|
1. Postquam philosophus ostendit differentiam quinti corporis ad alia
corpora quae sunt hic, ex parte levitatis et gravitatis, secundum quod
corpora habent inclinationem ad motum localem; hic ostendit
differentiam quinti corporis ad corpora quae sunt hic, secundum alios
motus; ostendens scilicet quod illud corpus non subiicitur aliis
motibus, quibus haec corpora subiiciuntur. Et primo ostendit hoc per
rationem; secundo per signa, ibi: videtur autem et ratio et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod
sicut dictum est de quinto corpore quod caret gravitate et levitate,
similiter rationabile est aestimare de ipso quod sit ingenitum et
incorruptibile et inaugmentabile et inalterabile, idest non subiectum
generationi et corruptioni, neque augmento neque alterationi. Secundo
ibi: propter fieri quidem etc., probat propositum: et primo ostendit
corpus caeleste esse ingenerabile et incorruptibile; secundo quod est
inaugmentabile, ibi: at vero et augmentabile etc.; tertio quod non
est alterabile, ibi: si autem est et inaugmentabile et cetera.
2. Circa primum ponit talem rationem. Omne generabile fit ex
contrario et subiecto quodam, sive materia: nam ex contrario fit
aliquid sicut ex non permanente, ex subiecto autem sicut ex
permanente, ut patet in I Physic. Et similiter etiam omne
corruptibile corrumpitur existente aliquo subiecto. Est etiam omnis
corruptio a contrario activo: omnis etiam corruptio terminatur in
contrarium, sicut dictum est in primis sermonibus, idest in I
Physic. Sed corpori quinto non est aliquid contrarium: ergo nec est
generabile nec corruptibile. Mediam probat per hoc quod contrariorum
contrarii sunt motus, sicut leve movetur sursum et grave deorsum: sed
motui naturali quinti corporis, qui est motus circularis, nullus motus
est contrarius, ut infra probabitur: ergo huic corpori nihil est
contrarium. Et ita recte videtur natura fecisse, eximens hoc corpus a
contrarietate, tanquam futurum, idest debens esse, ingenitum et
incorruptibile.
3. Sed circa ea quae hic Aristoteles dicit, duplex consideratio
occurrit: una quidem circa positionem eius, qua ponit corpus caeli
esse ingenerabile et incorruptibile; alia autem est circa rationem
ipsius. Sciendum est autem circa primum, quod quidam posuerunt corpus
caeli esse generabile et corruptibile secundum suam naturam, sicut
Ioannes grammaticus, qui dictus est Philoponus. Et ad suam
intentionem adstruendam, primo utitur auctoritate Platonis, qui
posuit caelum esse genitum et totum mundum. Secundo inducit talem
rationem. Omnis virtus corporis finiti est finita, ut probatur in
VIII Physic.: sed virtus finita non potest se extendere ad
durationem infinitam (unde per virtutem finitam non potest aliquid
moveri tempore infinito, ut ibidem probatur): ergo corpus caeleste
non habet virtutem ut sit infinitum tempore. Tertio obiicit sic. In
omni corpore naturali est materia et privatio, ut patet ex I
Physic.: sed ubicumque est materia cum privatione, est potentia ad
corruptionem: ergo corpus caeleste est corruptibile. Si quis autem
dicat quod non est eadem materia caelestium corporum et inferiorum,
obiicit in contrarium: quia secundum hoc oporteret quod materia esset
composita, ex eo scilicet quod est commune utrique materiae, et ex eo
quod facit diversitatem inter materias.
4. Sed haec necessitatem non habent. Quod enim Plato posuit caelum
genitum, non intellexit ex hoc quod est generationi subiectum, quod
Aristoteles hic negare intendit: sed quod necesse est ipsum habere
esse ab aliqua superiori causa, utpote multitudinem et distensionem in
suis partibus habens; per quod significatur esse eius a primo uno
causari, a quo oportet omnem multitudinem causari.
5. Quod autem obiicit virtutem corporis caelestis esse finitam,
solvit Averroes dicendo quod in corpore caelesti est virtus sive
potentia ad motum secundum locum, non est autem virtus sive potentia ad
esse, neque finita neque infinita. Sed in hoc manifeste dixit contra
Aristotelem, qui infra in hoc eodem libro ponit in sempiternis
virtutem ad hoc quod sint semper. Fuit autem deceptus per hoc quod
existimavit virtutem essendi pertinere solum ad potentiam passivam,
quae est potentia materiae; cum magis pertineat ad potentiam formae,
quia unumquodque est per suam formam. Unde tantum et tamdiu habet
unaquaeque res de esse, quanta est virtus formae eius. Et sic non
solum in corporibus caelestibus, sed etiam in substantiis separatis est
virtus essendi semper. Dicendum est ergo quod id quod requirit
virtutem infinitam, oportet esse infinitum. Infinitum autem,
secundum philosophum in I Physic., pertinet ad quantitatem; ita
quod id quod quantitate caret, neque finitum neque infinitum est.
Motus autem quantitatem habet, quae mensuratur tempore et
magnitudine, ut patet in VI Physic.: et ideo virtus quae potest in
motum sempiternum, potest in effectum infinitum: et propter hoc talem
virtutem oportet esse infinitam. Ipsum autem esse alicuius rei
secundum se consideratum non est quantum: non enim habet partes, sed
totum est simul. Accidit autem ei quod sit quantum, uno quidem modo
secundum durationem, inquantum est subiectum motui et per consequens
tempori, sicut esse rerum variabilium: unde virtus cuiuslibet rei
corporalis cuius esse subiectum est variationi, non potest nisi in
durationem finitam. Alio autem modo esse alicuius rei potest per
accidens dici quantum, ex parte subiecti, quod habet determinatam
quantitatem. Dicendum est ergo quod esse caeli non est subiectum
variationi nec tempori: unde non est quantum quantitate durationis, et
per consequens neque finitum neque infinitum. Est autem quantum
secundum quantitatem corporis extensi; et secundum hoc est finitum.
Sic igitur dicendum est quod virtus essendi corporis caelestis est
finita: nec tamen sequitur quod sit ad essendum tempore finito; quia
finitum et infinitum temporis accidit ipsi esse rei, quod non est
subiectum varietati temporis. Non tamen posset huiusmodi virtus
causare esse in infinita magnitudine, vel etiam in maiori quam sit
magnitudo caelestis corporis.
6. Similiter tertium quod obiicit, Averroes solvit per
interemptionem. Negat enim corpus caeleste habere materiam: sed dicit
corpus caeleste esse subiectum actu ens, ad quod comparatur anima eius
sicut forma ad materiam. Et si quidem intelligat quod corpus caeleste
non habeat materiam secundum quod dicitur materia in ordine ad motum vel
mutationem, verum dicit: sic enim etiam Aristoteles in VIII et
XII Metaphys. ponit corpus caeleste habere materiam non ad esse sed
ad ubi; quia scilicet non est subiecta transmutationi quae est secundum
esse, sed ei quae est secundum ubi. Si vero intelligat quod corpus
caeleste nullo modo habet materiam, vel quodcumque subiectum,
manifeste dicit falsum. Patet enim quod corpus illud est actu ens:
alioquin non ageret in haec inferiora. Omne autem quod est actu ens,
vel est actus, vel est habens actum. Non potest autem dici quod
corpus caeleste sit actus: quia sic esset forma subsistens, et esset
aliquid intellectum in actu, non autem sensu apprehensum. Oportet
ergo in corpore caelesti ponere aliquod subiectum suae actualitati.
Non tamen oportet quod istud subiectum vel materia habeat privationem:
quia privatio nihil aliud est quam absentia formae quae est nata
inesse, huic autem materiae vel subiecto non est nata inesse alia
forma, sed forma sua replet totam potentialitatem materiae, cum sit
quaedam totalis et universalis perfectio. Quod patet ex hoc, quod
virtus activa eius est universalis, non particularis sicut virtus
inferiorum corporum; quorum formae, tanquam particulares existentes,
non possunt replere totam potentialitatem materiae; unde simul cum una
forma remanet in materia privatio formae alterius, quae est apta nata
inesse. Sicut etiam videmus quod corpora inferiora sunt susceptiva
diversarum figurarum: sed corpus caeli non est figurabile alia figura.
Sic igitur in corpore caelesti non est privatio alicuius formae, sed
solum privatio alicuius ubi. Unde non est mutabile secundum formam per
generationem et corruptionem; sed solum secundum ubi. Ex quo patet
quod materia caelestis corporis est alia et alterius rationis a materia
inferiorum corporum, non quidem per aliquam compositionem, sicut
Philoponus existimavit; sed per habitudinem ad diversas formas,
quarum una est totalis et alia partialis: sic enim potentiae
diversificantur secundum diversitatem actuum ad quos sunt.
7. Manifestum est igitur ex his quod corpus caeli secundum suam
naturam non est subiectum generationi et corruptioni, utpote primum in
genere mobilium, et propinquissimum rebus immobilibus. Et inde est
quod minimum habet de motu. Movetur enim solum motu locali, qui nihil
variat intrinsecum rei. Et inter motus locales habet motum
circularem, qui etiam minimum variationis habet: quia in motu
sphaerico totum non mutat suum ubi subiecto, sed solum ratione, ut
probatur in VI Physic.; sed partes mutant ubi diversum etiam
subiecto. Non tamen dicimus secundum fidem Catholicam, quod caelum
semper fuerit, licet dicamus quod semper sit duraturum. Nec hoc est
contra demonstrationem Aristotelis hic positam: non enim dicimus quod
incoeperit esse per generationem, sed per effluxum a primo principio,
a quo perficitur totum esse omnium rerum, sicut etiam philosophi
posuerunt. A quibus tamen in hoc differimus, quod illi ponunt Deum
produxisse caelum coaeternum sibi; nos autem ponimus caelum esse
productum a Deo secundum totam sui substantiam ab aliquo determinato
principio temporis.
8. Contra quod tamen obiicit Simplicius, Aristotelis
Commentator, super hunc locum, tripliciter. Primo quidem quia Deus
produxit caelum secundum suum esse, non per aliquid aliud additum:
unde, cum esse suum sit aeternum et invariabile, semper caelum ab ipso
processit. Item, si bonitas Dei est causa rerum, fuisset bonitas
Dei otiosa et vacans antequam mundus esset, si ex aliquo determinato
principio temporis incoepit. Item, omne quod incipit esse in aliqua
determinata parte temporis cum prius non fuerit, hoc contingit ei ex
ordine alicuius superioris motus, ex quo contingit quod hoc nunc
incoepit et non prius; sicut homo incoepit esse nunc et non prius,
secundum ordinem revolutionis caelestis corporis. Non est autem dare
aliquam superiorem revolutionem aut motum ultra corpus caeleste. Non
ergo potest dici quod corpus caeli ita nunc incoeperit quod prius non
fuerit.
9. Sed haec necessitatem non habent. Quod enim primo dicitur, quod
Deus agit per suum esse et non per aliquid superadditum, verum est:
sed esse suum non est distinctum a suo intelligere, sicut in nobis,
nec etiam a suo velle: unde producit secundum intelligere et velle
suum. In his autem quae producuntur ab aliquo agente inquantum est
intelligens et volens, oportet esse illud quod producitur, hoc modo
sicut est intellectum a producente; non autem eo modo quo est ipse
producens secundum suum esse. Unde, sicut non oportet quod id quod
est productum a Deo producente secundum suum esse, sit in aliis
conditionibus tale quale est esse divinum, sed quale est determinatum
per eius intelligere; ita non est necessarium quod id quod est
productum a Deo, sit tam diuturnum quantum Deus, sed quantum
determinatum est per intellectum ipsius. Et hoc etiam potest dici
circa quantitatem dimensivam caeli. Quod enim caelum habeat tantam
quantitatem et non maiorem, provenit ex determinatione intellectus
divini determinantis sibi talem quantitatem, et coaptantis ei naturam
proportionatam tali quantitati: sicut etiam exemit ipsum a contrariis,
ut esset ingenitum et incorruptibile, ut dicitur in littera. Quod
enim dicit recte fecisse naturam, importat actionem intellectus agentis
propter aliquem finem: non enim alia natura superior exemit eum a
contrariis nisi divina. Similiter, quod dicit bonitatem divinam
fuisse vacantem et otiosam ante productionem mundi, non habet
rationem. Otiosum enim dicitur quod non consequitur finem ad quem
est: bonitas autem Dei non est propter creaturas. Unde creaturae
essent otiosae si non consequerentur divinam bonitatem: divina autem
bonitas non esset otiosa, etiam si nullam unquam creaturam
produxisset. Similiter etiam quod tertio obiicit, locum habet in
agente particulari, quod praesupponit tempus et in parte temporis
aliquid facit: et ita oportet quod id quod fit, proportionetur ab
agente et ad aliam partem temporis et ad totum tempus, vel etiam ad
causam totius temporis. Sed nunc agimus de agente universali, quod
producit ipsum totum tempus simul cum his quae sunt in tempore. Et
ideo non habet hic locum ut quaeratur quare nunc et non prius: quasi
praesupponatur alia pars temporis praecedens, vel aliqua alia causa
universalior causans totum tempus. Sed habet hic locum quaestio,
quare agens universale, scilicet Deus, voluit tempus non esse semper
et ea quae sunt in tempore. Et hoc dependet ex determinatione
intellectus ipsius: sicut et in domo artifex quantitatem alicuius
partis domus accipit secundum proportionem ad aliam partem vel ad totam
domum; sed quantitatem totius domus determinat secundum suum
intellectum et voluntatem.
10. Restat autem alia consideratio circa demonstrationem
Aristotelis, contra quam obiicit Ioannes grammaticus: quia si nihil
generatur et corrumpitur nisi quod habet contrarium, cum substantiae
non sit aliquid contrarium, quod maxime manifestum est in animalibus et
plantis (similiter etiam nec figuris et relationibus est aliquid
contrarium), nihil horum generabitur aut corrumpetur. Respondet
autem ad hoc Simplicius quod hoc est intelligendum de contrario
communiter dicto, prout includit etiam contrarietatem privationis et
speciei: sic enim Aristoteles loquitur de contrario in I Physic.,
quo nos remittit. Et hoc modo contrarium invenitur in omnibus
praedictis, sicut informe est contrarium formato, et infiguratum
figurato: privatio autem non habet locum in corporibus caelestibus, ut
dictum est. Haec autem responsio, etsi sit vera, non tamen habet
locum in proposito. Aristoteles enim dicit contrarietatem motuum
localium respondere contrarietati corporum; cum tamen certum sit quod
privationi non respondet aliquis motus localis. Unde dicendum est
quod, sicut ipse etiam post dicet, substantiae nihil est contrarium
secundum compositum, vel secundum materiam, vel secundum formam
substantialem: est tamen aliquid sibi contrarium secundum propriam
dispositionem ad talem formam, sicut ignis dicitur esse contrarius
aquae contrarietate calidi et frigidi. Et talis contrarietas
requiritur in omnibus quae generantur et corrumpuntur. Huiusmodi autem
contrarietatem consequitur contrarietas motuum secundum grave et leve:
per quorum subtractionem intelligitur corpus caeleste esse exemptum ab
omnibus aliis contrariis quae comitantur grave et leve.
11. Item videtur, secundum hoc quod contrarietati corporum dicit
respondere contrarietatem motuum, quod ignis magis sit contrarius
terrae quam aquae, cum qua convenit in una qualitate, scilicet in
siccitate. Et dicendum est quod philosophus in hoc libro agit de
corporibus simplicibus secundum situm: sic enim constituunt universum
ut partes. Et secundum hoc maior est contrarietas ignis ad terram quam
ad aquam: licet ad aquam sit maior contrarietas ignis secundum
qualitates activas et passivas, quod pertinet ad considerationem libri
de generatione.
12. Videtur etiam non ex necessitate sequi quod corpori caelesti
nihil sit contrarium, ex eo quod motui circulari, quo movetur, nihil
sit contrarium: quia etiam ignis in propria sphaera, et suprema pars
aeris circulariter moventur, ut in I Meteor. dicitur; aeri tamen et
igni est aliquid contrarium. Sed dicendum est quod ignis et aer non
moventur circulariter quasi proprio motu, sed deferuntur per motum
caeli: corpora autem caelestia moventur circulariter proprio motu:
unde non est similis ratio.
13. Item videtur quod contrarietas motuum non attestetur
contrarietati mobilium. Eadem enim substantia numero, quae sibi non
contrariatur, est susceptiva contrariorum, ut dicitur in
praedicamentis; et ita movetur motibus contrariis, qui sunt ad
contraria, puta dealbatione et denigratione et similibus motibus.
Praeterea aer movetur sursum in loco aquae existens, deorsum autem
existens in loco ignis: idem ergo contrariis motibus movetur, et sic
contrarietas motuum non consequitur contrarietatem mobilium. Adhuc
etiam videmus quod eadem anima movetur motu virtutis et vitii, qui sunt
contrarii motus. Est autem circa hoc considerandum quod philosophus
utitur hac propositione: quod si motus non sint contrarii, quod etiam
mobilia non sunt contraria. Non autem ponit e converso quod si mobilia
non sunt contraria, quod motus non sint contrarii (quia posset aliquis
dicere quod omnium corporum contrarietatem habentium sint contrarii
motus, non autem omnes contrarii motus sunt contrariorum): contra
quod praedictae obiectiones procedunt. Tamen, secundum rei
veritatem, contrarietas motuum naturalium consequitur proprietatem
principiorum activorum sive formalium, ad quae consequitur motus; non
autem contrarietatem principiorum passivorum sive materialium, quia
eadem materia susceptiva est contrariorum. Et ideo alterationes quae
fiunt ex principiis extrinsecis, nihil prohibet esse circa idem
subiectum, quamvis sint contrariae. Si qua vero est alteratio ex
intrinseco principio proveniens, sicut sanatio quando fit per naturam,
oportet quod contrarietas talium alterationum consequatur contrarietatem
mobilium. Et eadem ratio est de motibus localibus, de quibus nunc
intendit: huiusmodi enim motus consequuntur principia formalia
intrinseca. Ad id vero quod obiicitur de aere, dicendum quod
contradictio quae includitur in omnibus oppositis, habet in sui ratione
quod sit secundum idem et respectu eiusdem. Motus autem aeris
naturalis non est sursum et deorsum respectu eiusdem; sed sursum quidem
respectu aquae et terrae, deorsum vero respectu ignis. Unde huiusmodi
motus non sunt contrarii: non enim sunt ad contraria loca, sed ad
eundem locum, qui scilicet supereminet aquae et subsidet igni. Quod
autem dicitur de motu animae secundum virtutem et vitium, non est ad
propositum: quia huiusmodi motus non sunt naturales, sed voluntarii.
|
|