|
1. Postquam philosophus ostendit quod generabile et corruptibile se
invicem consequuntur, et similiter ingenitum et incorruptibile, hic
reprobat opinionem contrariam, per hoc quod ex contraria opinione
necesse est aliqua principiorum suppositorum destrui. Et primo
ostendit quomodo per hanc positionem destruitur id quod suppositum est,
virtutem omnem referri ad determinatum tempus; secundo ostendit quod
per hanc positionem destruitur quod suppositum est, quod non contingit
simul idem esse et non esse, ibi: adhuc quid magis et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, cum ostensum sit demonstrative ex
praesuppositis quibusdam principiis quod omne genitum est corruptibile,
et omne ingenitum est incorruptibile, et e converso, consequens est
quod qui dicit nihil prohibere quod aliquid quod est factum seu genitum
sit incorruptibile, et aliquid quod est ingenitum possit corrumpi; ita
scilicet quod uni eorum, scilicet genito, adsit semel tantum
generatio, et alteri adsit semel tantum corruptio, sine vicissitudine
generationis et corruptionis: per hoc necesse est destruere aliquod
principiorum suppositorum. Si enim conclusio syllogistice sequitur ex
praemissis, non potest interimi conclusio ex necessitate consequens ex
praemissis, nisi interimatur aliquod praemissorum. Hoc autem videtur
dicere contra Platonem, qui posuit mundum genitum sed
incorruptibilem, et ex consequenti posuit quod illud inordinatum ex quo
mundus est genitus, fuerit ingenitum sed corruptibile: quamvis quidam
dicant hoc Platonem non sic intellexisse sicut sonant verba eius,
contra quae hic Aristoteles disputat. Sed quantum pertinet ad
expositionem huius libri, non refert utrum sic vel aliter Plato
senserit, dummodo videatur qualiter haec positio improbetur per
rationes Aristotelis.
3. Resumit autem unum principiorum datorum, ex cuius suppositione
argumentabatur ad propositum ostendendum: et dicit quod omnia habentia
aliquam virtutem, possunt facere vel pati, vel esse vel non esse ea
quorum habent virtutem, vel in tempore infinito vel in quodam tempore
determinatae quantitatis, quod sit simpliciter finitum. Et quia supra
non fecerat mentionem quod virtus diceretur nisi respectu determinati
temporis, subiungit quod propter hoc habentia virtutem possunt aliqua
facere vel esse tempore infinito, quia etiam ipsum tempus infinitum est
aliqualiter determinatum, scilicet secundum rationem, ut non possit in
eo diversitas inveniri: quia scilicet infinitum est cuius non est
plus, idest quo non potest maius accipi. Nec obstat quod Aristoteles
in III Physic. improbat hanc definitionem infiniti, dicens eam
magis esse definitionem perfecti et totius, cum tamen infinitum sit
imperfectum et in modum partis se habens: quia philosophus ibi loquitur
de infinito secundum id quod de eo est in actu, cui semper potest
additio fieri; hic autem loquitur de infinito secundum totum quod est
de eo in potentia, cui non potest additio fieri. Et talis etiam est
dispositio temporis, de quo nunc loquitur: quia tempus non est totum
simul, sed est successivum. Illud autem tempus quod est infinitum
quo, idest secundum aliquid, scilicet secundum principium vel secundum
finem, neque est infinitum simpliciter, quia potest eo aliquid esse
plus, neque simpliciter determinatum, quia non habet aliquam certam
quantitatem. Et ideo, secundum praedictam suppositionem, non potest
esse quod aliquid habeat virtutem faciendi vel patiendi, sive essendi
vel non essendi, aliquo tempore quod sit finitum ex una parte et
infinitum ex alia. Quicumque autem ponit quod aliquid est ingenitum et
corruptibile, vel genitum et incorruptibile, ponit quod aliquid habeat
potentiam essendi vel non essendi tempore secundum quid infinito et
secundum quid finito: ergo destruit praedictum principium suppositum.
4. Deinde cum dicit: adhuc quid magis etc., ostendit quod
praedicta positio destruit aliud principium suppositum, scilicet quod
impossibile est idem esse et non esse. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit propositum ex parte potentiae eius quod ponitur generari vel
corrumpi; secundo ex parte causae ipsius, ibi: est autem et sic
videre et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod
ponentibus aliquod ingenitum corrumpi, vel aliquod genitum
incorruptibile, sequitur quod aliquid possit simul esse et non esse;
secundo ostendit quod idem inconveniens sequitur ponentibus aliquid esse
corruptibile quod non corrumpitur, ibi: manifestum autem et aliter et
cetera. Circa primum ponit tres rationes. Circa quarum primam
dicit: si ponamus quod aliquid ingenitum prius semper fuit, et postea
corrumpatur in aliquo signo temporis, idest in aliquo instanti, nulla
ratio potest assignari quare magis possit corrumpi in isto instanti quam
in aliquo infinitorum praecedentium. Et similiter si aliquid sit
genitum quod prius non erat tempore infinito, et postea factum est in
aliquo instanti, nulla ratio potest assignari quare magis possit esse
vel fieri in hoc instanti quam in aliquo praecedentium infinitorum.
Posset autem ratio assignari si tempus praecedens poneretur finitum,
quia posset dici quod haberet virtutem ad esse vel non esse in tanto
tempore, et non in pluri: sed ex quo ponitur fuisse vel non fuisse
tempore infinito, praedicta ratio cessat. Et ideo necesse est ponere
quod ingenitum potuerit non esse in quolibet instantium praecedentis
temporis; et similiter quod genitum potuerit esse in quolibet
instantium praecedentis temporis. Si enim nihil magis, idest si nulla
maior ratio est quare possit incipere esse vel non esse in isto instanti
quam in aliquo praecedentium, cum infinita signa, idest infinita
instantia, praecesserint, manifestum est quod in illo infinito tempore
erit aliquid generabile, ita quod in quolibet instanti illius temporis
infiniti potuerit generari. Et similiter est dicendum quod in quolibet
instanti illius temporis erat corruptibile illud quod ponitur ingenitum
et postea corruptum. Sic igitur patet quod illud quod ponitur
praeextitisse tempore infinito, potuit etiam non esse toto illo tempore
infinito. Sequetur igitur quod aliquid habebit virtutem simul, idest
respectu eiusdem temporis, eius quod est esse et eius quod est non
esse: ita tamen quod ex parte eius quod est ingenitum et corruptibile,
accipiatur esse prius quam non esse; ex parte autem geniti et
incorruptibilis accipiatur esse posterius quam non esse. Nihil autem
prohibet ponere id quod est possibile. Si ergo ponamus quod illud quod
est ingenitum, pro illo tempore in quo erat et poterat non esse, quod
tunc non fuerit, sequetur opposita simul esse, scilicet quod illud
simul sit et non sit. Sic igitur praedicta positio removet hoc quod
suppositum est, scilicet quod impossibile est idem simul esse et non
esse.
5. Sed videtur quod ista ratio non cogat. Nihil enim prohibet
aliquid esse simpliciter possibile, quod tamen est impossibile aliquo
posito: sicut si ponamus Socratem sedere pro aliquo tempore,
possibile est simpliciter illum pro illo tempore non sedere, tamen non
est compossibile. Ita etiam potest dici quod illud quod fuit tempore
infinito, pro tempore illo poterat non esse: non tamen hoc quod est
ipsum non esse, est compossibile posito, ut scilicet simul possit poni
cum eo quod est ipsum esse. Sed dicendum est quod illud quod est
incompossibile ei quod est contingenter, nihil prohibet simpliciter
possibile esse: sed illud quod est incompossibile ei quod simpliciter
necesse est esse, est simpliciter impossibile. Id autem quod
naturaliter est per tempus infinitum, necesse est esse: quia necesse
est quod unumquodque tantum sit quantum natura rerum habet; non enim
aliquid deficit esse nisi quando iam non potest esse, eo quod omnia
appetunt esse. Si igitur aliquid ponitur possibile esse, ex hoc ipso
necesse est quod ponatur compossibile ei quod necesse est esse. Et
ideo si ponamus illud quod semper fuit, fuisse possibile non esse pro
illo tempore, sequitur quod possit simul esse et non esse.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et hoc et cetera. Et
dicit quod illud quod semper fuit vel semper non fuit, secundum
praemissa ponitur habuisse potentiam oppositi eius quod ei inerat, non
secundum aliquod signum vel instans, sed simpliciter in omni signo,
idest in omni instanti: et sic sequitur quod aliquid habeat potentiam
ut sit et non sit tempore infinito, quod est impossibile, ut supra
ostensum est.
7. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc si prius etc., quae talis
est. In eo quod incipit esse postquam non fuerat, vel non esse
postquam fuerat, prius est virtus vel potentia quam actus: et ita si
aliquod ens est ingenitum quod semper fuit, sequitur quod etiam semper
habuit virtutem vel potentiam ad non esse; nulla enim est ratio quare
advenerit ei ista potentia non essendi post tempus infinitum.
Similiter etiam si sit aliquid genitum quod prius non fuerit tempore
infinito, sequitur quod toto illo tempore fuerit possibile fieri: ita
quod simul dum non erat, habebat potentiam essendi et non essendi hoc,
et quod esset posterius secundum infinitum tempus, ex quo ponitur quod
habet esse incorruptibile. Sic igitur ex quo in infinitum antequam
esset, habebat potentiam ut esset in futurum in infinito tempore,
nulla ratio erat quare potuerit esse in tali instanti et non prius, ex
quo non est in potentia ad hoc quod est esse in tempore determinato.
Relinquitur ergo quod potuerit esse etiam in aliquo tempore antequam
fuerit: et ita poterat esse in illo tempore in quo non erat, et sic
sequitur, secundum praemissa, quod potuerit simul esse et non esse.
Et eadem ratio est de eo quod ponitur semper fuisse et quandoque
corrumpi.
8. Deinde cum dicit: manifestum autem et aliter etc., concludit
secundum eandem rationem quod impossibile est quod aliquid sit
corruptibile, quod quandoque non corrumpatur. Posset enim aliquis
obviare praedictis rationibus, dicendo quod omne genitum est
corruptibile secundum suam naturam, sed potest contingere quod illud
quod est corruptibile nunquam corrumpatur, propter aliquam causam
conservantem ipsum in esse; sicut Plato posuit quod mundus est genitus
et corruptibilis secundum seipsum, sed semper manebit propter
voluntatem Dei (quamvis quidam dicant quod Plato non sic intellexerit
mundum esse corruptibilem sicut ea quae in se habent necessariam causam
corruptionis, sed per hoc voluerit designare dependentiam sui esse ab
alio, quia scilicet necessitas essendi non est ei a seipso, sed a
Deo. Sed quicumque fuerit intellectus Platonis non refert ad
propositum, quia Aristoteles obiicit contra verba ipsius). Unde
dicit manifestum esse quod impossibile est id quod est corruptibile,
quandoque non corrumpi. Quia si quandoque non corrumpetur, potest non
corrumpi, et ita erit incorruptibile: et tamen ponitur sempiterno
tempore corruptibile existens: semper igitur, idest infinito tempore,
erit simul actu corruptibile et incorruptibile. Sed quod corrumpitur
non semper est, quod autem est incorruptibile, semper est: ergo erit
aliquid simul possibile et semper esse et non semper esse, quod est
impossibile, ut patet ex his quae supra dicta sunt; quia quod potest
semper esse, ex necessitate semper est, unde non potest non semper
esse. Sic igitur patet quod omne corruptibile quandoque corrumpetur.
Et similiter si aliquid est generabile in sui natura, necesse est quod
factum sit. Quod quidem non est sic intelligendum, quod omnia quae
possunt generari quandoque generentur; multa enim possunt fieri quae
nunquam fient: sed hoc non potest esse, quod aliquid iam existens in
sua natura sit generabile, et tamen non sit generatum, sed ab aeterno
praeextiterit. Illud enim quod est generabile non habet potentiam
naturalem ad semper essendum, sed ut possit esse postquam aliquando est
factum. Et ideo non dicit, si generabile est fiet, sed factum est.
9. Deinde cum dicit: est autem et sic videre etc., ostendit idem
ex parte causae eius quod ponitur ingenitum vel incorruptibile. Et
primo ponit rationem; secundo excludit quandam obviationem, ibi: sed
adhuc neque verum et cetera. Dicit ergo primo quod etiam sic sicut
dicetur, contingit videre quod impossibile est aut quod id quod
quandoque factum est, sit incorruptibile, aut quod est ingenitum et
semper prius existens, corrumpatur. Illud enim quod est
incorruptibile vel ingenitum, non potest esse a casu: quia illud quod
est a casu vel a fortuna, neque sicut semper neque sicut frequenter aut
est aut fit; illud autem quod est in infinito tempore, sive
simpliciter infinito sive infinito ex una parte, scilicet ante vel
post, vel est sicut semper, sicut illud quod est in infinito tempore
simpliciter, vel sicut frequenter, sicut illud quod est in infinito
tempore ex una parte. Necesse est ergo quod talia quae vel generantur
vel corrumpuntur post infinitum tempus, a natura habeant quod quandoque
sint et quandoque non sint. Sed eorum quae naturaliter quandoque sunt
quandoque non sunt, eadem potentia est ad contradictoria, scilicet ad
esse et non esse: quia quod aliqua quandoque sint et quandoque non
sint, habent ex materia, inquantum subiicitur privationi vel formae.
Sic igitur idem sequitur quod prius, scilicet quod opposita possint
simul inesse eidem. In eo enim quod est generatum, remanet materia
potens non esse: et ita, cum sit incorruptibile, simul erit potens
esse et potens non esse. Et eadem ratio est ex parte ingeniti.
10. Deinde cum dicit: sed adhuc neque verum etc., excludit
quandam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod illud
incorruptibile quod est genitum, habet potentiam ad non esse, non
quidem in futurum, sed respectu praeteriti: et similiter illud quod
est ingenitum sed corruptibile, habet potentiam ad esse respectu
praeteriti. Sed hoc ipse excludit, dicens quod non est verum dicere
nunc quod modo sit annus prior, vel aliquid eorum quae in praeterito
tempore fuerunt; neque etiam potest dici quod id quod est nunc, fuerit
in anno praeterito: sic enim aliqua sunt secundum tempus distincta, ut
ordo temporis perverti non possit, ut scilicet ea quae sunt praeterita
vertantur in praesentia, et ea quae sunt praesentia attribuantur
tempori praecedenti. Ex quo patet quod impossibile est illud quod
aliquando non fuit, quod posterius habeat esse in sempiternum, sicut
iam conclusum est ex praemissa ratione. Quia ratione materiae ex qua
genitum est, etiam postquam est, habet virtutem ad non esse: sed non
potest dici quod habeat potentiam ad non esse tunc, quia iam existit
actu ens, et sic opposita essent simul, ut in praemissis rationibus
concludebatur; sed sequitur quod habeat potentiam ad non esse respectu
prioris anni vel praeteriti temporis. Quod autem hoc sit impossibile,
sic patet. Quia illud ad quod habet aliquid potentiam vel virtutem,
potest poni esse in actu: si ergo possibile est aliquid respectu
praeteriti temporis vel esse vel non esse, poterit poni quod annus
prior non sit, idest quod illud quod fuit in anno priori tunc non
fuerit: sed hoc est impossibile, ut praemissum est; et hoc ideo,
quia nulla potentia respicit id quod factum est in praeterito, sed id
quod est in praesenti vel quod futurum est. Et quod dictum est circa
genitum quod ponitur incorruptibile, eadem etiam ratio est si aliquid
ponatur prius existens in sempiterno tempore, et postea ponatur non
existens per corruptionem. Sequetur enim quod postquam corruptum est,
ratione materiae habeat potentiam ad illud quod non potest poni in
actu, scilicet ad esse in priori tempore. Quod si ponatur esse
possibile, verum erit dicere quod nunc est annus prior, et quod nunc
est quidquid fuit in praeterito tempore, ex quo potentia non est nisi
respectu praesentis, ut dictum est. Virtus igitur huius rationis in
hoc consistit quod, cum potentia non sit nisi respectu praesentis vel
futuri, si aliquid dicatur habere potentiam respectu praeteriti,
sequitur quod praeteritum convertatur, et fiat praesens vel futurum.
11. Deinde cum dicit: et naturaliter etc., ostendit propositum
principale per rationem propriam scientiae naturali. Et dicit quod
etiam per rationem naturalem, et non per rationem universalem, idest
logicam vel metaphysicam, sicut in praecedentibus, potest considerari
quod impossibile est id quod semper fuit postea corrumpi, vel id quod
prius non fuit postea esse sempiternum. Et hoc probat quia omnia
corruptibilia et generabilia sunt alterabilia; generatio autem et
corruptio est terminus alterationis; alteratio autem fit de contrario
in contrarium. Et sic patet quod ex illis contrariis ex quibus aliqua
fiunt cum prius non essent, ab illis etiam postea corrumpuntur, et in
eadem reducuntur per corruptionem; sicut si aliquid ex calido factum
sit frigidum, potest iterum a calido calefieri. Et sic patet quod
illud quod est generatum, potest iterum corrumpi; et illud quod est
corruptum, fuit quandoque generatum.
12. Est autem considerandum quod praedictae rationes Aristotelis
procedunt contra positionem ponentem mundum esse factum per
generationem, et etiam esse incorruptibilem vel per se vel per
voluntatem Dei. Nos autem secundum fidem Catholicam ponimus quod
incoepit esse, non quidem per generationem quasi a natura, sed
effluens a primo principio, cuius potentia non erat alligata ad dandum
ei esse infinito tempore, sed secundum quod voluit, postquam prius non
fuerat, ut manifestetur excellentia virtutis eius supra totum ens;
quod scilicet totum ens tantum dependet ab ipso, et eius virtus non est
alligata vel determinata ad productionem talis entis. Ea vero quae ab
eo sic producta sunt ut in sempiternum sint, habent potentiam et
virtutem ad semper essendum, et nullo modo ad hoc quod aliquando non
sint. Quando enim non erant, talem potentiam non habebant: quando
autem iam sunt, non habent potentiam respectu non esse quod prius
fuit, sed respectu esse quod nunc est vel erit; quia potentia non
respicit praeteritum, sed praesens vel futurum, ut philosophus dicit.
Sic igitur patet quod rationes praemissae in nullo impugnant sententiam
Catholicae fidei. Et in hoc terminatur sententia primi libri.
|
|