|
1. Postquam philosophus ostendit quot modis dicitur genitum et
ingenitum, corruptibile et incorruptibile, hic exponit significationem
huius quod dicitur possibile et impossibile. Et primo dicit de quo est
intentio; secundo exequitur propositum, ibi: si itaque aliquid potest
et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio:
et dicit quod, cum ita se habeant ea quae dicta sunt circa
significationem geniti et ingeniti, corruptibilis et incorruptibilis,
oportet considerare quomodo dicatur aliquid possibile et impossibile.
2. Secundo ibi: propriissime enim etc., assignat rationem suae
intentionis, quia scilicet possibile et impossibile includuntur in
ratione praedictorum. Quia, ut supra dictum est, propriissime
dicitur aliquid esse incorruptibile, quod non solum non potest
corrumpi, sed nec etiam quocumque modo aliquando esse et postea non
esse. Et similiter ingenitum proprie dicitur quod est impossibile,
scilicet esse et non esse, et quod non potest fieri quocumque tali modo
quod prius non sit et postea sit; sicut diametrum quadrati esse
symmetrum, idest commensuratum lateri quadrati, est ingenitum, quia
nullo modo potest incipere esse.
3. Deinde cum dicit: si itaque aliquid potest etc., ostendit
quomodo aliquid dicatur possibile et impossibile. Et est notandum
quod, sicut dicit philosophus in V Metaphys., possibile et
impossibile uno modo dicitur absolute, quia scilicet secundum se est
tale quod possit esse verum vel non possit esse verum, propter
habitudinem terminorum ad invicem; alio modo dicitur possibile et
impossibile alicui, quod scilicet potest vel secundum potentiam activam
vel passivam. Et sic accipitur hic possibile et impossibile, scilicet
quod aliquod agens aut patiens potest aut non potest: haec enim
significatio maxime congruit rebus naturalibus. Primo ergo ostendit
quomodo dicatur aliquid esse possibile vel impossibile; secundo
excludit obiectionem, ibi: nihil autem nos turbet et cetera. Circa
primum duo facit: primo manifestat quomodo dicatur aliquid esse
possibile; secundo ostendit quomodo dicatur aliquid esse impossibile,
ibi: et utique si quid et cetera.
4. Ad primi autem manifestationem dicit quod, si contingat aliquam
rem posse in aliquid magnum, puta quod aliquis homo ambulet per centum
stadia, aut possit levare aliquod magnum pondus, semper determinamus
sive denominamus eius potentiam per respectum ad plurimum in quod
potest; sicut dicimus potentiam huius hominis esse quod potest levare
pondus centum talentorum, aut quod potest ire per spatium centum
stadiorum, quamvis possit omnes partes infra istam quantitatem
contentas, siquidem potest in id quod superabundat. Nec tamen
denominatur ab illis partibus, puta quod determinetur eius potentia
quia potest ferre quinquaginta talenta, aut ire quinquaginta stadia;
sed per id quod est maximum: ita scilicet ut potentia uniuscuiusque
denominetur per respectum ad finem, idest per ultimum et per maximum ad
quod potest, et per virtutem suae excellentiae; sicut etiam et
magnitudo cuiuslibet rei determinatur per id quod est maximum, sicut
quantitatem tricubiti notificantes, non dicimus quod sit bicubitum.
Et similiter rationem hominis assignamus per rationale, et non per
sensibile: quia semper id quod est ultimum et maximum, est completivum
et dans speciem rei. Sic igitur patet quod ille qui potest in ea quae
excellunt, necesse est quod possit etiam in ea quae sunt infra; puta
si aliquis potest portare centum talenta, poterit etiam portare duo,
et si potest ire per centum stadia, potest ire per duo: sed tamen
virtus rei non attribuitur nisi excellentiae, idest, secundum id
attenditur virtus rei, quod est excellentissimum omnium eorum in quae
potest. Et hoc est quod dicitur in alia translatione, virtus est
ultimum potentiae, quia scilicet virtus rei determinatur secundum
ultimum in quod potest. Et hoc etiam habet locum in virtutibus
animae: dicitur enim virtus humana, per quam homo potest in id quod
est excellentissimum in operibus humanis, scilicet in opere quod est
secundum rationem.
5. Deinde cum dicit: et utique si quid etc., ostendit quomodo
dicatur aliquid alicui esse impossibile. Et dicit quod, si aliquod
tantum est impossibile alicui, si aliquis accipiat ea quae excellunt,
manifestum est quod impossibile erit ei portare vel facere plura; sicut
ille qui non potest ire per mille stadia, manifestum est quod non
potest ire per mille et unum. Unde patet quod, sicut determinatur id
quod est possibile alicui per maximum in quod potest, in quo attenditur
virtus eius; ita id quod est impossibile alicui determinatur per
minimum eorum in quae non potest, in quo consistit eius debilitas.
Puta si maximum in quod potest aliquis, est ire viginti stadia,
minimum eorum in quae non potest, est viginti et unum; et ab hoc
oportet determinare eius debilitatem, non autem ex eo quod non potest
ire per centum vel per mille.
6. Deinde cum dicit: nihil autem nos turbet etc., excludit quandam
obiectionem. Et primo movet eam; secundo solvit, ibi: sed nihil
differt et cetera. Dicit ergo primo quod nihil debet nos turbare,
quin id quod proprie dicitur possibile, sit determinandum secundum
terminum excellentiae. Potest enim aliquis instare, quasi non sit
necessarium in omnibus id quod dictum est: videtur enim habere
instantiam in visu et in aliis sensibus. Ille enim qui videt aliquam
magnam quantitatem, puta unius stadii, non potest propter hoc videre
magnitudines minoris quantitatis, quae infra illam quantitatem
continentur: sed magis accidit contrarium, quia ille qui potest videre
punctum, idest aliquod minimum sensu perceptibile, aut etiam qui
potest audire parvum sonum, potest et maiora sentire.
7. Deinde cum dicit: sed nihil differt etc., solvit praedictam
obiectionem. Et dicit quod hoc quod dictum est, nihil differt ad
rationem qua determinabatur quod possibile determinatur secundum
excellentiam: quia huiusmodi excellentia, secundum quam attenditur
virtus rei, potest determinari vel secundum virtutem vel secundum rem.
Secundum rem quidem, quando in ipsa re est excellentia, sicut dictum
est de centum stadiis vel centum talentis: et secundum hanc
excellentiam oportet determinari virtutem activam; quia quod potest
agere in rem maiorem, potest etiam in rem minorem. Secundum virtutem
autem attenditur excellentia, quando aliquid quod non excellit in
quantitate, requirit excellentiam virtutis: et hoc maxime videtur
accidere circa potentias passivas; quanto enim aliquid est
passibilius, tanto a minori potest moveri. Et quia sensus sunt
potentiae passivae, ideo in sensibilibus accidit ut qui potest sentire
minus, potest sentire maius. Illud autem quod dictum est, hoc modo
manifestat: quia visus qui est sensitivus minoris corporis, excedit in
virtute, et sic attenditur hic excellentia in virtute, non in re; sed
velocitas est excellentior quae est maioris magnitudinis (illud enim
est velocius, quod in eodem tempore per maius spatium movetur), et
talis excellentia non solum est in virtute, sed etiam in re.
|
|