|
1. Postquam in primo libro philosophus determinavit de toto mundo,
in quo ostendit esse quaedam corpora quae moventur circulariter,
quaedam quae moventur motu recto, hic incipit determinare de corporibus
quae moventur circulariter. Et primo determinat de ipsis corporibus
circulariter motis; secundo determinat de centro super quod
circulariter moventur, ibi: reliquum autem de terra dicere et cetera.
Circa primum duo facit: primo determinat de caelo, quod est corpus
circulariter motum; secundo de stellis quae sunt in caelo, ibi: de
vocatis autem astris et cetera. Circa primum duo facit: primo
determinat de his quae pertinent ad substantiam caeli; secundo de his
quae pertinent ad motum eius, ibi: quoniam autem est dupliciter et
cetera. Circa primum tria facit: primo determinat de duratione
caeli; secundo de diversitate partium eius, ibi: quoniam autem quidam
sunt etc.; tertio determinat de figura ipsius, ibi: figuram autem
sphaericam et cetera. Circa primum duo facit: primo infert
conclusionem in praecedentibus manifestatam; secundo ex illa
conclusione arguit ad propositum, ibi: propter quod bene se habet et
cetera.
2. Dicit ergo primo quod ex praemissis possumus accipere credulitatem
quod totum caelum neque sit factum, neque contingat ipsum corrumpi,
sicut quidam dicunt. Dicit autem totum caelum esse ingenitum et
incorruptibile, eo quod maxima pars corporum mundi est substantia
caelestis corporis, quod est ingenitum et incorruptibile per modum quo
in primo libro probatum est. Vel hoc dicit ad differentiam quarundam
partium mundi, quae sunt generabiles et corruptibiles secundum partes,
licet non secundum totum, sicut patet de elementis. Vel quia
huiusmodi corpora quae sunt generabilia et corruptibilia, sicut
animalia et plantae et lapides, non proprie sunt partes mundi
(alioquin mundus nunquam perfectus esset, cum non habeat omnia
huiusmodi simul): sed huiusmodi sunt quidam effectus partium mundi;
et ideo, licet huiusmodi res subiaceant generationi et corruptioni non
solum secundum partem, sed secundum totum, nihilominus tamen totus
mundus caret generatione et corruptione. Et est notandum quod dicit
caelum omne non est factum; sed non dicit neque corruptum, sed neque
contingit corrumpi, propter illos qui dicebant mundum ex natura sua
esse corruptibilem, et tamen nunquam corrumpetur propter voluntatem
Dei; et ideo signanter dicit quemadmodum quidam dicunt. Sed probatum
est supra quod est unum tantum et sempiternum (quod dicit ne crederetur
sempiternum esse non unum numero, sed specie); ita scilicet quod non
habet principium neque finem totius aeterni, idest totius suae
durationis infinitae. Et ne aliquis putaret mundum corporeum sic dici
aeternum sicut Deus, cuius esse et vivere est totum simul, scilicet
absque successione prioris et posterioris, subiungit habens autem
infinitum tempus; quia scilicet eius duratio extenditur secundum
successionem temporis. Non tamen totus mundus habet hoc modo
durationem temporalem, sicut aliquod singulare generabile et
corruptibile, cuius duratio comprehenditur a tempore, non tamen
continet tempus: sed tempus continetur a toto mundo, tum quia tempus
non extenditur ultra durationem mundi, tum quia tempus causatur ex motu
primi corporis mundi, ut in IV Physic. habitum est. Unde tempus
continetur a mundo, sicut effectus a causa. Habet autem tempus quod
mensuret motum caeli, non quidem inquantum continetur ab eo sicut
effectus a causa (non enim continens mensuratur per contentum, sed e
converso): sed hoc, inquam, habet tempus inquantum est imago quaedam
derivata ab aeternitate divina, sicut et Boethius dicit: qui tempus
ab aevo ire iubes. Haec igitur quae dicta sunt, non solum credibilia
redduntur per rationes supra positas, sed etiam per opiniones aliter
dicentium, qui attribuunt mundo generationem et corruptionem. Si enim
ita sit, quod et contingit mundum sic se habere sicut nos dicimus,
absque hoc quod aliquod inconveniens sequatur, non autem contingit se
habere secundum modum quo illi dicunt mundum factum esse, hoc iam
habebit magnam inclinationem, idest magnam vim persuasivam, ad hoc
quod aliquis credat immortalitatem caeli et sempiternitatem ipsius (ut
immortalitas referatur ad perpetuitatem vitae, sempiternitas autem ad
perpetuitatem essendi: ponebant enim caelum non solum esse, sed etiam
vivere, tanquam animatum). Ex hoc autem quod hic dicit, apparet
quod Aristoteles induxit praedictas rationes ad probandum
sempiternitatem mundi, non tanquam ostendentes ex necessitate quod
mundus non incoeperit, sed tanquam ostendentes quod non incoepit illo
modo quo ab aliis incoepisse ponebatur.
3. Deinde cum dicit: propter quod bene se habet etc., ex praemissa
conclusione, quae erat de sempiternitate totius mundi, concludit
propositum, scilicet sempiternitatem corporis caelestis. Et circa hoc
tria facit: primo infert conclusionem in generali; secundo manifestat
eam in speciali, ibi: caelum autem etc.; tertio ex veritate
manifestata excludit contrarias opiniones, ibi: propter quod quidem et
cetera. Circa primum duo facit: primo infert conclusionem intentam;
secundo ponit rationem ipsius, ibi: etenim finis et cetera. Dicit
ergo primo quod, quia ex praemissis inclinamur ad credendum
sempiternitatem mundi, consequens est quod homo se exhibeat de facili
persuasibilem a dictis antiquorum: non tamen quantum ad quoscumque
antiquos errantes, sed praecipue quantum ad patres nostros, qui
scilicet nos in cultu divino instruxerunt; ut scilicet credamus eorum
sermones esse veros, quantum ad hoc quod credamus aliquid esse
immortale et divinum, non solum de numero substantiarum immobilium,
quae sunt penitus a materia separatae, sed etiam quantum ad corpora
quae habent motum, talem tamen ut ipsius motus corporis divini et
immortalis non sit aliquis finis, quo scilicet iste motus terminetur,
sed magis iste motus sit finis omnium aliorum motuum. Ideo autem hoc
attribuit antiquis sermonibus patrum, quia omnes illi qui apud gentiles
cultum divinum instituerunt, hoc intendebant, quod cultus divinus
exhiberetur caelo tanquam divino et immortali corpori et quod semper
movetur: unde et a thein, quod est semper currere, in Graeco
Theon, idest Deum, nominaverunt.
4. Deinde cum dicit: etenim finis etc., ponit rationem praedictae
conclusionis, quantum ad hoc quod dixerat, quod motus caeli sit finis
aliorum motuum. Omne enim continens habet rationem finis, inquantum
contentum terminatur ad suum continens. Manifestum est autem quod
imperfectum natum est contineri a perfecto. Sicut autem in primo
ostensum est, motus circularis est perfectus, motus autem recti sunt
imperfecti: quia non redeunt ad suum principium, sicut motus
circularis, sed habent terminum maxime distantem et contrarium
principio; unde sicut in principio incipiunt moveri, ita cum sunt in
termino, incipiunt quiescere. Unde oportet quod motus circularis
contineat alios motus, sicut perfectum continet imperfectum. Et
propter hoc motus circularis est finis aliorum motuum, ita scilicet
quod ipse motus circularis nullum habeat principium neque finem, quo
incipiat moveri neque desinat, sed quod incessabiliter moveatur tempore
infinito. Omne autem quod incipit aut desinit moveri, hoc patitur per
aliquem motum praecedentem, qui est causa motus ipsius: si enim in
eadem dispositione se haberet movens et mobile, non magis inciperet
motus postea quam prius, in his quae a natura moventur; unde si
aliquis motus incipit de novo, oportet praeexistere aliquem motum qui
causet novitatem huius motus. Si autem mundus est sempiternus,
oportet quod semper fuerit motus. Unde oportebat ponere aliquem motum
sempiternum, qui contineat alios motus non sempiternos, tanquam finis
ipsorum; ita tamen quod horum quidem mobilium sit causa quod incipiant
moveri, illorum autem quae desinunt moveri, suscipiat quietem. Non
autem dicit causet quietem, sed suscipiat: quia de intentione causae
universalis est quod imprimat suam similitudinem effectibus, qui tamen
non possunt adaequare causam universalem, sed recipiunt similitudinem
eius secundum suum modum; sicut patet quod haec inferiora non recipiunt
uniformiter a Deo sempiternitatem divini esse, ut scilicet maneant
semper eadem numero, sed manent eadem specie per generationem et
corruptionem individuorum; unde Deus ipse quidem dat esse rebus, sed
earum corruptionem recipit, quasi ea utens ad generationem aliorum.
Et similiter inferiores motus recipiunt similitudinem sempiternitatis
motus caelestis non uniformiter, sed secundum alternationem quietis et
motus. Unde id quod est in eis de motu, causatur ex motu caelesti;
quod autem est in eis de defectu motus, idest de quiete, causatur ex
defectu ipsorum, in quorum natura non est ut semper moveantur; sed
motus caeli dicitur suscipere quietem horum corporum, sicut ordinatam
ad finem. Et sic etiam Plato in Timaeo Deum mundi conditorem
inducit dicentem caelestibus diis: alimentum dantes augete, et
detrimentum passa iterum suscipite.
5. Deinde cum dicit: caelum autem etc., manifestat in speciali
quod dixerat: et primo quantum ad sempiternitatem caeli; secundo
quantum ad qualitatem motus eius, ibi: adhuc autem sine labore et
cetera. Quod autem caelum sit sempiternum, manifestat dupliciter.
Primo quidem secundum dicta antiquorum. Et dicit quod antiqui ipsis
diis attribuebant caelum et locum qui est sursum, tanquam caelum sit
immortale, ut convenienter possit esse locus immortalium, sicut etiam
supra dictum est in primo. Vocat autem locum sursum ipsum caelum
propter communem opinionem sic loquentium; et quia locus quo feruntur
levia, qui proprie dicitur locus sursum, propinquissimus est caelesti
corpori.
6. Secundo ibi: nunc autem testificatur etc., manifestat idem per
rationem supra positam, qua ostendebatur quod caelum sit ingenerabile
et incorruptibile, ex hoc scilicet, quod caret contrario. Ibidem
etiam est ostensum quod caelum est impassibile passione quae inducit
difficultatem corruptionis, ut ibidem ostensum est. Sunt tamen
corpora caelestia passibilia passione perfectionis, sicut quod luna
illuminatur et recipit virtutem a sole: et haec etiam supra dicta
sunt.
7. Deinde cum dicit: adhuc autem sine labore etc., manifestat
qualitatem motus caeli, et quod movetur sine labore. Et hoc probat
quia non est ponere quod per aliquam necessitatem violentam detineatur,
quae prohibeat ipsum aliter moveri, scilicet secundum suam naturam.
Omne enim quod cum labore movetur, movetur contra motum naturalem sui
corporis (propter quod motus animalis sursum est laboriosus): quae
autem contra suam naturam moventur, si debeat eorum motus continuari,
oportet quod hoc sit per aliquod violentum movens, quod imponat eis
necessitatem coactionis; nam necessitas naturalis non est nisi ad ea
quae sunt secundum naturam. Omne autem quod est tale, quod scilicet
movetur aliquo motu contra suam naturam, tanto magis laboriosum est,
quanto motus eius est magis continuus et sempiternus, et quanto magis
est expers optimae dispositionis, ut scilicet sit secundum suam
naturam. Hoc autem non potest attribui corpori caelesti, quod est
nobilissimum corporum: unde relinquitur quod motus caeli non sit
laboriosus.
8. Deinde cum dicit: propter quod quidem etc., excludit opiniones
contrarias. Et primo excludit errores; secundo concludit veritatem
intentam, ibi: si itaque quemadmodum et cetera. Circa primum
excludit tres opiniones. Quarum prima est fabularis. Et dicit quod,
quia motus caeli non est laboriosus nec contra naturam, non est nec
leviter suspicandum quod se habeat sempiternitas caeli et motus eius
secundum antiquam fabulam Homeri et aliorum poetarum, qui dicebant
quod caelum, ad hoc quod conservetur in suo situ, indiget quodam
gigante, quem vocabant Atlantem, stantem super duas columnas et
sustentantem humeris caelum. Illi enim qui istum sermonem fabularem
composuerunt, videntur eandem opinionem habuisse de corporibus
caelestibus, quam habuerunt quidam posteriores, scilicet ut essent
gravia et terrea, ut sic indigeret sursum contra suam naturam detineri
per aliquam virtutem animatam, vel alicuius rei viventis, puta Dei
vel cuiuscumque substantiae separatae. Et si quidem hoc dicant caelo
esse necessarium propter hoc quod caelum habeat gravitatem, fabula est
omnino reprobanda: si autem intelligant quod caelum habeat naturam
talis situs et motus, et tamen natura est ei ab alio causante et
conservante, sic fabula aliquid divinum continet.
9. Secundo ibi: neque propter circumgyrationem etc., excludit
opinionem Empedoclis, qui ponebat quod caelum in tali situ conservatur
ne cadat, propter velocitatem sui motus, quae excedit inclinationem
propriae naturae ad cadendum; sicut accidit in aqua, quae non
effunditur si vas aquae velocius gyretur quam sit motus aquae deorsum.
Et hoc etiam dicuntur posuisse Democritus et Anaxagoras. Sed hoc
quidem forte esset possibile accidere in aliquo brevi tempore: sed quod
per talem velocitatem motus conservetur situs caeli in tanto tempore,
scilicet perpetuo et infinito, hoc est valde improbabile. Cum enim id
quod est violentum sit quaedam exorbitatio ab eo quod est secundum
naturam, non videtur quod possit esse maius tempus eius quod est
violentum, quam eius quod est secundum naturam: quia id quod est
secundum naturam est quasi semper aut sicut frequenter. Arguuntur
etiam isti, sicut et primi, quia videntur putasse corpora caelestia
esse gravia, sed propter velocitatem motus deorsum non cadere.
10. Tertio ibi: sed adhuc neque ab anima etc., excludit tertiam
opinionem, quae est Platonis, qui posuit in Timaeo quod in medio
mundi anima eius, ad extremum caelum omniquaque complexa, incoepit
incessabilem et prudentem vitam ad omne tempus. Et primo ex parte
ipsius corporis. Unde dicit quod non est rationabile dicere quod
caelum et motus eius in sempiternum maneat propter coactionem animae
rationalis, quia nullum coactum potest esse sempiternum: cum enim
violentum sit contra naturam, sequeretur id quod est secundum naturam
nunquam esse.
11. Secundo ibi: neque enim etc., ostendit idem ex parte animae,
dicens quod non posset esse vita animae moventis sic corpus, sine
tristitia et beata. Cum enim motus sit corporis per violentiam, et
anima moveat circulariter corpus quod est aptum natum aliter moveri, et
cum hoc moveat ipsum continue, necesse est quod talis anima nunquam
vacet, et quod sit remota ab omni robore prudenti. Et potest per
robur prudens intelligi operatio speculativi intellectus, ad quam
requiritur prudentia et robur, quasi dicat: si nullo modo vacat anima
caeli a labore quem patitur movendo caelum contra suam naturam, semper
impedietur a vehementi contemplatione, quam impedit continuitas laboris
et tristitia consequens. Vel per prudens robur intelligit conatum
animae, appositum ad movendum secundum prudentiam: non enim videtur
esse prudentis adhibere robur suum ad continue laborandum sine
intermissione. Nam si aliquid laboriosum assumatur ad modicum tempus,
tolerabile erit: caelum autem movetur motu continuo et sempiterno.
Unde si anima caeli moveret caelum contra suam naturam et cum labore,
sequeretur quod esset peioris conditionis quam animae mortalium
animalium, quae requiescunt a motu corporis saltem in somno: sed
necessarium est quod fatum, idest ordinatio alicuius superioris,
detineat ipsam animam caeli sempiternam et inconteribilem, idest non
deficientem a movendo, ad similitudinem cuiusdam viri qui Ixion
dicebatur, de quo fabulariter dicunt quod, cum esset praepositus a
Iove nuptiis Iunonis, concupivit eam, quae loco sui supposuit ei
nebulam, ex qua genuit Centaurum, unde Iupiter alligavit trocho, in
quo continue moveretur. Quod quidem videtur Aristoteles dicere contra
dictum Platonis, qui dixit quod ex medio mundi ad extremum caelum
anima omniquaque complexa incoepit incessabilem et prudentem vitam ad
omne tempus: secundum hoc enim videtur anima caeli alligata caelo sicut
Ixion trocho. Et videtur quod vita talis animae non sit prudens, sed
insipiens, utpote quae incoepit perpetuum laborem. Non autem
reprehendit hic Aristoteles Platonem, qui posuit caelum animatum,
quia et inferius hoc ipse ponit: sed de hoc quod videtur ponere quod
moveat caelum in sempiternum contra suam naturam. Sed forte Plato non
intellexit motum hunc esse contra naturam caeli; sed voluit exprimere
quod natura secundum quam convenit ei talis motus, est ei ab alio.
12. Deinde cum dicit: si itaque quemadmodum etc., concludit ex
praemissis quod, si contingit ita se habere de primo motu locali, qui
est motus caeli, sicut diximus, ut scilicet sit sine labore, non
solum hoc existimare est melius quantum ad sempiternitatem ipsius
caeli, sed hoc est magis conveniens existimationi quam habemus de diis
(quam quidem vocat divinationem, quasi ex divina revelatione
habitam): solum enim per istum modum dicemus ubique concordes
sermones; non enim videtur esse consonum quod caelum moveatur a Deo,
et quod motus eius sit cum labore. Sed de talibus sermonibus satis sit
nunc ad praesens dictum.
|
|