|
1. Postquam philosophus exposuit significationem nominum quae in
quaestione proponuntur, hic incipit argumentari ad quaestionem
propositam, utrum scilicet aliquid possit esse genitum et
incorruptibile, vel ingenitum et corruptibile. Et primo ostendit hoc
esse impossibile per rationes communes; secundo per rationem propriam
scientiae naturalis, ibi: et naturaliter et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quid sequitur ex praemissis circa propositum;
secundo incipit argumentari ad propositum ostendendum, ibi: principium
autem sit hinc et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, determinatis praemissis circa
significationem nominum, oportet nunc dicere illud quod consequenter se
habet in hac consideratione. Dictum est enim supra quod possibile
dicitur secundum aliquod determinatum, puta potens currere dicitur
aliquis secundum centum stadia. Sunt autem in rebus quaedam quae
possunt esse et non esse. Necesse est ergo ex praemissis quod sit
determinatum aliquod plurimum tempus et respectu ipsius esse, ita
scilicet quod non possit ampliori tempore esse, et respectu ipsius non
esse, ita scilicet quod non possit ampliori tempore non esse. Et ne
hoc intelligatur solum de esse substantiali, subiungit quod, cum
dicimus possibile vel non possibile rem esse, vel id quod est possibile
non esse, potest intelligi secundum quamcumque praedicationem, idest
secundum quodcumque praedicamentum: puta hominem esse vel non esse,
quod pertinet ad genus substantiae; aut album esse aut non esse, quod
pertinet ad genus qualitatis; aut bicubitum esse vel non esse, quod
pertinet ad genus quantitatis; aut de quocumque alio consimili. Et
quod oporteat intelligi secundum aliquod determinatum tempus, cum
dicitur aliquid posse esse vel non esse, probat ducendo ad
impossibile. Quia, sicut ipse dicit, si non est aliquod tempus
determinatae quantitatis, in quo possit esse vel non esse, sed semper
accipiatur maius tempore proposito (puta si potest esse in quinquaginta
annis, et adhuc plus, et iterum plus), et non sit devenire ad
aliquod tempus respectu cuius omne tempus in quo potest esse sit minus;
cum idem possit esse et non esse, ut dictum est, sequitur quod idem
possit esse in tempore infinito, et non esse in tempore infinito; quia
eadem ratio est circa hoc quod est non esse, et circa hoc quod est
esse. Non tamen ita quod illud tempus respectu cuius aliquid potest
non esse, quod concluditur esse infinitum, sit idem cum illo tempore
infinito respectu cuius aliquid dicitur posse esse; quia sic posset
esse et non esse in eodem tempore, quod est impossibile, ut infra
dicetur: sed quod aliud tempus infinitum sit eius quod est non esse,
et aliud eius quod est esse. Quod est impossibile: non enim possunt
esse duo tempora infinita, quia sic essent duo tempora simul. Hoc
autem impossibile sequitur ex hoc quod dicitur quod possibile esse vel
possibile non esse non intelligitur respectu determinati temporis: hoc
ergo oportet primo esse manifestum, quod possibile esse dicitur
respectu determinati temporis, et similiter possibile non esse: quod
etiam consonat his quae sunt praemissa de significatione possibilis.
3. Deinde cum dicit: principium autem sit hinc etc., incipit
argumentari ad propositum. Et circa hoc duo facit: primo argumentatur
ad propositum per communes rationes; secundo per propriam rationem
scientiae naturalis, ibi: et naturaliter et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit veritatem, scilicet quod incorruptibile et
ingenitum se consequuntur, et similiter corruptibile et genitum;
secundo improbat positionem contrariam, ibi: dicere itaque nihil et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit propositum,
ostendendo quomodo se habeat sempiternum ad ingenitum et
incorruptibile, et ad genitum et corruptibile; secundo quomodo ista se
habeant ad invicem, ibi: palam autem et ex determinatione et cetera.
Circa primum tria facit: primo ostendit quod omne sempiternum est
incorruptibile et ingenitum; secundo ostendit quod nullum sempiternum
est genitum vel corruptibile, neque e converso, ibi: quoniam autem
negatio etc.; tertio concludit quod omne ingenitum et incorruptibile
est sempiternum, ibi: igitur si et ingenitum et cetera. Circa primum
duo facit: primo praemittit quaedam necessaria; secundo argumentatur
ad propositum, ibi: si itaque aliquid et cetera.
4. Dicit ergo primo quod oportet hinc sumere principium ad propositum
ostendendum, quod impossibile et falsum non significant idem. Circa
quod quatuor ponit. Quorum primum est quod tam impossibile quam
possibile, tam verum quam falsum, dicuntur dupliciter. Uno modo ex
suppositione, quod scilicet necesse est esse verum vel falsum,
possibile vel impossibile, suppositis quibusdam: sicut triangulum
secundum rei veritatem necesse est habere tres angulos aequales duobus
rectis, sed tamen hoc est impossibile suppositis quibusdam, puta si
supponamus quod triangulus sit quadratum, ad quod sequitur triangulum
habere quatuor rectos. Similiter etiam diametrum quadrati sequetur
esse commensurabilem lateri, si quaedam supposita sint vera, puta si
ponamus quod quadratum diametri sit quadruplum quadrati lateris: sic
enim sequetur quod proportio diametri ad latus sit sicut proportio
numeralis, quae est ratio commensurabilis. Alio modo dicuntur aliqua
simpliciter, scilicet absolute et secundum se possibilia et
impossibilia, falsa et vera. Secundum ponit ibi: non autem idem et
cetera. Et dicit quod non est idem aliquid esse falsum simpliciter,
idest absolute, et esse impossibile absolute. Si enim dicam te
stare, qui non stas sed sedes, falsum erit quod dicitur, non autem
impossibile; et similiter falsum erit et non impossibile, si quis
dicat cantare eum qui citharizat sed non cantat; sed quod aliquis simul
stet et sedeat, vel quod diameter sit commensurabilis lateri, non
solum est falsum, sed et impossibile. Tertium ponit ibi: non itaque
etc.: quod concluditur ex praemissis. Cum enim non idem sit falsum
et impossibile, sequitur quod non sit idem supponere falsum et
impossibile: nam ex falso non sequitur impossibile, sed ex impossibili
sequitur impossibile. Quartum ponit ibi: hoc quidem igitur et
cetera. Et quia dictum est quod simul stare et sedere est
impossibile, concludit quod, licet aliquid simul habeat virtutem ad
opposita (puta ad sedere et stare), tali ratione, quia quandoque una
potentia reducitur in actum, quandoque altera; nihil tamen hanc habet
potentiam ut simul habeat opposita (puta ut simul sedeat et stet),
sed oportet hoc in alio et alio tempore esse.
5. Deinde cum dicit: si itaque aliquid etc., ostendit propositum,
scilicet quod omne sempiternum sit incorruptibile et ingenitum. Et
primo ostendit quod omne sempiternum sit incorruptibile; secundo quod
omne sempiternum sit ingenitum, ibi: similiter autem et ingenitum et
cetera. Dicit ergo primo, concludens ex praemissis, in quibus dictum
est possibile determinari ad aliquod tempus, quod si aliquid habet
virtutem ad plura tempore infinito, non potest dici quod possit aliquid
eorum respectu unius temporis, et aliud respectu alterius temporis;
sed quidquid potest, potest respectu huius temporis, quia non est
aliquod tempus extra tempus infinitum. Si ergo ponamus quod aliquid
existens in infinito tempore sit corruptibile, sequitur ex hoc quod est
corruptibile, quod habeat virtutem ad hoc quod quandoque non sit; quod
quidem oportet intelligi respectu eiusdem temporis infiniti in quo est,
vel respectu alicuius partis eius. Quia ergo est in infinito tempore,
et tamen ponitur potens non esse, eo quod est corruptibile, sit
existens quod potest non esse, idest ponatur non esse ex quo dicis quod
potest non esse. Et quia poterat non esse respectu infiniti temporis
vel alicuius partis eius, sequitur quod simul secundum actum sit et non
sit: quia in infinito tempore ponebatur esse, et postea ponitur non
esse respectu eiusdem temporis. Manifestum est igitur quod hoc falsum
accidit ex falso posito, scilicet ex hoc quod tu ponebas istud existens
in infinito tempore non esse quandoque. Sed si hoc falsum non esset
impossibile, non sequeretur impossibile; sequitur autem impossibile,
scilicet idem simul esse et non esse; ergo impossibile fuit illud non
esse. Non ergo poterat non esse; et ita non erat corruptibile. Sic
ergo patet quod omne quod est semper ens, non potest esse
corruptibile; et ita simpliciter est incorruptibile.
6. Sed videtur quod iste processus Aristotelis necessitatem non
habeat. Quamvis enim nullius potentia sit ad hoc quod duo opposita
sint in eodem tempore in actu, tamen nihil prohibet quod potentia
alicuius sit ad duo opposita respectu eiusdem temporis sub
disiunctione, aequaliter et eodem modo: sicut potentia mea est ad hoc
quod cras in ortu solis vel sedeam vel stem; non tamen ut utrumque sit
simul, sed aequaliter possum vel stare non sedendo, vel sedere non
stando. Sic igitur posset aliquis obviare rationi Aristotelis.
Ponamus enim aliquid semper ens, ita tamen quod istud esse suum
sempiternum sit contingens et non necessarium. Poterit ergo non esse
respectu cuiuscumque partis temporis infiniti, in quo ponitur semper
esse: nec propter hoc sequetur quod aliquid sit simul ens et non ens.
Eadem enim ratio videtur in toto infinito tempore, et in aliquo toto
tempore finito. Etsi enim ponamus quod aliquis sit in domo semper per
totam diem, tamen non est impossibile eum in domo non esse in quacumque
parte diei: quia non ex necessitate est in domo per totam diem, sed
contingenter. Sed dicendum est quod non est eadem ratio utrobique.
Nam illud quod semper est, scilicet per infinitum tempus, habet
potentiam ut sit in infinito tempore: potentia autem existendi non est
ad utrumque respectu temporis in quo quis potest esse; omnia enim
appetunt esse, et unumquodque tantum est quantum potest esse. Et hoc
praecipue patet in his quae sunt a natura, quia natura est determinata
ad unum. Et sic quidquid semper est, non contingenter semper est,
sed ex necessitate.
7. Deinde cum dicit: similiter autem et ingenitum etc., ostendit
idem ex parte geniti vel ingeniti: et dicit quod similiter illud quod
est semper, scilicet in infinito tempore, necesse est esse ingenitum.
Quia si esset genitum, esset possibile quod quodam tempore non esset,
sicut de corruptibili dictum est: sicut enim corruptibile est quod,
cum prius fuerit, nunc non est, vel contingit non esse quandoque in
futurum, ita genitum est quod nunc est, sed prius non fuit. Non est
autem dare aliquod tempus in quo id quod semper est, possibile sit non
esse, neque in tempore finito neque in tempore infinito: quia quod
potest esse tempore infinito, sicut id quod semper est, potest esse
quolibet tempore finito, quod includitur a tempore infinito; et ita
sequetur, secundum praedictam deductionem, quod aliquid simul sit et
non sit, quod est impossibile. Non igitur contingit quod unum et idem
possit semper esse et semper non esse: quia hoc esset semper esse et
semper non esse tempore infinito. Similiter etiam non est possibilis
negatio eius quod est semper esse, puta ut si dicamus quod id quod
semper est, possit non semper esse: hoc enim esset posse non esse ad
minus tempore finito. Sic igitur patet quod impossibile est aliquid
semper esse, et quod sit corruptibile, vel etiam quod sit genitum.
Quia si sint duo termini ita se habentes quod posterius non possit esse
sine primo, sicut homo non potest esse sine animali; si illud,
scilicet primum, est impossibile esse, sequitur quod posterius etiam
sit impossibile esse; sicut si impossibile est lapidem esse animal,
impossibile est lapidem esse hominem. Hoc autem quod est aliquando non
esse, sequitur ad corruptibile et genitum sicut quoddam communius, ut
ex dictis patet. Si ergo illud quod semper est, non contingit
quandoque non esse, sequitur etiam quod impossibile sit id quod semper
est, esse genitum; et similiter impossibile est illud esse
corruptibile. Et sic patet quod omne quod est sempiternum, est
ingenitum et incorruptibile.
|
|