|
1. Postquam philosophus praemisit quaedam necessaria ad propositum
ostendendum, hic incipit arguere ad propositum; et hoc quinque
rationibus. Quarum prima talis est. Motus circularis est motus
simplex: motus autem simplex est primo et per se simplicis corporis
(quia etsi contingat quod aliquis motus simplex sit alicuius corporis
compositi, hoc erit secundum corpus simplex quod in eo praedominatur;
sicut in lapide praedominatur terra, secundum cuius naturam movetur
deorsum): ergo necesse est esse aliquod corpus simplex, quod moveatur
naturaliter secundum motum circularem. Posset autem aliquis huic
rationi obviare, dicendo quod, licet simplex motus sit simplicis
corporis, non tamen oportet quod illud simplex corpus quod movetur
circulariter, sit aliud a corpore simplici quod movetur motu simplici
recto. Et ideo hoc excludit, subdens quod nihil prohibet quin diversa
corpora moveantur uno motu non naturaliter, ita scilicet quod unum
corpus moveatur per violentiam motu alterius; sed quod unum corpus
moveatur secundum naturam motu naturali alterius corporis, est
impossibile. Necesse enim est esse unum motum simplicem naturalem
unius simplicis corporis, et diversos diversorum. Unde, si motus
circularis est simplex, et alius a motibus rectis, necesse est quod
sit naturalis corpori simplici, quod sit aliud a corporibus simplicibus
quae moventur motu recto.
2. Sed videtur hoc esse falsum, quod unus motus simplex sit solum
unius corporis simplicis: motus enim deorsum est naturalis aquae et
terrae, et motus sursum est naturalis igni et aeri. Sed dicendum quod
motus localis attribuitur elementis, non secundum calidum et frigidum,
humidum et siccum, secundum quae distinguuntur quatuor elementa, ut
patet in II de Generat.: haec enim sunt principia alterationum.
Motus autem localis attribuitur elementis secundum gravitatem et
levitatem. Unde duo corpora gravia comparantur ad motum localem sicut
unum corpus; et similiter duo corpora levia. Humidum enim et siccum,
secundum quae differunt terra et aqua vel ignis et aer, accidentalem
habitudinem habent ad motum localem. Et tamen in gravi et levi
differentia quaedam est: nam ignis est levis simpliciter et absolute,
terra autem gravis; aer autem est levis per comparationem ad duo
elementa, et similiter aqua est gravis. Unde non omnino est idem
secundum speciem motus aquae et terrae, vel ignis et aeris: quia non
sunt idem termini, secundum quos specificantur eorum motus: aer enim
natus est moveri ad locum qui subsidet igni, aqua autem ad locum qui
supereminet terrae.
3. Item videtur quod non sit necessarium, si corporis simplicis est
unus motus simplex, quod propter hoc aliquis motus simplex sit alicuius
corporis simplicis: sicut etiam non est necessarium quod tot sint
corpora composita quot sunt motus compositi, qui diversificantur in
infinitum. Sed dicendum est quod, sicut motus simplex localis non
respondet corpori simplici quantum ad calidum et frigidum, humidum et
siccum, ita etiam neque motus compositus respondet corpori mixto
secundum gradus mixtionis praedictarum qualitatum, sed secundum
compositionem gravis et levis; secundum cuius diversitatem
diversificatur obliquatio corporis mixti a simplici motu gravis vel
levis. Utraque autem diversitas non tendit in infinitum secundum
speciem, sed solum secundum numerum.
4. Item videtur quod secundum hoc sint multa corpora simplicia: quia
sicut motus sursum et deorsum videntur esse motus simplices, ita motus
qui est dextrorsum vel sinistrorsum, et qui est ante et retro. Et
dicendum est quod, cum corpora simplicia sint essentiales et primae
partes universi, oportet quod motus simplices, qui sunt naturales
corporibus simplicibus, attendantur secundum conditionem universi.
Quod cum sit sphaericum, ut infra probabitur, oportet quod motus eius
attendatur per comparationem ad medium, quod est immobile: quia omnis
motus fundatur supra aliquod immobile, ut dicitur in libro de causa
motus animalium. Et ideo oportet esse solum tres motus simplices,
secundum diversas habitudines ad medium: scilicet eum qui est a medio,
et eum qui est ad medium, et eum qui est circa medium. Dextrum autem
et sinistrum, ante et retro, considerantur in animalibus, et non in
toto universo, nisi secundum quod ponuntur in caelo, ut in secundo
dicetur: et secundum hoc motus circularis caeli est secundum dextrum et
sinistrum, ante et retro.
5. Item videtur quod motus rectus et circularis non sint eiusdem
rationis. Est enim motus rectus corporis nondum habentis complementum
suae speciei, ut in quarto dicetur, et existentis extra proprium
locum: motus autem circularis est corporis habentis complementum suae
speciei, et in loco proprio existentis. Unde non videtur quod
secundum eandem rationem motus simplices corporales sint simplicium
corporum; sed quod alii motus sint corporum prout sunt in fieri,
circularis autem prout sunt in facto esse. Sed dicendum quod, quia
motus proportionatur mobili tanquam actus eius, conveniens est quod
corpori quod est separatum a generatione et a corruptione, et non
potest per violentiam expelli a proprio loco, debeatur motus
circularis, qui est corporis in suo loco existentis: corporibus autem
aliis generabilibus et corruptibilibus debetur motus extra proprium
locum, qui est absque complemento speciei. Non tamen ita quod corpus
quod movetur naturaliter motu recto, non habeat primum complementum
suae speciei, quod est forma; hanc enim sequitur talis motus: sed
quia non habet ultimum complementum, quod est in consecutione finis,
qui est locus conveniens et conservans.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc si qui praeter naturam etc.:
in qua praesupponit duo principia. Quorum unum est quod motus qui est
praeter naturam, idest violentus, contrarietur motui naturali; sicut
terra movetur deorsum secundum naturam, sursum autem contra naturam.
Secundum principium est quod unum uni est contrarium, ut probatum est
in X Metaphys. Oportet autem et tertium supponere, quod sensu
videtur, scilicet esse aliquod corpus circulariter motum. Et si
quidem ille motus sit illi corpori naturalis, habemus propositum
secundum praemissam rationem, quod scilicet illud corpus naturaliter
motum circulo, sit aliud a quatuor corporibus simplicibus. Si vero
motus huiusmodi non sit ei naturalis, oportet quod sit ei contra
naturam. Ponatur ergo primo quod illud corpus circulariter motum sit
ignis, ut quidam dicunt, vel quodcumque aliud quatuor elementorum.
Oportebit ergo quod motus naturalis ignis, qui est moveri sursum, sit
contrarius motui circulari. Sed hoc non potest esse: quia uni unum
est contrarium, motui autem sursum contrariatur motus deorsum, et sic
non potest ei contrariari motus circularis. Et eadem ratio est de
aliis tribus elementis. Et similiter, si detur quod illud corpus quod
contra naturam movetur circulariter, sit quodcumque aliud corpus
praeter quatuor elementa, oportebit quod habeat aliquem alium motum
naturalem. Sed hoc est impossibile: quia si sit ei naturalis motus
qui est sursum, erit ignis aut aer; si autem motus qui est deorsum,
erit aqua aut terra; positum est autem quod sit extra quatuor
elementa. Sic ergo necesse est corpus quod movetur circulariter,
naturaliter hoc motu moveri. Videtur autem Aristoteles, secundum ea
quae hic dicit, contrarius esse Platoni, qui posuit corpus quod
circulariter fertur, esse ignem. Sed secundum veritatem eadem est
circa hoc utriusque philosophi opinio. Plato enim corpus quod
circulariter fertur, ignem vocat propter lucem, quae species ignis
ponitur; non quod sit de natura ignis elementaris. Unde et posuit
quinque corpora in universo, quibus adaptavit quinque figuras
corporales quas geometrae tradunt, quintum corpus aetherem nominans.
7. Sed ulterius, quod hic dicitur, ignem moveri circulariter esse
praeter naturam, videtur contrarium ei quod dicitur in I Meteor.,
ubi ipse Aristoteles ponit quod hypeccauma, idest ignis, et superior
pars aeris feruntur circulariter motu firmamenti, sicut patet per motum
stellae comatae. Sed dicendum est quod illa circulatio ignis vel aeris
non est eis naturalis, quia non causatur ex principio intrinseco;
neque iterum est per violentiam, sive contra naturam; sed est
quodammodo supra naturam, quia talis motus inest eis ex impressione
superioris corporis, cuius motum ignis et aer sequuntur secundum
completam circulationem, quia haec corpora sunt caelo propinquiora;
aqua vero secundum circulationem incompletam, scilicet secundum fluxum
et refluxum maris; terra autem, velut remotissima a caelo, nihil de
tali permutatione participat, nisi secundum solam alterationem partium
ipsius. Quod autem inest inferioribus corporibus ex impressione
superiorum, non est eis violentum nec contra naturam: quia naturaliter
apta sunt moveri a superiori corpore.
8. Item videtur falsum esse quod hic dicitur, unum uni esse
contrarium: uni enim vitio contrariatur et virtus et vitium oppositum,
sicut illiberalitati prodigalitas et liberalitas. Dicendum est autem
quod eidem secundum idem est unum tantum contrarium; nihil tamen
prohibet quin uni secundum diversa sint plura contraria, sicut si sit
idem subiectum dulce et album, contrariabitur ei nigrum et amarum.
Sic igitur illiberalitati contrariatur virtus liberalitatis sicut
ordinatum inordinato; prodigalitas autem sicut superabundantia
defectui. Non potest autem dici quod uterque motus, scilicet qui est
sursum et qui est deorsum, contrarietur motui circulari secundum
communem rationem recti. Rectum enim et circulare non sunt contraria:
pertinent enim ad figuram, cui nihil est contrarium.
9. Tertiam rationem ponit ibi: sed adhuc et primam et cetera.
Circa quam primo ostendit quod motus circularis sit primus inter motus
locales. Est enim comparatio motus circularis ad motum rectum, qui
est sursum vel deorsum, sicut comparatio circuli ad lineam rectam.
Probatur autem quod circulus, idest linea circularis, sit prior linea
recta, quia perfectum naturaliter est prius imperfecto; circulus autem
sive linea circularis est perfecta, quia quidquid in ea accipitur, est
principium et finis et medium; unde non recipit alicuius exterioris
additionem. Linea autem recta nulla est perfecta. Quod patet et
quantum ad lineam infinitam, quae imperfecta est quia fine caret, ex
quo denominatur aliquid perfectum in Graeco: et idem patet in linea
finita, quia quamlibet lineam finitam contingit augeri, idest accipere
maiorem quantitatem, et sic est aliquid extra eam. Et sic linea
circularis naturaliter est prior quam recta. Ergo et motus circularis
est prior naturaliter motu recto. Sed prior motus est naturaliter
prioris corporis. Motus autem rectus est naturaliter alicuius
simplicium corporum, sicut ignis movetur sursum, et terra deorsum et
ad medium: et si contingat quod motus rectus sit corporum mixtorum,
hoc erit secundum naturam simplicis corporis dominantis in mixtione.
Cum igitur corpus simplex sit naturaliter prius mixto, consequens est
quod motus circularis est proprius et naturalis alicuius corporis
simplicis, quod est prius corporibus elementaribus quae sunt hic apud
nos. Et ita ex his patet quod, praeter substantias corporales quae
hic sunt apud nos, nata est esse quaedam substantia corporalis, quae
est dignior et prior omnibus corporibus quae sunt apud nos.
10. Videtur autem esse falsum quod nulla linea recta sit perfecta.
Si enim perfectum est quod habet principium, medium et finem, ut
supra habitum est, videtur quod linea recta finita, quae habet
principium et medium et finem, sit perfecta. Sed dicendum est quod ad
hoc quod aliquid sit perfectum partialiter, oportet quod habeat
principium, medium et finem in seipso: sed ad rationem perfecti
simpliciter, requiritur quod non sit aliquid extra ipsum. Et hic
modus perfectionis competit primo et supremo corpori, quod est omnium
corporum contentivum: et secundum hunc modum linea recta dicitur esse
imperfecta, circularis vero perfecta. Item videtur quod etiam
secundum hunc modum aliqua linea recta sit perfecta: quia diameter
caeli non potest additionem accipere. Sed dicendum est quod hoc ei
accidit inquantum est in tali materia, non autem hoc habet ex hoc quod
est linea recta: secundum hoc enim non impediretur ne ei possit additio
fieri. Sed circulus ex propria ratione circuli habet quod non sit
additionis susceptivus.
11. Videtur quod secundum hoc concludi non possit quod motus
circularis sit perfectus: additionem enim recipit, cum sit continuus
et sempiternus, secundum Aristotelem. Ad quod dicendum est quod una
circulatio habet complementum suae speciei, cum redierit ad principium
a quo incoepit. Unde non fit additio ad eandem circulationem: sed
quod sequitur, ad aliam circulationem pertinet. Item, si hoc solum
perfectum dicitur, cui non potest fieri additio, sequitur quod neque
homo neque aliquid aliud finitum in corporibus sit perfectum, cum eis
possit additio fieri. Et dicendum quod huiusmodi dicuntur esse
perfecta secundum speciem, inquantum non potest eis fieri additio
alicuius quod pertineat ad rationem speciei ipsorum: lineae autem
rectae fit additio eius quod pertinet ad speciem suam, et pro tanto
dicitur imperfecta inquantum est linea. Praeterea videtur quod
circulus non sit perfectus. Perfectum enim est in magnitudinibus quod
habet tres dimensiones: hoc autem lineae circulari non competit. Et
dicendum est quod linea circularis non est simpliciter magnitudo
perfecta, quia non habet quidquid pertinet ad rationem magnitudinis:
est tamen quoddam perfectum in linea, quia linealiter aliquid ei addi
non potest.
12. Videtur etiam falsum esse quod perfectum sit prius imperfecto.
Simplex enim est prius composito, cum tamen compositum se habeat ad
simplicia ut perfectum ad imperfecta. Ad quod dicendum quod perfectum
ad imperfectum se habet sicut actus ad potentiam: qui quidem
simpliciter est prior potentia in diversis; in uno autem et eodem,
quod movetur de potentia ad actum, potentia est prior actu tempore,
sed actus est prior secundum naturam; quia scilicet hoc est quod primo
et principaliter natura intendit. Non autem philosophus hic intendit
quod perfectum sit prius imperfecto in uno et eodem, sed in diversis:
nec etiam quod sit prius tempore, sed natura, sicut expresse dicit.
13. Item, videtur quod philosophus inconvenienter argumentetur.
Procedit enim ex perfectione lineae circularis ad probandum
perfectionem circularis motus; ex cuius perfectione procedit ad
probandum perfectionem circularis corporis; et sic videtur eius
probatio esse circularis, quia linea circularis non videtur esse alia
quam quae est ipsius corporis quod circulariter movetur. Et dicendum
est quod motus circularis probatur esse perfectus ex perfectione lineae
circularis absolute; ex perfectione autem motus circularis in communi,
probatur hoc corpus quod circulariter movetur, esse perfectum; et sic
non proceditur ab eodem in idem, sed ex communi ad proprium.
14. Quartam rationem ponit ibi: et utique si quis etc.: quae
quidem procedit ex duabus propositionibus suppositis. Quarum prima
est, quod omnis motus simplex aut est secundum naturam, aut praeter
naturam. Secunda est, quod motus qui est praeter naturam uni
corpori, est alii corpori secundum naturam; sicut patet in motu qui
est sursum, qui est secundum naturam igni et praeter naturam terrae;
et in motu qui est deorsum, qui est naturalis terrae et praeter naturam
igni. Manifestum est autem quod motus circularis inest alicui
corpori, quod ad sensum circulariter movetur. Et si quidem talis
motus sit ei naturalis, habebimus propositum, scilicet quod praeter
quatuor elementa sit quoddam aliud corpus, quod circulariter movetur.
Si autem motus circularis sit praeter naturam corpori quod circulariter
fertur, sequitur ex praemissa suppositione quod sit alicuius alterius
corporis secundum naturam: quod consequenter erit aliud in natura a
quatuor elementis.
15. Videtur autem Aristoteles sibi ipsi esse contrarius: nam supra
probavit quod motus circularis non est praeter naturam corpori quod
circulariter fertur, hic autem supponit contrarium. Dicunt igitur
quidam quod philosophus supra accepit praeter naturam pro eo quod est
contra naturam: sic enim oportet quod motus contra naturam alicuius
corporis, sit contrarius motui etiam naturali eiusdem, ut supra
procedebat. Hic autem accipit praeter naturam communius, secundum
quod praeter naturam idem est quod non secundum naturam. Sic autem in
se comprehendit tam id quod est contra naturam, quam id quod est supra
naturam: et hoc modo supponit hic quod aliquod corpus potest
circulariter praeter naturam moveri; sicut dictum est supra quod ignis
in sua sphaera circulariter movetur praeter naturam, delatus a motu
caeli. Sed hoc videtur esse contra intentionem Aristotelis. Eodem
enim modo videtur utrobique accipere praeter naturam: quia tam hic quam
supra exemplificat de motu qui est sursum et deorsum, qui est uni
corpori contra naturam et alteri secundum naturam. Et ideo dicendum
est, et melius, quod Aristoteles in prima ratione probavit quod
aliquod corpus secundum naturam circulariter movetur. Et quia posset
aliquis dicere quod corpus quod videtur circulariter moveri, movetur
hoc motu contra naturam, dupliciter contra hoc argumentatur: uno modo
ostendendo quod iste motus non est contra naturam, ut patet in secunda
ratione et etiam in tertia; alio modo ostendendo quod etiam si moveatur
contra naturam, adhuc sequitur esse aliud corpus, quod secundum
naturam movetur circulariter. Sic ergo quod supra negavit secundum
veritatem propriae opinionis loquens, hic negat quasi utens
suppositione adversariorum.
16. Item, non videtur sequi quod, si aliquis motus sit praeter
naturam alicui corpori, quod sit alteri corpori naturalis. Potest
enim ignis, vel quodcumque aliud corpus, multiformiter moveri: nec
tamen propter hoc oportet quod huiusmodi motus omnes sint naturales
aliquibus corporibus. Est autem advertendum quod philosophus hic
loquitur de simplici motu, ad quem natura corporis simplicis inclinat
sicut ad aliquid unum: motus autem diversimode variati magis videntur
ex arte dispositi, quae potest esse principium diversorum. Est etiam
considerandum quod, licet motus qui est alicui corpori praeter
naturam, sit alteri corpori secundum naturam, non tamen oportet quod
omne corpus cui est aliquis motus secundum naturam, habeat aliquem
motum praeter naturam: quia omne corpus quod est susceptivum alienae
impressionis, habet aliquid sibi proprium et connaturale; non autem
omne corpus potest extraneam impressionem recipere, ut sic possit
naturalem motum habere.
17. Quintam rationem ponit ibi: adhuc autem etc., quae talis
est. Conclusum est ex praemissa ratione quod si corpus quod ad sensum
circulariter movetur, moveatur praeter naturam, oportet quod talis
motus sit alteri corpori secundum naturam. Quod quidem si concedatur,
scilicet quod circularis motus sit alicui corpori secundum naturam,
manifestum est quod erit aliquod corpus simplex et primum quod
circulariter movetur, propter simplicitatem et prioritatem circularis
motus, ut ex praemissis rationibus patet, sicut ignis movetur sursum
et terra deorsum. Si autem non concedatur processus praecedentis
rationis, sed dicatur quod omnia quae moventur circulariter secundum
peripheriam, idest secundum circumferentiam, moventur praeter
naturam, ita quod hic motus nulli corpori sit secundum naturam: hoc
videtur esse mirabile, immo omnino irrationabile. Ostensum est enim
in VIII Physic. quod solum motum circularem contingit esse
continuum et sempiternum: irrationabile autem est quod id quod est
sempiternum, sit praeter naturam, et motus non sempiternus sit
secundum naturam. Videmus enim quod ea quae sunt praeter naturam,
citissime transeunt et corrumpuntur, sicut calefactio aquae et
proiectio lapidis in altum: ea vero quae sunt secundum naturam,
videntur diutius permanere. Sic ergo oportet omnino motum circularem
esse alicui corpori naturalem. Si ergo istud corpus quod videmus
circulariter ferri, est de natura ignis, ut quidam dicunt, motus iste
erit ei praeter naturam, sicut et motus qui est deorsum: videmus enim
quod motus naturalis ignis est sursum secundum rectam lineam. Et sic,
sicut motus qui est deorsum est alteri corpori naturalis, scilicet
terrae, ita erit motus circularis alicui alii corpori naturalis.
18. Ultimo autem epilogando concludit, quod si aliquis ex omnibus
praemissis syllogizaverit per modum praedictum, credet, idest firmiter
assentiet, quod sit aliquod corpus praeter corpora quae sunt hic circa
nos (idest quatuor elementa et ex his composita), separatum ab eis,
et in natura tanto habens nobiliorem naturam, quanto est magis
elongatum secundum loci distantiam ab his quae sunt hic: corpora enim
continentia in universo se habent ad corpora contenta sicut forma ad
materiam et actus ad potentiam, ut dictum est in IV Physic.
|
|