus modis aliqua dicuntur
generabilia et ingenerabilia, et iterum corruptibilia et
incorruptibilia.
2. Deinde cum dicit: multipliciter enim dictis etc., assignat
rationem suae intentionis. Et dicit quod quando aliqua multipliciter
dicuntur, contingit quandoque quod illa multiplicitas nullam
differentiam inducat quantum ad rationem quae proponitur, quando
scilicet in illa ratione sumitur nomen solum in una significatione:
tunc enim multiplicitas differentiam facit in ratione, quando nomen
sumitur in diversis significationibus. Sed tamen, licet nulla
differentia fiat quantum ad rationem, tamen intellectus audientis
confuse se habet, si aliquis utatur nomine quod multipliciter potest
distingui, tanquam distingui non posset: quia quando aliquis utitur
indistincte nomine multiplici, non est manifestum secundum quam naturam
significatam accidit conclusio.
3. Deinde cum dicit: dicitur autem ingenitum etc., distinguit
praedicta nomina: et primo ingenitum et genitum; secundo corruptibile
et incorruptibile, ibi: et corruptibile autem et cetera. Circa
primum duo facit: primo distinguit hoc nomen ingenitum; secundo hoc
nomen genitum, ibi: eodem autem modo et cetera. Ponit autem primo
quod hoc nomen ingenitum dicitur tribus modis. Quorum primus est prout
dicitur aliquid ingenitum, quod quidem nunc est, sed prius non erat,
ita tamen quod hoc contingat sine generatione et transmutatione eius
quod esse incipit; sicut aliqui ponunt exemplum de eo quod est tangi et
moveri; dicunt enim quod tactum et motum non contingit generari. Et
hoc probatum est in V Physic., quia, cum generatio sit quaedam
species motus sive transmutationis, si motus generaretur, sequeretur
quod mutationis esset mutatio. Sic ergo tactus et motus, licet esse
incipiant, tamen dicuntur ingenita, quia non generantur, nec nata
sunt generari. Secundo modo dicitur aliquid esse ingenitum, quod
quidem contingit fieri vel non fieri, et tamen nondum est factum;
sicut hominem qui nascetur cras, contingit in futurum fieri vel non
fieri, et tamen dicitur ingenitus, quia nondum est natus. Similiter
enim et hoc potest dici ingenitum, quasi non genitum, quod contingit
generari, quia nondum est generatum, sicut et illud quod non contingit
generari. Tertio modo dicitur aliquid ingenitum, quod omnino
impossibile est fieri hoc modo ut quandoque sit et quandoque non sit,
sive per generationem sive quocumque alio modo; et secundum hoc
ingenita dicuntur quae non possunt esse, vel quae non possunt non
esse. Hic autem modus distinguitur in duos: nam impossibile esse seu
fieri dicitur dupliciter; uno modo absolute, quando scilicet
simpliciter non est verum dicere quod hoc aliquando fiat; secundo modo
prout dicitur aliquid impossibile fieri, quia non de facili potest
fieri; et hoc quia non cito potest fieri, vel quia non est bene
factibile, sicut si dicamus aliquod malum ferrum non esse bene
fabricabile.
4. Ad evidentiam autem horum modorum, considerandum est quod
generatio importat aliquid commune, quod est incipere esse; et etiam
importat determinatum modum essendi, scilicet per transformationem.
Negatio igitur quae importatur hoc nomine ingenitum, uno modo potest
negare utrumque, scilicet incoeptionem et modum incipiendi; vel potest
solum negare modum incipiendi. Et utrumque contingit dupliciter: uno
modo secundum actum, alio modo secundum potentiam. Si igitur
praedicta negatio non neget incoeptionem, sed solum modum incipiendi,
sic est primus modus, secundum quem dicitur aliquid ingenitum, quod
potest incipere esse, sed non per generationem. Si vero neget non
potentiam, sed solum actum, ut puta quia potest incipere esse et
potest generari, non tamen adhuc incoepit esse vel est generatum, sic
est secundus modus. Si vero non solum neget modum incipiendi, sicut
in primo modo, nec solum actum generationis, sicut in secundo, sed
simul modum incoeptionis et incoeptionem, et quantum ad actum et
quantum ad potentiam; sic est tertius modus, qui est perfectissimus,
secundum quem proprie et simpliciter dicitur aliquid ingenitum; quamvis
et hic modus distinguatur secundum quod possibile dicitur aliquid vel
simpliciter vel secundum quid.
5. Deinde cum dicit: eodem autem modo etc., distinguit
significationem huius nominis genitum. Et dicit quod eodem modo
genitum dicitur tribus modis. Quorum primus est si aliquid prius non
fuit et postea incoepit esse, sive per generationem, sicut homo, sive
sine generatione, sicut tactus; dummodo illud quod dicitur genitum,
quandoque non sit, et iterum postea sit. Secundo modo dicitur aliquid
genitum, si possibile sit illud incipere esse; sive possibile
determinetur per verum, ut scilicet dicatur possibile quod potest
esse, sive determinetur per facile, ut scilicet dicatur possibile
fieri quod de facili potest. Tertio modo dicitur aliquid genitum,
cuius potest esse generatio, ut per hoc procedat de non esse in esse:
et hoc indifferenter sive iam esse incoeperit, et hoc per fieri, idest
per modum generationis; sive nondum esse incoeperit, sed contingat
illud esse incipere per modum generationis. Apparet etiam secundum
praemissa ratio horum modorum. Quia cum dicitur genitum secundum
primum modum, asseritur actualis incoeptio, non autem modus
determinatus incipiendi, quem significat generatio. Secundum autem
modum secundum, asseritur possibilitas incoeptionis absque determinato
modo incipiendi: et hic modus potest distingui in duos secundum
distinctionem potentiae. Secundum autem modum tertium, asseritur non
solum incoeptio, sed determinatus modus incipiendi: et hic modus
potest distingui in duos, quia vel asseritur determinatus modus
incipiendi secundum actum, ut quia sit aliquid iam generatum; aut
secundum potentiam, ut quia aptum natum sit generari.
6. Et si quis recte consideret modos quos posuit circa genitum,
differunt a modis quos posuit circa ingenitum dupliciter: uno modo
secundum distinctionem, alio modo secundum ordinem. Secundum
distinctionem quidem, quia in distinctione modorum ingeniti, sub alio
modo comprehendebatur negatio determinati modi incipiendi secundum
potentiam, et in alio secundum actum: nam in primo modo dicebatur
ingenitum, quod non poterat incipere per generationem; in secundo
autem quod poterat incipere per generationem, sed nondum erat
generatum. Sed quantum ad negationem incoeptionis in communi, sub
eodem modo comprehendebat negationem potentiae et actus: dicebatur enim
tertio modo ingenitum, quod nec incoepit esse, nec potest incipere.
Sed circa modos geniti, e converso ex parte incoeptionis in communi
distinguit modos secundum potentiam et actum: nam primus modus est quod
actu incipit esse quocumque modo; secundus modus est quod potest
incipere quocumque modo, licet nondum incoeperit. Sed ex parte
determinati modi incipiendi, sub uno modo comprehendit potentiam et
actum: dicitur enim tertio modo genitum, quod vel est generatum vel
potest generari. Et sic patet quod isti tres modi non directe
contraponuntur tribus primis: quia quod ibi distinguebatur, hic
remanet indistinctum, et e converso. Secundum ordinem autem differunt
isti modi. Nam in modis ingeniti praemittebatur id quod pertinet ad
determinatum modum incoeptionis, ei quod pertinet ad incoeptionem in
communi: sed circa modos geniti praemittitur id quod est ex parte
incoeptionis in communi. Et hoc subtili ratione Aristoteles fecit.
Voluit enim primo ponere modos imperfectos, et ultimo modos
perfectos: differenter autem se habent negatio et affirmatio circa
proprium et commune. Nam negatio quae negat proprium, est
imperfecta; negatio autem quae negat commune, est perfecta, quia
negato communi negatur proprium: et ideo ultimum modum ingeniti quasi
perfectum posuit, quo negatur incoeptio in communi. Et quia negatio
particularis modi incipiendi est imperfecta, ideo ex hac parte posuit
partiales modos distinctos secundum potentiam et actum. Sed affirmatio
proprii est perfecta, quia posito proprio ponitur commune; affirmatio
autem communis est imperfecta: et ideo ultimum modum geniti posuit
tanquam perfectum, quod incoepit esse per generationem; et
comprehendit sub hoc modo, tanquam sub perfecto, et potentiam et
actum. Modos autem pertinentes ad incoeptionem in communi, praemisit
tanquam imperfectos: non enim perfecte dicitur aliquid genitum ex hoc
solo quod incoepit esse. Et ideo ex hac etiam parte distinxit hos
modos, tanquam partiales, secundum potentiam et actum.
7. Deinde cum dicit: et corruptibile autem etc., distinguit modos
corruptibilis et incorruptibilis: et primo corruptibilis; secundo
incorruptibilis, ibi: et de incorruptibili et cetera. Dicit ergo
primo quod corruptibile et incorruptibile similiter dicuntur
multipliciter: et ponit tres modos corruptibilis. Ubi considerandum
est quod, sicut generatio importat incoeptionem cum determinato modo,
ita corruptio importat desitionem cum determinato modo, scilicet
transmutationis. Primus ergo modus corruptionis ponit desitionem in
communi, absque distinctione potentiae et actus. Et est eadem ratio
ordinis quae est supra de genito: sicut enim non dicitur aliquid
perfecte genitum ex hoc quod incipit esse, ita non dicitur aliquid
perfecte corruptum ex hoc quod desinit esse, nec perfecte corruptibile
ex hoc quod potest desinere esse. Est ergo primus modus, secundum
quem dicimus aliquid esse corruptibile, quod, cum prius sit aliquid,
posterius vel non est vel contingit non esse; sive hoc contingat per
corruptionem et transmutationem, sicut homo est corruptibilis; sive
non per corruptionem et transmutationem desinat esse, sicut tactus et
motus. Secundo modo dicimus aliquid esse corruptibile, quod contingit
non esse, idest quandoque potest desinere esse, per specialem modum
corruptionis. Tertio modo dicitur aliquid corruptibile, quod de
facili corrumpitur: quod potest dici euphtharton, idest bene
corruptibile.
8. Est autem considerandum quod, licet modi corruptibilis cum modis
geniti conveniant quantum ad ordinem, quia sicut ibi praemittitur
generalis incoeptio, ita hic praemittitur generalis desitio; est tamen
differentia quantum ad distinctionem. Nam ibi distinguebantur modi
secundum actum et potentiam: hic autem distinguuntur modi secundum
potentiam absolutam, et perfectam; quod est ultimus modus, tanquam
perfectissimus; perfectissime enim corruptibile est quod de facili
potest corrumpi. Et huius ratio est, quia genitum dicitur secundum
actum, corruptibile autem dicitur secundum potentiam: unde genitum
potest intelligi secundum actum et secundum potentiam, sed corruptibile
non potest intelligi nisi secundum potentiam. Ideo autem posuit
genitum secundum actum, et corruptibile secundum potentiam, quia cum
generatio sit de non esse in esse, corruptio de esse in non esse,
illud quod est generabile nondum est ens, sed solum illud quod iam est
genitum: e converso autem id quod est corruptibile est ens, non autem
id quod iam est corruptum. Intendit autem philosophus facere
quaestionem de entibus, non autem de non entibus: et ideo utitur
nomine geniti et corruptibilis.
9. Deinde cum dicit: et de incorruptibili etc., distinguit modos
incorruptibilis. Et dicit quod de incorruptibili etiam est eadem
distinctionis ratio. Ponit enim tres modos. Quorum primus est
secundum negationem determinati modi desitionis; secundum scilicet quod
incorruptibile dicitur, quod quidem potest desinere sic quod quandoque
sit ens et postmodum non ens, sed hoc sine corruptione; sicut tactus
et motus, qui cum primo sint, posterius non sunt, sed hoc est sine
corruptione eorum, quia eorum non est corruptio, sicut nec generatio.
Unde hic modus respondet primo modo ingeniti. Secundo modo dicitur
aliquid incorruptibile secundum negationem desitionis in communi: et
sic dicit quod illud quod nunc est ens, et est impossibile quod postea
non sit, vel quandoque non sit futurum, dicitur incorruptibile. Et
hic modus incorruptibilitatis non competit alicui rei quae possit
desinere esse per corruptionem: tu enim qui potes desinere esse per
corruptionem, es nunc in praesenti; et similiter tactus, qui potest
desinere esse, sed non per corruptionem, est nunc; sed tamen utrumque
horum dicitur aliquo modo corruptibile, scilicet secundum primum modum
corruptibilis; quia scilicet erit aliquando quando non erit verum
dicere quod tu sis, nec erit verum dicere quod hoc tangatur. Et ideo
illud maxime proprie dicitur incorruptibile, quod quidem est ens, sed
impossibile est illud corrumpi hoc modo ut, cum modo sit ens,
posterius non sit ens aut contingat non esse, et quamvis nondum sit
corruptum, tamen contingat postremo illud non esse: illud enim quod
non hoc modo se habet, dicitur proprie incorruptibile. Tertio modo
dicitur aliquid incorruptibile, quod non de facili corrumpitur. Quod
etiam respondet tertio modo corruptibilis, sicut et secundus secundo,
et primus primo.
|
|