|
1. Postquam philosophus ostendit perfectionem universi et ex quibus
partibus eius perfectio integretur, hic incipit inquirere de infinitate
ipsius; quia, ut dicitur in III Physic., quidam rationem
perfecti attribuerunt infinito. Potest autem aliquid dici infinitum
tripliciter: uno modo secundum magnitudinem, alio modo secundum
numerum, tertio modo secundum durationem. Primo igitur inquirit utrum
universum sit infinitum secundum magnitudinem; secundo utrum sit
infinitum secundum multitudinem, utrum scilicet sit unus mundus
tantum, vel infiniti seu plures, ibi: quia autem neque plures etc.;
tertio utrum sit infinitum duratione, quasi semper existens, ibi: his
autem determinatis et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit
prooemialiter de quo est intentio; secundo exequitur propositum, ibi:
quod quidem igitur necesse et cetera. Circa primum tria facit: primo
dicit de quo est intentio; secundo assignat rationem suae intentionis,
ibi: sic enim aut illo modo etc.; tertio determinat modum agendi,
ibi: necesse itaque et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, quia manifestum est de praedictis, quod
motui circulari non est aliquis motus contrarius, et de aliis quae
dicta sunt, oportet nunc intendere ad ea quae residua sunt. Et primo
inquirendum est utrum sit aliquod corpus infinitum in actu secundum
magnitudinem, sicut plurimi antiquorum philosophorum putaverunt (omnes
scilicet qui posuerunt unum principium materiale, puta ignem aut aerem
aut aquam aut aliquod medium horum); vel potius hoc est impossibile,
quod sit aliquod corpus infinitum in actu, sicut probatum est in III
Physic., supponendo tamen quod non sit aliud corpus praeter quatuor
elementa, secundum opinionem aliorum. Sed quia iam probavit quod est
aliquod corpus praeter quatuor elementa, repetit hanc considerationem,
ut universalior sit inquisitio veritatis.
3. Deinde cum dicit: sic enim aut illo modo etc., assignat
rationem suae intentionis, ex diversitate quae accidit propter
praedictam positionem. Et primo proponit hanc diversitatem
consequentem. Et dicit quod non modicum differt in comparatione ad
speculationem veritatis in naturali philosophia, utrum hoc aut illo
modo se habeat, scilicet quod sit aliquod corpus infinitum secundum
magnitudinem vel non: sed magis inducit differentiam circa totum,
idest circa totum universum, et circa omnem considerationem naturalem.
Hoc enim quod dictum est, fere fuit in praeterito, et erit in futuro
principium omnium contradictionum inter eos qui aliquid enuntiaverunt de
tota natura rerum. Illi enim qui posuerunt unum infinitum principium,
posuerunt alia fieri quasi per separationem ab illo principio; et sic,
propter infinitatem illius principii, dixerunt generationem rerum non
deficere; sicut si aliquis diceret quod ex infinita massa possunt fieri
panes in infinitum. Illi vero qui posuerunt principia finita,
dixerunt fieri res in infinitum per reciprocam congregationem et
separationem elementorum.
4. Deinde cum dicit: siquidem qui modicum etc., assignat causam
quare tanta diversitas ex hoc sequatur: quia scilicet qui modicum
transgreditur a veritate circa principium, procedens in ulteriora fit
magis longe a veritate decies millies. Et hoc ideo, quia omnia
subsequentia dependent ex suis principiis. Et hoc maxime apparet in
errore viarum: quia qui parum elongatur a recta via, postmodum
procedens fit multum longe. Et ponit exemplum de eo quod dictum est,
in his qui posuerunt aliquam minimam magnitudinem, sicut Democritus
posuit corpora indivisibilia: sic autem introducens aliquid minimum in
quantitate, destruit maximas propositiones mathematicorum, puta quod
lineam datam contingit secari in duo media. Et huius causa est, quia
principium, etsi sit modicum magnitudine, est tamen magnum virtute,
sicut ex modico semine producitur magna arbor: et inde est quod illud
quod est modicum in principio, in fine multiplicatur, quia pertingit
ad totum id ad quod se extendit virtus principii, sive hoc sit verum
sive falsum. Infinitum autem habet rationem principii (omnes enim
quicumque sunt locuti de infinito, posuerunt infinitum esse
principium, ut dictum est in III Physic.); et cum hoc habet
maximam virtutem quantum ad quantitatem, quia excedit omnem quantitatem
datam. Si igitur principium quod est minimum quantitate, facit magnam
differentiam in sequentibus, multo magis infinitum, quod non solum
excedit in virtute principii, sed etiam in quantitate. Et ideo neque
inconveniens neque irrationabile est, si mirabilis differentia sequatur
in scientia naturali ex eo quod sumitur aliquod corpus esse infinitum.
Et ideo de hoc dicendum est, resumendo considerationem nostram a
principio quod supra accepimus, de differentia simplicium corporum et
compositorum.
5. Deinde cum dicit: necesse itaque etc., ostendit quo ordine
agendum sit. Et dicit quod necesse est omne corpus aut de numero
simplicium esse aut de numero compositorum corporum: unde oportet quod
etiam corpus infinitum aut sit simplex aut compositum. Iterum
manifestum est quod, si corpora simplicia essent finita multitudine et
magnitudine, necesse est quod compositum sit finitum et multitudine et
magnitudine: tantam enim quantitatem habet corpus compositum, quanta
est quantitas corporum simplicium ex quibus componitur. Ostensum est
autem supra quod corpora simplicia sunt finita multitudine, quia non
est aliquod corpus praeter praedicta. Restat igitur videre utrum
aliquod corpus simplicium sit infinitum magnitudine, vel si hoc sit
impossibile. Et hoc quidem ostendemus primo argumentantes de primo
corporum, quod scilicet circulariter movetur; et sic intendemus ad
reliqua corpora, quae scilicet moventur motu recto.
6. Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., ostendit quod non
sit corpus infinitum: et primo propriis rationibus de singulis
corporibus; secundo tribus communibus rationibus de omnibus, ibi:
quod quidem igitur non est infinitum corpus et cetera. Circa primum
duo facit: primo ostendit propositum in corpore quod circulariter
movetur; secundo in corporibus quae moventur motu recto, ibi: sed
adhuc neque quod ad medium et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit: et dicit quod manifestum est ex his quae
dicentur, quod necesse est omne corpus quod circulariter fertur, esse
finitum (hoc enim est primum corporum).
7. Deinde cum dicit: si enim infinitum etc., probat propositum sex
rationibus: quarum prima talis est. Si aliquod corpus est infinitum,
non potest moveri circulariter; sed corpus primum movetur
circulariter; ergo non est infinitum. Primo ergo probat conditionalem
sic: quia si corpus quod circulariter fertur est infinitum, necesse
est quod lineae rectae quae egrediuntur a centro ipsius, sint
infinitae; protenduntur enim quamdiu durat corporis quantitas.
Distantia autem quae est inter infinitas lineas, est infinita.
Posset autem aliquis dicere quod, etiam si sint lineae infinitae a
centro egredientes, tamen inter eas est aliqua distantia finita: quia
omnis distantia mensuratur secundum lineam rectam, potest autem aliqua
linea finita protrahi infra duas praedictas lineas, puta in
propinquitate ad centrum. Sed manifestum est quod extra illam lineam
poterit alia linea recta maior protrahi inter illas lineas de quibus
primo loquebamur. Et ideo dicit quod non loquitur de distantia quam
mensurant tales lineae; sed illam distantiam dicit esse infinitam,
quae mensuratur per lineam extra quam non est sumere aliquam aliam
lineam maiorem, quae tangat utramque primarum linearum. Et talem
distantiam probat esse infinitam dupliciter. Primo quidem quia omnis
talis distantia finita est inter lineas egredientes a centro finitas:
oportet enim quod iidem sint termini linearum egredientium a centro, et
lineae finitae mensurantis extremam distantiam inter eas. Secundo
probat idem per hoc quod qualibet distantia data inter duas lineas
mensuratas egredientes a centro, est accipere aliam maiorem, sicut
quolibet numero dato est accipere maiorem: unde sicut est infinitum in
numeris, ita est infinitum in tali distantia. Ex hoc sic
argumentatur. Infinitum non est pertransire, ut probatum est in VI
Physic.; sed si corpus sit infinitum, necesse est quod distantia sit
infinita inter lineas egredientes a centro, ut probatum est; ad hoc
autem quod fiat motus circularis, oportet quod una linea egrediens a
centro pertingat ad situm alterius; sic igitur nunquam contingeret
aliquid circulariter moveri.
8. Secundo ibi: caelum autem videmus etc., probat destructionem
consequentis dupliciter: primo quidem quia ad sensum videmus quod
caelum circulariter movetur; secundo quia supra per rationem probatum
est quod motus circularis est alicuius corporis. Unde relinquitur quod
impossibile sit corpus esse infinitum, quod circulariter movetur.
|
|