|
1. Postquam philosophus determinavit de caelo, hic determinat de
stellis. Et primo determinat veritatem; secundo movet quasdam
dubitationes et solvit, ibi: duabus autem dubitationibus et cetera.
Circa primum quatuor facit: primo determinat de natura stellarum;
secundo de motu earum, ibi: quoniam autem videntur etc.; tertio de
ordine earum, ibi: de ordine autem ipsorum etc.; quarto de figura
earum, ibi: figuram autem uniuscuiusque et cetera. Circa primum tria
facit: primo dicit de quo est intentio; secundo manifestat veritatem,
ibi: rationabilissimum autem etc.; tertio excludit obiectionem,
ibi: calor autem ab ipsis et cetera. Dicit ergo primo quod, postquam
determinatum est de toto caelo, consequens est ut dicamus de his quae
vocantur astra, ex quibus constant, idest ex qua natura sint, et quam
figuram habeant, et quales sint motus eorum.
2. Deinde cum dicit: rationabilissimum autem etc., ostendit ex qua
natura sint corpora stellarum. Et primo proponit quod intendit,
dicens quod ponere unamquamque stellam esse de natura corporis sphaerici
in quo movetur, est in se consideratum valde rationabile, eo quod loca
consequuntur naturas corporum; unde rationabile est quod stellae
pertineant ad naturam sphaerae in qua situantur. Consequitur etiam hoc
ex necessitate ad ea quae supra diximus. Dictum est enim quod caelum
habet naturam aliam praeter naturam quatuor elementorum, propter hoc
quod habet alium motum naturalem a motibus elementorum, scilicet motum
circularem; unde, cum stellae moveantur circulariter sicut sphaerae
caelestes, consequens est quod habeant eandem naturam cum sphaeris
caelestibus, et differant a natura quatuor elementorum.
3. Sed circa hoc videtur esse duplex dubitatio. Prima quidem
dubitatio est quia corpora stellarum videntur habere differentiam ad
corpora sphaerarum caelestium, ex eo quod sunt lucida et videntur
spissiora; et ita videtur in corporibus caelestibus esse aliqua
contrarietas. Contrarietas autem est causa corruptionis. Videtur
ergo quod corpora caelestia sint corruptibilia secundum suam naturam;
quod est contra ea quae in primo libro determinata sunt. Et ad hoc
dicendum est quod non omnis diversitas, proprie loquendo, habet
rationem contrarietatis; sed ad hoc quod aliqua diversa sint
contraria, duo requiruntur. Quorum unum est quod sint nata
aliqualiter esse in eodem subiecto, vel proximo vel saltem remoto:
calor enim contrariatur frigori, quod tamen non est natum esse in
igne, sed est natum esse in materia ignis, quae est primum subiectum.
Secundo requiritur quod diversa quae sunt contraria, non possint esse
simul, sed mutuo se expellant. Unde album et nigrum, secundum quod
sunt in materia, sunt contraria mutuo se expellentia; secundum tamen
quod sunt in intellectu, non habent contrarietatem, sed sunt simul;
quinimmo unum eorum cognoscitur per aliud. Formae autem vel qualitates
diversae quae videntur esse in corporibus caelestibus, nullo modo sunt
natae esse in eodem, nec sicut in proximo, nec sicut in primo
subiecto: non enim corpus stellae est natum reduci ad dispositionem
ceterarum partium sphaerae caelestis, sed nec e converso. Similiter
etiam oportet dicere formas seu qualitates contrarias quae sunt in
inferioribus corporibus, esse aliqualiter in corporibus caelestibus,
non quidem univoce, sed sicut in causis universalibus, per quandam
similitudinem, ad modum quo formae quae sunt particulariter in materia
sensibili, sunt universaliter in intellectu. Et ideo, sicut nec in
intellectu, ita nec in corporibus caelestibus sunt sub ratione
contrarietatis. Unde et Plato dixit quod in corporibus caelestibus
sunt excellentiae seu sublimitates elementorum, quasi primordialia
eorum activa principia: comparantur enim corpora caelestia ad
elementaria, sicut activa ad passiva. Et ideo e contrario accidit in
corporibus caelestibus et elementaribus. Nam corpora elementaria,
quanto magis congregantur per inspissationem, tanto sunt magis
materialia et passiva, et minus habentia de luce, sicut patet in
terra, quae etiam dominatur in corporibus mixtis: sed in corporibus
caelestibus, quanto est maior congregatio per modum inspissationis,
tanto magis multiplicatur luminositas et virtus activa, sicut patet in
ipsis corporibus stellarum. Sic igitur patet quod talis diversitas
quae in corporibus caelestibus apparet, non videtur habere rationem
contrarietatis. Unde non sequitur quod sint susceptiva corruptionis.
Sequeretur autem hoc si ibi esset vera contrarietas, sicut in primo
Aristoteles ostendit.
4. Secunda dubitatio est quia, cum in corpore caelesti appareat
diversitas inter stellas et reliquas partes sphaerarum, videtur quod
non sint simplicia corpora. Sed dicendum est quod intantum dicuntur
corpora simplicia, inquantum non sunt composita ex contrariis naturis.
Est tamen in eis aliqua diversitas secundum naturam speciei, licet
conveniant in natura generis; sicut conveniunt in communi ratione
motus, quia omnia circulariter moventur.
5. Secundo ibi: sicut enim ignea etc., ostendit hoc etiam esse
consonum aliqualiter dictis aliorum: dicens quod, sicut illi qui
dicunt stellas esse igneas, propterea hoc dicunt quia caeleste corpus
existimant ignem esse, quasi rationabile sit quod unumquodque astrum
constet ex natura illarum sphaerarum in quibus est; ita etiam et nos
dicimus quod stellae sunt de natura alia a natura quatuor elementorum,
propter hoc quod supra probavimus caelos tales esse.
6. Deinde cum dicit: calor autem ab ipsis etc., excludit
obiectionem: quia quidam opinabantur stellas esse de natura ignis, sic
argumentantes. Esse calidum et luminosum videtur esse proprium ignis;
sed stellae calefaciunt et illuminant; ergo videtur quod sint de natura
ignis. Et circa hoc tria facit: primo solvit hanc obiectionem per
quoddam exemplum; secundo ostendit differentiam exempli ad propositum,
ibi: hae quidem ipsae etc.; tertio respondet tacitae quaestioni,
ibi: et hac maxime et cetera. Dicit ergo primo quod calor et lumen
generatur a stellis per quandam contritionem sive confricationem aeris
ex motu eorum, non propter hoc quod sunt ignea. Videmus enim quod
motus natus est ignire et ligna et lapides et ferrum: unde multo magis
rationabile est quod per motum possit igniri corpus quod est propinquius
igni quam praedicta corpora; quia eorum quae sunt sibi propinquiora,
facilior est transmutatio in invicem. Aer autem propinquius se habet
ad ignem quam corpora praedicta: unde magis aer potest igniri ex motu
quam praedicta corpora. Et ponit exemplum de sagittis, quae cum sint
plumbeae quantum ad aliquam sui partem, ex vehementia motus sic
calefiunt, ut quandoque liquescat plumbum. Et quia ipsae sagittae
igniuntur ex motu, necesse est quod multo magis aer qui est in circuitu
sagittarum igniatur. Nec hoc est intelligendum quod calefactio
sagittarum sit causa calefactionis aeris, sicut Simplicius
intellexit; sed magis est intelligendum quod calefactio aeris per motum
sit causa calefactionis sagittarum, ut exposuit Alexander.
Aristoteles enim vult probare per locum a minori, quod si sagittae
calefiunt, necesse est quod aer circumstans calefiat, qui est
propinquior igni, ut supra dixit: non autem per locum a causa, ut
intellexit Simplicius.
7. Deinde cum dicit: hae quidem ipsae etc., ostendit differentiam
exempli inducti ad propositum. Et dicit quod ipsae sagittae calefiunt
propter hoc quod feruntur per aerem; qui quidem aer ignitur ex motu
propter plagam, idest propter percussionem et divisionem quam patitur a
sagitta; unde ex contactu aeris calefacti sagittae calefiunt. Sed hoc
non accidit in stellis: quia unaquaeque stellarum non fertur per
aerem, sed in propria sphaera separata ab aere. Et ideo ipsae stellae
non igniuntur nec calefiunt: tum quia sunt longe ab aere, qui ignitur
per motum; tum etiam quia non sunt susceptivae peregrinae
impressionis. Sed aer qui existit sub sphaera corporis circularis,
necesse est quod incalescat per motum sphaerae caelestis: quia scilicet
ex ipso motu sphaerae caelestis movetur non solum ignis, sed etiam aer
(usque scilicet ad istum aerem qui infra montes continetur), ut
apparet ex motu comatarum stellarum, ut dicitur in I Meteor.
8. Deinde cum dicit: et hac maxime etc., respondet tacitae
obiectioni. Si enim per motum sphaerae caelestis aer inferior
ignitur, cum sphaera caelestis continue moveatur, videtur esse
consequens quod semper debeat esse aequalis calor in aere, scilicet
aestate et hieme, nocte et die; cuius contrarium videmus. Sed ad hoc
ipse respondet quod maxime aer ignitur per motum illius sphaerae cui sol
est infixus; et ideo generatur calor propter propinquitatem solis ad
nos. Et hoc dupliciter: uno modo secundum quod per suum ortum
ascendit ad nostrum hemisphaerium superius; alio modo inquantum accedit
ad summitatem capitum nostrorum; sicut enim est maior calor in die quam
in nocte, ita etiam est maior calor in meridie quam in mane. Ultimo
autem concludit epilogando tantum dictum esse de stellis, quod neque
ipsae sunt igneae naturae, neque etiam feruntur in corpore igneo, sed
supra sphaeram ignis in sphaeris caelestibus.
9. Est autem hic primo dubium: cum Aristoteles proponat quod ex
motu stellarum generetur calor et lumen, videtur insufficienter hoc
manifestare, cum non manifestet de lumine, sed solum de calore. Et
ad hoc respondet Alexander quod illud quod pertinet ad lumen, reservat
ad determinandum ad librum de anima, in cuius secundo dicit quod lumen
non est proprium ignis, sed est aliquid commune sibi et supremo
corpori. Sed cum Aristoteles hic dicat quod utrumque eorum generatur
ex contritione aeris, melius est ut dicamus quod utrumque Aristoteles
hic manifestat, per hoc quod ostendit ex motu stellarum igniri
inferiora corpora; in igne autem invenitur calor et lumen.
10. Sed adhuc dubium est, ex qua natura contingat quod motus habeat
virtutem igniendi sive calefaciendi. Ad quod respondet Averroes in
suo commento quod proprium est calidi esse mobile; et ideo cum aliquid
actu movetur, fit etiam actu calidum. Sed hoc non videtur verum.
Primo quidem quia moveri non est proprium calidi, sed cuiuslibet
corporis naturalis: nam ea quae moventur motu recto, in suis locis
quiescunt, moventur autem existentia extra sua loca; corpora autem
caelestia moventur circulariter in suis locis, quae neque sunt calida
neque frigida. Secundo quia posterius non est causa prioris: si ergo
moveri sit proprium calidi, magis calor erit causa motus, quam e
converso. Et ideo dicendum est quod, sicut probatur in VIII
Physic., motus localis est primus motuum. In quolibet autem genere
id quod est primum est causa eorum quae sunt post in eodem genere: unde
motus localis est causa alterationis, quae est prima inter alios
motus; et praecipue est causa primae alterationis, quae est
calefactio. Alteratio enim secundum omnes alias qualitates, causatur
ex alteratione primarum quatuor qualitatum; inter quas duae activae,
scilicet calidum et frigidum, sunt priores passivis, scilicet humido
et sicco; calidum autem est prius frigido, sicut forma privatione, ut
patet ex supra dictis. Unde motus localis proprie est causa
calefactionis. Habet autem hoc omnis motus localis ex virtute motus
caelestis, qui est primus localium motuum.
11. Dubitatur autem ulterius, cum sol immediate non tangat neque
aerem neque ignem, quomodo ex motu solis causatur calor in aere et in
igne: non enim media corpora caelestia, scilicet sphaerae Veneris,
Mercurii et lunae, ex motu solis calefiunt. Ad quod respondet
Alexander quod nihil prohibet ab aliquo agente aliquid alterari per
medium, ita tamen quod illud medium non alteretur; sicut piscis qui
dicitur stupor, stupefacit manus piscatoris mediante reti, quod tamen
non stupescit. Recipit tamen aliqualiter impressionem piscis secundum
suum modum, alio tamen modo quam manus. Ita etiam sol imprimit
aliquid in corpora caelestia media, non tamen calefactionem; sed
impressio solis pervenit ad corpora inferiora per modum calefactionis,
secundum eorum conditionem. Sed contra hanc responsionem videtur
esse, quod Aristoteles dicit quod calor causatur in aere trito vel
compresso per motum stellarum; hoc autem non est possibile, quod
contritio vel compressio a motu solis perveniat ad aerem, nisi media
corpora caelestia conterantur; quod est impossibile. Et ideo
Averroes in commento dicit quod totum corpus caeleste movetur motu
diurno quasi unum corpus, vel quasi unum animal totum; motus autem
planetarum proprii sunt quasi motus partium animalis. Causatur autem
calor in aere praecipue ex motu totius caeli, qui est motus diurnus:
unde et Aristoteles dicit quod approximante sole, et oriente et super
nos existente, generatur calor; quod quidem fit per motum diurnum.
Manifestum est autem quod corpus alterans non alterat solum secundum
extremam superficiem, qua tangit corpus alteratum, sed secundum suam
totam profunditatem vel grossitiem: et huius signum est, quia corpus
tenue non est ita efficax ad alterandum sicut corpus habens
profunditatem vel grossitiem, supposita identitate naturae. Et ita
totum caelum calefacit non solum secundum infimam sphaeram, sed
secundum totam grossitiem caeli, quasi una alteratione. Et ideo
alteratio sequitur in istis inferioribus non solum secundum orbem
lunae, qui immediate contingit inferiora corpora; sed etiam secundum
virtutem stellarum, in quibus est magis adunata et quasi commassata
virtus activa caelestis corporis; et praecipue secundum virtutem
solis, qui excedit alia corpora virtute et magnitudine. Quia igitur
totum caelum agit ut unum corpus secundum motum diurnum, non est
intelligendum quod seorsum una sphaera imprimat in aliam; sed quod
totum caelum una impressione alteret inferiorem aerem virtute solis et
aliarum stellarum, quando nobis appropinquant. Sed etiam haec ratio
non videtur esse sufficiens, ut Simplicius dicit. Primo quidem
quia, si secundum contritionem vel compressionem aeris ex motu
caelestis corporis, praesente sole, causaretur calor aeris, primo
quidem sequeretur quod loca quae sunt inferiora, minus calefierent,
tanquam magis remota a motu calefaciente: nunc autem videmus
contrarium, nam in planitie est maior calor quam in montibus. Secundo
quia, cum sphaera terrae fere se habeat per modum puncti ad sphaeram
solis, sol supra terram existens videtur ex omni parte quasi aequaliter
esse nobis propinquus; et ita non deberet esse tanta differentia
calefactionis ex sole, quanta apparet inter mane et meridiem, et inter
hiemem et aestatem. Tertio quia nulla ratio esset quare minor esset
calor in locis umbrosis, quam in locis in quibus radii solis
percutiunt. Et eisdem rationibus probatur quod sol non calefacit quasi
igneae naturae existens. Et ideo Simplicius dicit quod a solis
corpore egrediuntur radii, quos dicit esse corporales; et quod per
caelestia corpora quae sunt infra solem, quae sunt immaterialia, sine
prohibitione penetrare possunt; per aerem autem penetrant propter aeris
poros; sed a corporibus solidis, scilicet terra et aqua, reflectuntur
ad aequales angulos (quia, ut probant perspectivi, omnis reflexio fit
ad aequales angulos). Quando ergo radius solaris percutit terram
diametraliter, radius reflectitur in seipsum, et sic fit maxima
inspissatio, quae causat maximum calorem: et hoc contingit quando sol
est directe super summitatem capitum nostrorum. Quanto autem sol magis
recedit a summitate capitum nostrorum, tanto reflexio radii fit ad
magis distans, et ideo generatur minor calor: et inde est quod in
hieme, et apud ortum solis vel occasum, fit minor calor in aere, quia
radii solares percutiunt terram secundum angulos magis obtusos, unde
radii reflexi magis distant a radiis primo obiectis. Et propter hoc
Aristoteles signanter non simpliciter dixit quod sole magis
appropinquante generatur maior calor, sed addidit et oriente et super
nos existente; ut intelligatur approximatio per respectum ad summitatem
capitum nostrorum, non autem secundum quantitatem linearum a sole ad
nos ductarum, quia fere ex omni parte sunt aequales. Et si quidem
intelligat Simplicius in his verbis radios esse corpora confricantia
aerem et inspissantia, et per hunc modum calefacientia, expresse
falsum dicit: probat enim Aristoteles in II de anima quod radius
neque est corpus neque defluxus corporis alicuius. Si vero dicat
radios esse corporales, quia ad modum corporum se habent, inquantum
directe proiiciuntur, et reflectuntur a corpore spisso quod radii
penetrare non possunt, sic verum dicit: tales enim reflexiones per
contra-resistentiam corporum, non solum competunt corporibus, sed
etiam qualitatibus; nam et calor reflectitur cum invenit obstaculum,
et similiter alia huiusmodi.
12. Si quis autem diligenter consideret, omnia quae dicta sunt
aliqualiter vera sunt. Dicit enim Aristoteles quod a stellis
generatur et calor et lumen, trito aere ab illorum latione. Quod non
videtur sic intelligendum quasi calor et lumen generentur per aeris
contritionem ex motu caelestium corporum: non enim agitur hic de lumine
ignis generati ex motu, ut prius dicebatur, sed de lumine quod
causatur ab ipsis stellis, inquantum sunt entia lucida in actu.
Duplex est ergo causa caloris ex corporibus caelestibus in his
inferioribus generati: una quidem causa est motus, alia causa est
lumen. Quare autem motus causa sit calefactionis, supra dictum est.
Non est autem intelligendum quod mutua contritio vel confricatio
corporis caelestis et aeris sit causa caloris; sed solum motus aeris ex
superiori motu caelestis corporis causatus. Movetur autem aer
superior, et similiter ignis, secundum motum diurnum caeli totius,
secundum virtutem solis et omnium stellarum, ut Averroes dicit.
Secunda autem causa calefactionis corporum inferiorum ab astris, et
praecipue a sole, est lumen. Quod quidem habet virtutem calefaciendi
inquantum est qualitas activa primi alterantis, scilicet caeli; unde
directe causat qualitatem primam inferiorum corporum, quae est calor.
Et quia haec qualitas, scilicet lumen, magis abundat in sole, inde
est quod est maxime potens ad calefaciendum. Reliqua autem caelestium
corporum, inquantum participant de lumine, quae est universalis virtus
activa caelestium corporum, habent virtutem calefaciendi; intantum
quod etiam lumen lunae est calefactivum, secundum id quod philosophus
dicit in libro de partibus animalium, quod noctes plenilunii sunt
calidiores, unde quidam pisces moventur ad superficiem aquae. Quod
autem quaedam astra dicantur infrigidare vel humectare, Averroes in
commento dicit hoc non esse per se, sed inquantum agunt calorem
proportionatum unicuique corpori: unde reprehendit Avicennam, qui
dicit quod stellae faciunt et infrigidationem et calefactionem. Sed in
hoc non recte dicit Averroes. Illud enim videtur esse per accidens,
quod non per se producitur ab agente. Corpora autem caelestia sunt
agentia eorum quae sunt hic. Si igitur non per se agerent frigiditatem
et humiditatem et alia huiusmodi, sequeretur quod ista essent per
accidens in universo. Item, cum omnes formae substantiales inferiorum
corporum sint ex virtute caelestium corporum, consequens est quod ex
eorum virtute sint etiam qualitates consequentes species seu formas
elementorum, quae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, et alia
huiusmodi. Dicendum est ergo quod omnia corpora caelestia, secundum
communem virtutem luminis, habent calefacere; sed secundum alias
proprias virtutes singulis corporibus attributas, habent non solum
calefacere et infrigidare, sed etiam omnes alios effectus corporales
efficere in istis inferioribus. Et secundum influentiam luminis et
harum virtutum, verum est quod Alexander dixit, media corpora
caelestia recipere impressionem solis alio modo quam corpora inferiora.
Est igitur considerandum quod, secundum quod calor causatur in
inferioribus corporibus ex motu astrorum et totius caeli, corpora
propinquiora caelo, scilicet ignis et superior aeris pars, quae
circumferuntur secundum motum caeli, sunt calidiora: secundum autem
quod ex lumine stellarum causatur calor, sunt calidiora ea quae sunt
infima, quia in superioribus reflexiones radiorum magis disperguntur.
Et inde est etiam quod circa terram plures species rerum generantur ex
virtute radiorum solis et stellarum, quae per reflexionem circa terram
multiplicantur.
13. Movet autem hic quaestionem Alexander: si corpora caelestia
suo motu conterunt aerem, videtur sequi quod sint tangibilia; et ita
videtur sequi quod sint calida et frigida; haec enim sunt primae
tangibiles qualitates, ut dicitur in II de Generat. Sed ad hoc de
facili patet responsio per id quod philosophus dicit in I de
Generat., quod illa quae sunt nata agere et pati ad invicem, tangunt
se ad invicem; et talium qualitates sunt calidum et frigidum. Corpora
autem caelestia agunt et non patiuntur: unde tangunt et non tanguntur.
Unde in corporibus caelestibus non sunt qualitates tangibiles per modum
quo sunt in inferioribus corporibus, sed per modum eminentiorem, sicut
in causa activa. Non est enim ibi calidum vel frigidum, humidum vel
siccum, sed virtus quae est horum causativa. Similiter non est ibi
grave et leve; sed loco horum est ibi aptitudo ad motum circularem.
Rarum autem et densum invenitur in corporibus caelestibus, secundum
quod astra sunt spissiora et magis commassata quam sphaerae eorum: non
tamen secundum differentiam contrarietatis, sed solum secundum
additionem et deminutionem virtutis, secundum maiorem et minorem
congregationem partium.
|
|