|
1. Supra philosophus ostendit propositum ex parte sempiterni, nunc
autem ostendit propositum ex parte geniti et ingeniti, corruptibilis et
incorruptibilis. Et primo probat propositum ex suppositione; secundo
ex necessitate, ibi: quod autem necesse consequi et cetera. Circa
primum duo facit: primo ex suppositione huius quod ingenitum et
incorruptibile convertantur, probat quod genitum et corruptibile
convertuntur; secundo ostendit unde sit supponenda conversio ingeniti
et incorruptibilis, ibi: si autem non consequuntur et cetera.
2. Dicit ergo primo quod id quod intendimus potest fieri manifestum
ex determinatione ipsorum, idest ex distinctione et habitudine horum
terminorum ad invicem. Et primo ostendit quod genitum sequatur ad
corruptibile, ita scilicet quod si aliquid sit corruptibile, ex
necessitate sit genitum. Oportet enim id quod est corruptibile aut
esse genitum aut ingenitum, quia de quolibet existentium alterum horum
oportet praedicari: si ergo aliquid sit corruptibile quod non sit
genitum, sequitur quod sit ingenitum. Supponimus autem quod ingenitum
et incorruptibile convertantur: et ita si aliquid est ingenitum, erit
incorruptibile. Si ergo aliquod corruptibile non sit genitum,
sequitur quod aliquod corruptibile sit incorruptibile.
3. Secundo ibi: et si genitum autem etc., probat eodem modo quod
necesse sit, si aliquid est genitum, quod sit corruptibile. Oportet
enim id quod est genitum aut esse corruptibile aut incorruptibile; sed
hoc supponitur, quod si aliquid est incorruptibile, quod sit
ingenitum, propter eorum convertibilitatem; sequitur ergo quod sit
aliquid genitum quod sit ingenitum, quod est impossibile. Et sic
probatum est quod omne corruptibile est genitum, et e converso:
supposito tamen quod ingenitum et incorruptibile convertantur.
4. Deinde cum dicit: si autem non consequuntur etc., ostendit unde
hoc oporteat supponi. Et dicit quod si non consequuntur se invicem
incorruptibile et ingenitum, non ex necessitate hoc quod est esse
sempiternum, erit consequens ad hoc quod est ingenitum et ad
incorruptibile: quod tamen supra ostensum est.
5. Deinde cum dicit: quod autem necesse consequi etc., probat
propositum ex necessitate. Et primo ostendit quod genitum et
corruptibile convertantur; secundo ex hoc ulterius ostendit quod etiam
ingenitum et incorruptibile convertantur, ibi: sit itaque in quo est e
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit:
et dicit quod ex his quae dicentur, manifestum erit quod necesse est
praedicta se invicem consequi; quia primo hoc manifestabitur, quod
genitum et corruptibile se invicem consequuntur.
6. Secundo ibi: palam autem etc., inducit rationem ad hoc
ostendendum. Et dicit quod sicut convertibilitas incorruptibilis et
ingeniti manifestatur ex prius dictis, ita etiam hoc quod genitum et
corruptibile sint convertibilia, manifestatur ex prioribus. Quia
inter semper ens et semper non ens est medium, sicut supra dictum est,
id ad quod neutrum consequitur, idest quod neque est semper ens neque
semper non ens: tale autem est genitum et corruptibile, quia utrumque
eorum est possibile esse et non esse secundum aliquod tempus
determinatum, ita scilicet quod aliquo tempore finito utrumque eorum
sit, et iterum non sit quodam alio tempore: si ergo est aliquid quod
sit genitum aut quod sit corruptibile, necesse est quod huiusmodi sit
medium inter semper ens et semper non ens; et sic utrumque eorum eidem
attribuitur, et se invicem consequi videntur.
7. Tertio ibi: sit enim a etc., manifestat praemissam rationem in
terminis, dicens: sit a semper ens, et b sit semper non ens, g autem
sit genitum, d autem sit corruptibile. Necesse est ergo g, quod est
genitum, esse medium inter a et b, idest inter semper ens et semper
non ens: quia his, scilicet a et b, non est aliquod tempus ad neutrum
terminum, idest nec ante nec post, in quo vel a, quod est semper
ens, non sit, aut b, quod est semper non ens, sit; sed ipsi genito
necesse est quod sit tempus in quo non sit, ad utrumque extremum vel ad
alterum, et similiter in quo sit, et hoc vel secundum actum vel
secundum potentiam; cum tamen his quae sunt a et b neutro modo existat
tempus ad oppositum, idest nec secundum actum nec secundum potentiam.
Relinquitur ergo quod genitum quod est g, in quodam determinato
tempore est, et quodam determinato tempore non est; et similis ratio
est de d. Sequitur igitur quod utrumque eorum sit et genitum et
corruptibile; ita scilicet quod genitum sit utrumque, et corruptibile
sit utrumque. Sic ergo patet quod genitum et corruptibile se invicem
consequuntur.
8. Sed videtur quod haec ratio non sit efficax: non enim est necesse
quod quidquid est medium inter duo contraria, sit unum et idem. Nam
inter album et nigrum medium quidem est quod neque est album neque
nigrum, et tamen hoc dicitur de diversis quae se invicem non
consequuntur: quia et rubeum et pallidum et quilibet mediorum colorum
neque est album neque nigrum, et tamen isti colores non se invicem
consequuntur. Et ita posset aliquis dicere quod medium inter semper
ens et semper non ens est quod neque est semper ens neque semper non
ens, sed alio modo hoc convenit corruptibili et alio modo generabili:
nam genitum habet non esse antequam sit, corruptibile autem habet non
esse postquam fuit. Sed haec obiectio excluditur per hoc quod dicit,
quod utrumque eorum est et non est quodam determinato tempore: et ita
oportet quod utrumque eorum habeat esse post non esse et ante non esse.
Et hoc magis manifestabitur in sequentibus.
9. Deinde cum dicit: sit itaque in quo est e etc., ostendit ex hoc
quod etiam ingenitum et incorruptibile convertantur, dicens: sit e
ingenitum, z genitum, I incorruptibile, t corruptibile. Quia
igitur ostensum est quod genitum et corruptibile se invicem
consequuntur, planum est quod z et t se invicem consequuntur. Quando
igitur positum fuerit quod z et t se consequuntur, scilicet genitum et
corruptibile; et quod e et z, idest genitum et ingenitum, nulli eidem
insunt, sed cuilibet oportet inesse alterum eorum; et eadem ratio est
de t et I, scilicet de corruptibili et incorruptibili, scilicet quod
nulli eidem insunt, sed omni alterum: quando igitur haec ita
ponuntur, necesse est quod I et e, idest ingenitum et
incorruptibile, se invicem consequantur. Et hoc probat ducendo ad
impossibile. Si enim ad I, quod est incorruptibile, non ex
necessitate consequatur e, quod est ingenitum, sequetur quod z, quod
est genitum, simul possit stare cum I, quod est incorruptibile: quia
iam dictum est quod de quolibet praedicatur aut e, idest ingenitum,
aut z, idest genitum. Insuper dictum est quod cui inest z, idest
genitum, ei inest et t, idest corruptibile. Sic igitur sequetur quod
t, idest corruptibile, insit ei quod est I, idest incorruptibili.
Quod est contra positum: positum enim erat quod t et I nunquam eidem
inessent: nihil enim est corruptibile et incorruptibile. Et eadem
ratio est quod I, idest incorruptibile, consequatur ad id quod est
e, scilicet ingenitum: quia eodem modo se habet ingenitum quod est e,
ad genitum quod est z, sicut incorruptibile quod est I, ad
corruptibile quod est t. Sic igitur patet ex praedictis quod omne
corruptibile est genitum et e converso, et omne incorruptibile
ingenitum et e converso.
|
|