|
1. Postquam philosophus ostendit quod est corpus quoddam aliud a
corporibus quae sunt hic, scilicet a quatuor elementis et his quae
componuntur ex eis, hic ostendit differentiam huius corporis ad corpora
quae sunt hic. Et primo per comparationem ad motum localem; secundo
secundum alios motus, ibi: similiter autem rationabile et cetera.
Circa primum tria facit: primo proponit quod intendit; secundo
ostendit propositum, ibi: oportet autem supponere etc.; tertio
excludit quandam obviationem, ibi: quoniam autem in idem feruntur et
cetera. Dicit ergo primo quod, quia eorum quae dicta sunt quaedam
sunt supposita (scilicet quod unum uni sit contrarium, et quod sint
solae duae simplices magnitudines, scilicet recta et circularis, et si
qua alia sunt huiusmodi), quaedam autem sunt demonstrata ex quibusdam
praemissis (puta quod sint tres motus simplices, et quod motus
circularis sit naturalis alicui corpori quod est aliud in natura a
corporibus quae sunt hic), manifestum potest esse ex praedictis quod
totum corpus illud quod circulariter movetur, non habet gravitatem
neque levitatem, quae sunt principia quorundam motuum localium.
2. Deinde cum dicit: oportet autem supponere etc., ostendit
propositum. Et quia principium demonstrationis est quod quid est, ut
dicitur in libro Poster., primo supponit definitiones gravis et
levis; secundo ex his argumentatur ad propositum, ibi: necesse autem
et cetera. Circa primum duo facit: primo describit quid est grave et
quid est leve; secundo describit quid est gravissimum et quid
levissimum, ibi: gravissimum autem et cetera. Dicit ergo primo quod
ad propositum ostendendum, oportet supponere quid dicamus grave et quid
leve. Ideo autem dicit supponere, quia non perfecte investigat hic
eorum definitiones; sed utitur eis ut suppositionibus, quantum
sufficit ad necessitatem praesentis demonstrationis. Diligentius autem
considerabitur de eis in quarto huius, ubi exponetur substantia, sive
natura, ipsorum. Definit ergo grave, quod natum est moveri ad
medium: leve autem, quod natum est moveri a medio.
3. Utitur autem tali modo definiendi, ut observet se a contrarietate
Platonis, qui dicebat quod in mundo secundum se non est sursum et
deorsum, propter rotunditatem mundi: corpus enim rotundum est undique
uniforme. Dicebat autem quod sursum et deorsum est in mundo solum
quoad nos, qui nominamus sursum id quod est supra caput nostrum,
deorsum autem id quod est sub pedibus nostris: si autem essemus e
contrario situati, e contrario nominaremus sursum et deorsum. Sic
ergo Plato non accipit id quod est sursum et deorsum, secundum rei
naturam, sed quoad nos. Aristoteles autem utitur his nominibus
secundum communem modum loquendi, prout dicit in II Topic. quod
nominibus utendum est ut plures: unde sursum et deorsum appellat in
mundo id quod communiter ab hominibus appellatur sursum et deorsum.
Nec tamen est distinctum solum quoad nos, sed etiam secundum naturam.
Sicut enim in nobis distinguitur dextrum et sinistrum secundum diversam
habitudinem ad motum animalem qui est secundum locum, ita sursum et
deorsum determinatur in mundo secundum habitudinem ad motus simplicium
corporum, quae sunt principales partes mundi. Et propter hoc ipse
dicit quod sursum est locus in quem feruntur levia, deorsum autem locus
in quem feruntur gravia. Et hoc rationabiliter: nam sicut in nobis
nobilior pars est quae est sursum, ita in mundo corpora levia sunt
nobiliora, quasi formaliora. Hic tamen, ut sine calumnia procedat ad
propositum ostendendum, definit grave et leve per habitudinem ad
medium.
4. Deinde cum dicit: gravissimum autem etc., definit gravissimum
et levissimum. Et dicit quod gravissimum est quod substat omnibus quae
deorsum feruntur: levissimum autem est quod supereminet omnibus quae
sursum feruntur. Et est intelligendum inter ea quae sursum et deorsum
feruntur: nam caelum non est levissimum, quamvis omnibus
superemineat, quia non sursum fertur. Est autem attendendum quod hic
iam utitur eo quod est sursum et deorsum, tanquam sursum et deorsum
esse accipiat ad quae terminatur motus qui est a medio, vel ad medium.
5. Deinde cum dicit: necesse autem etc., ostendit propositum ex
praemissis, dicens necessarium esse quod omne corpus quod fertur
deorsum aut sursum, habeat absolute gravitatem, tanquam gravissimum,
sicut terra, quae substat omnibus; aut quod habeat levitatem
absolute, sicut ignis, qui superstat omnibus; aut habeat ambo, non
quidem respectu eiusdem, sed respectu diversorum. Media enim
elementa, scilicet aer et aqua, sunt ad invicem gravia et levia:
sicut aer est levis per respectum ad aquam, quia superfertur ei, et
eadem ratione aqua ad terram; aer vero ad ignem quidem est gravis,
quia substat ei, et similiter aqua ad aerem. Corpus autem quod
circulariter movetur, impossibile est quod habeat gravitatem aut
levitatem. Neque enim potest moveri ad medium vel a medio secundum
naturam, neque praeter naturam. Et quod non possit secundum naturam
hoc modo moveri, manifestat per hoc quod motus rectus, qui est ad
medium vel a medio, est naturalis quatuor elementis: dictum est autem
supra quod unus motus est naturalis uni simplicium corporum: ergo
sequeretur quod corpus quod circulariter fertur, sit eiusdem naturae
cum aliquo corporum quod movetur motu recto; cuius contrarium est supra
ostensum. Similiter non potest dici quod motus rectus praeter naturam
conveniat corpori quod circulariter fertur. Quia si unus contrariorum
motuum inest alicui corpori praeter naturam, alius motus erit ei
secundum naturam, ut ex supra dictis patet. Si ergo motus deorsum sit
quinto corpori praeter naturam, motus sursum erit ei secundum naturam,
et e converso. Utrumque autem eorum est falsum, ut patet per
praecedentem rationem. Sequitur ergo quod corpus quintum, quod
circulariter fertur, non moveatur a medio vel ad medium, neque
secundum naturam neque praeter naturam. Omne autem corpus habens
gravitatem aut levitatem, movetur uno horum motuum secundum naturam,
et altero praeter naturam. Ergo corpus quintum neque habet gravitatem
neque levitatem.
6. Deinde cum dicit: quoniam autem in idem etc., excludit quandam
obviationem. Dicebant enim quidam quod partes elementorum sunt
corruptibiles, ita quod extra proprium locum existentes, moventur
naturaliter motu recto: ipsa autem elementa secundum suam totalitatem
sunt incorruptibilia, et nunquam extra proprium locum esse possunt:
unde in locis suis moventur circulariter. Et sic corpus quod
circulariter movetur in suo loco secundum suam totalitatem, non oportet
quod careat gravitate et levitate. Ad hoc igitur excludendum,
philosophus proponit quod in eundem locum feruntur naturaliter pars et
totum, sicut tota terra et unus bolus eius. Et hoc patet ex quiete:
quia unumquodque movetur naturaliter ad locum in quo quiescit
naturaliter, in eodem autem loco quiescit naturaliter tota terra et
pars eius. Unde manifestum est quod tota terra habet inclinationem
naturalem quod moveatur ad medium, si esset extra suum locum.
7. Sic ergo ex praemissis duo sequuntur. Quorum primum est quod
totum corpus quintum nullam levitatem neque gravitatem habet: quia, ut
patet ex ratione praedicta, moveretur naturaliter ad medium vel a
medio. Secundo sequitur ex suppositione nunc inducta, quod si aliqua
pars detraheretur a corpore caelesti, non moveretur neque sursum neque
deorsum: quia cum sit eadem ratio de toto et partibus, non convenit
neque toti quinto corpori neque alicui parti eius quod moveatur vel
secundum naturam vel praeter naturam alio motu quam circulari.
|
|