|
1. Postquam philosophus ostendit quod corpus quintum non est
subiectum generationi et corruptioni, hic ostendit quod non est
subiectum augmento et deminutioni. Et utitur tali ratione. Omne
corpus augmentabile est quantum ad aliquid subiectum generationi et
corruptioni. Ad cuius manifestationem proponit quod omne corpus
augmentabile augetur per appositionem alicuius connaturalis
advenientis; quod quidem, cum prius esset dissimile, factum est
simile per resolutionem in propriam materiam, quae, deposita forma
priori, formam corporis augmentandi assumpsit; sicut panis, resolutus
in materiam, accipit formam carnis, et ita per additionem ad carnem
praeexistentem facit augmentum. Unde ubicumque est augmentum, ibi
oportet quod sit generatio et corruptio in aliquid. Corpori autem
caelesti non est dare aliquid ex quo sit generatum, ut ostensum est.
Ergo non potest esse augmentabile vel deminuibile.
2. Deinde cum dicit: si autem est etc., ostendit quod non sit
subiectum alterationi. Posset autem videri alicui quod brevis via
removendi alterationem a corpore caelesti, esset per remotionem
contrarietatis: sicut enim generatio est ex contrariis, ita et
alteratio. Sed advertendum quod Aristoteles removit contrarietatem a
quinto corpore removendo ab eo contrarietatem motus: alteratio autem
videtur fieri non solum secundum contrarietatem cui respondent contrarii
motus locales, quae est gravis et levis et eorum quae assequuntur; sed
etiam secundum alia contraria quae ad hoc non pertinent, puta secundum
album et nigrum: et ideo utitur alia via, quae sumitur ex parte
augmenti. Et dicit quod eiusdem rationis est aestimare quod corpus
caeleste non sit alterabile, et quod non sit augmentabile seu
corruptibile. Quia alteratio est motus secundum qualitatem, ut dictum
est in V Physic. Alteratio autem, ut in VII Physic. ostensum
est, proprie fit secundum tertiam speciem qualitatis, quae est passio
et passibilis qualitas: quamvis enim habitus et dispositio pertineant
ad genus qualitatis, non tamen causantur sine transmutatione quae fit
secundum passiones; sicut sanitas et languor proveniunt ex
transmutatione frigidi et calidi, humidi et sicci. Omnia autem
corpora naturalia quae transmutantur secundum passionem vel passibilem
qualitatem, per consequens videntur habere augmentum et decrementum;
sicut patet de corporibus animalium et de partibus eorum, et etiam de
plantis, in quibus proprie est augmentum. Ita etiam est de
elementis: quae quidem secundum transmutationem calidi et frigidi
rarefiunt et condensantur, et per consequens transmutantur in maiorem
vel minorem quantitatem, quod est quodammodo augeri et deminui. Sic
igitur patet quod, si corpus quod circulariter movetur, non subiacet
augmento vel decremento, quod etiam non subiaceat alterationi. Ultimo
autem epilogando concludit manifestum esse ex dictis, si quis velit
assentire prioribus demonstrationibus, non proterve contradicendo,
quod corpus primum, quod scilicet movetur motu primo et perfecto,
idest circulari, est sempiternum, quasi non subiacens generationi et
corruptioni; neque etiam habet augmentum neque decrementum; et non
subiacet senectuti, neque alterationi, neque passioni.
3. Potest autem obiici contra hanc Aristotelis rationem dupliciter.
Primo quidem contra conclusionem. Videtur enim esse falsum quod
corpus caeleste non alteretur: manifeste enim apparet lunam a sole
illuminari, et per umbram terrae obscurari. Dicendum est autem quod
duplex est alteratio. Una quidem passiva, secundum quam ita aliquid
adiicitur, quod etiam aliquid aliud abiicitur; sicut cum aliquid
alteratur de calido in frigidum, amittit calorem et recipit
frigiditatem: et talem alterationem, quae fit secundum passiones,
intendit hic philosophus excludere a corpore caelesti. Est autem alia
alteratio perfectiva, quae fit secundum quod aliquid ab alio perficitur
absque alterius abiectione, qualem alterationem ponit philosophus in
II de anima etiam in potentia sensitiva: et talem alterationem nihil
prohibet esse in corporibus caelestibus, quorum quaedam recipiunt
virtutes ab aliis secundum coniunctiones et varios aspectus, absque hoc
quod aliquod eorum propriam virtutem amittat.
4. Secundo obiicitur contra processum rationis hic inductae: non
enim videtur esse verum quod quaecumque alterantur, augmentum et
decrementum suscipiant. Augmentum enim et decrementum fit per
additionem alicuius quod est conversum in substantiam eius quod
augetur, ut dicitur in libro de Generat. et in II de anima; et
etiam hoc supra dictum est. Hic autem motus augmenti non est nisi in
animalibus et plantis: nam ea quae rarefiunt et condensantur, non
augentur ex aliquo addito, ut probatur in IV Physic.
Inconvenienter igitur videtur hic Aristoteles attribuere motum
augmenti non solum animalibus et plantis et partibus eorum, sed etiam
elementis. Dicendum est autem quod Aristoteles hic loquitur de
augmento pro quolibet motu quo aliquid proficit in maiorem quantitatem.
Nondum enim perfecte explicaverat naturam motus augmenti: est autem
suae consuetudinis ut ante manifestationem veritatis, utatur
opinionibus communibus. Nec impedit virtutem probationis eius, quod
supra exclusit augmentum a corpore caelesti per exclusionem additionis
corporis in ipsum quod augetur transmutati: quia sicut quod augetur per
additionem, non est omnino liberum a generatione et corruptione, ita
etiam quod augetur per rarefactionem. Est autem considerandum quod
signanter in hac ratione mentionem facit de corporibus physicis: quia
in corporibus mathematicis potest esse augmentum sine alteratione, puta
cum quadratum crevit apposito gnomone, sed non est alteratum, ut
dicitur in praedicamentis; et e converso potest aliquid alterari sine
hoc quod augeatur, sicut cum fit triangulus aequalis quadrato.
5. Deinde cum dicit: videtur autem etc., manifestat propositum per
signa. Et dicit quod ratio et ea quae apparent probabiliter videntur
in materia ista sibi invicem testificari. Et ponit tria signa.
Quorum primum est ex communi hominum opinione, qui ponunt multos
deos, vel unum Deum, cui alias substantias separatas deservire
dicunt; et omnes sic opinantes attribuunt supremum locum, scilicet
caelestem, Deo, sive sint barbari sive Graeci, quicumque scilicet
putant esse res divinas. Sic autem attribuunt caelum divinis
substantiis, quasi adaptantes immortalem locum immortalibus et divinis
rebus; ut sic habitatio Dei in caelo intelligatur esse secundum
similitudinis adaptationem, quia scilicet hoc corpus inter cetera
corpora magis accedit ad similitudinem spiritualium substantiarum et
divinarum. Est enim impossibile quod aliter Deo habitatio caeli
attribuatur, quasi indigeat loco corporali a quo comprehendatur. Si
igitur ponendae sint res divinae, immo quia pro certo ponendae sunt,
consequens est quod bene sint dicta ea quae dicta sunt de prima
substantia corporali, scilicet de corpore caelesti, quod scilicet est
ingenitum et impassibile. Quamvis autem existimant homines templa esse
locum Dei, hoc tamen non existimant ex parte ipsius Dei, sed ex
parte colentium Deum, quos oportet in aliquo loco Deum colere. Unde
templa corruptibilia sunt proportionalia hominibus corruptibilibus,
caelum autem incorruptioni divinae.
6. Secundum signum ponit ibi: accidit autem hoc et per sensum
etc.: quod quidem accipitur ab experientia longi temporis. Et dicit
quod id quod probatum est per rationem et per communem opinionem,
accidit, idest consequitur, sufficienter; non quidem simpliciter,
sed sicut potest dici per comparationem ad humanam fidem, idest quantum
homines possunt testificari de his quae parvo tempore et a remotis
viderunt. Secundum enim memoriam quam sibi invicem tradiderunt
astrologi, dispositiones et motus caelestium corporum observantes, in
toto praeterito tempore non videtur aliquid transmutatum esse neque
secundum totum caelum, neque secundum aliquam propriam partem eius.
Quod quidem non esset si caelum generabile et corruptibile esset:
quaecumque enim generantur et corrumpuntur, paulatim et successive ad
perfectum statum perveniunt, et ex eo paulatim recedunt: quod quidem
non posset tanto tempore latere in caelo, si naturaliter generationi et
corruptioni subiaceret. Nec tamen hoc est necessarium, sed
probabile. Quanto enim aliquid est diuturnius, tanto maius tempus
requiritur ad hoc quod eius mutatio deprehendatur; sicut transmutatio
hominis non deprehenditur in duobus vel tribus annis, in quibus
deprehenditur transmutatio canis, vel alicuius alterius animalis
breviorem vitam habentis. Posset igitur aliquis dicere quod, etsi
caelum sit naturaliter corruptibile, est tamen tam diuturnum, quod
totum tempus cuius memoria potest haberi, non sufficit ad
deprehendendam eius transmutationem.
7. Tertium signum ponit ibi: videtur autem et cetera. Quod quidem
sumitur a nomine imposito ab antiquis, quod durat usque ad praesens
tempus; per quod datur intelligi quod ipsi etiam hoc modo opinabantur
caelum esse incorruptibile, sicut nos opinamur. Et ne aliquis contra
hoc obiiceret quod aliqui ante suum tempus, caelum generabile et
corruptibile posuerunt, subiungit quod opiniones verae renovatae sunt
secundum diversa tempora non semel aut bis, sed infinities, supposita
infinitate temporis. Destruuntur enim studia veritatis per diversas
mutationes in his inferioribus accidentes: sed quia mentes hominum
naturaliter inclinantur ad veritatem, cessantibus impedimentis,
renovantur studia, et homines tandem perveniunt ad opiniones veras quae
prius fuerant: opiniones autem falsas non necesse est renovari. Et
ideo antiqui, opinantes quod primum corpus, scilicet caeli, esset
alterius naturae praeter quatuor elementa, nominaverunt supremum locum
mundi aethera, ponentes scilicet ei nomen ab eo quod semper currit
sempiterno tempore: thein enim in Graeco idem est quod currere. Sed
Anaxagoras male interpretatus est hoc nomen, attribuens ipsum igni,
quasi caeleste corpus sit igneum: aethein enim in Graeco idem est quod
ardere, quod est proprium ignis. Sed quod caeleste corpus non sit
igneum, patet ex supra dictis.
|
|