|
1. Praemissa prima ratione ad ostendendum quod astra moventur per
motum circulorum, quae sumebatur ex comparatione stellarum ad circulos
seu orbes, hic ponit rationem secundam, quae sumitur ex figura
stellarum: quae talis est. Stellae sunt sphaericae figurae; unde si
moverentur, oporteret eas moveri motu qui est proprius corpori
sphaerico, qui est duplex, scilicet volutatio et circumgyratio;
neutro autem horum motuum stellae moventur; ergo non moventur secundum
seipsas, sed hoc quod apparet de motu earum, est quia moventur
secundum motum circulorum.
2. Primo ergo proponit stellas esse sphaericae figurae: quod quidem
manifestat dupliciter. Uno modo quia omnes alii ita dicunt, scilicet
stellas esse sphaericas; et ita hoc est tanquam probabile accipiendum.
Alio modo secundum rationem quae sumitur ex praedeterminatis. Dictum
est enim quod stellae sunt factae ex natura caelestium corporum: unde
oportet confiteri quod habeant eandem figuram quam habet caelum.
Ostensum est autem supra caelum esse sphaericae figurae: unde oportet
stellas sphaericae figurae esse.
3. Deinde ostendit differentiam motuum circularium, qui sunt proprii
sphaerici corporis. Et dicit quod duo sunt motus sphaerici corporis
qui conveniunt ei per se, idest secundum rationem propriae figurae,
scilicet volutatio et circumgyratio. Differunt autem hi duo motus
secundum diversitatem axis et polorum, super quos intelligitur corpus
sphaericum moveri; et hoc per comparationem ad nos. Si enim
intelligatur corpus stellae moveri super duos polos, quorum unus sit in
superficie quae est versus nos, et alius in superficie opposita, ita
quod intelligamus axem esse lineam transeuntem per profunditatem
stellae; sic stella movetur motu circumgyrationis, conservans eandem
superficiem versus nos, ad modum quo movetur mola molendini. Si vero
intelligatur corpus stellae moveri super duos polos, quorum uterque
accipitur in quacumque parte qua coniungitur corpori sphaerae, sic in
suo motu non semper servabit eandem superficiem versus nos; et erit
motus volutationis. Quia igitur isti duo motus sunt proprii corporis
sphaerici, oportet, si stellae moventur per seipsas, quod altero
horum motuum moveantur.
4. Deinde ostendit quod neutro horum motuum causetur motus qui in eis
videtur. Et primo ostendit quod motus qui in stellis videtur, non sit
motus circumgyrationis: et hoc quidem probat dupliciter. Primo quidem
quia, si corpus stellarum moveretur motu circumgyrationis, oporteret
quod, licet partes stellae mutarent locum subiecto, tamen tota stella
maneret in eodem loco secundum subiectum, diversificato solum secundum
rationem, sicut patet ex his quae probantur in VI Physic.: talis
enim est dispositio motus sphaerici, eo quod est circa centrum et
polos, quae non moventur. Sed hoc non possumus dicere in stellis,
quia contrarium huius apparet sensu: videmus enim quandoque stellas in
oriente, quandoque in occidente. Similiter etiam hoc ab omnibus
dicitur, quod stellae non semper manent in eodem loco, sed de uno loco
transferuntur in alium. Non ergo motus qui apparet in eis, est motus
circumgyrationis. Alio modo ostendit idem quia, si motus
circumgyrationis conveniret stellis, rationabile esset quod omnes tali
motu moverentur; eo quod omnes sunt unius naturae, scilicet de natura
caelestis corporis, ut supra ostensum est. Sed talis motus non
apparet in omnibus stellis, sed solum in sole; nec etiam in quacumque
parte caeli sit, sed solum quando oritur et quando occidit. Et hoc
ipsum non accidit propter ipsum solem, quia circumgyretur, sed propter
elongationem visus nostri a sole: visus enim noster, quia longe distat
a sole, nutat, idest tremit, propter infirmitatem suam, inquantum
supervincitur a superexcellenti claritate solis. Et ista etiam forte
est causa quod stellae fixae videntur scintillare, propter maximam
distantiam earum a nobis, eo quod sunt in sphaera octava. Planetae
autem non videntur scintillare, propter hoc quod sunt propinquiores
nobis; et ideo visus noster potens est in suo vigore pertingere ad
ipsos. Sed respiciens ad stellas manentes, idest fixas, visus noster
tremit, quasi porrectus valde in longinquum, propter elongationem
illarum stellarum a nobis. Tremor autem qui accidit in visu nostro,
facit videri quod astrum moveatur, vel secundum scintillationem, sicut
stella fixa, vel etiam secundum circumgyrationem, sicut sol; eo quod
nihil differt quantum ad hoc quod aliquid videatur moveri, utrum
moveatur visus vel res quae videtur; sicut patet de illis qui navigant
circa littora, quod, quia ipsi sunt in motu, videtur eis quod montes
et terra moveantur.
5. Est autem circa ea quae hic dicuntur considerandum, quod
philosophus dicit hic quod visus noster tremit porrectus longe valde,
respiciens ad stellas fixas, non quia visus fiat extra mittendo, quod
improbat in libro de sensu et sensato; sed quia in huiusmodi eadem
ratio est, sive visus fiat extra mittendo sive intus suscipiendo.
Conatur enim visus ad videndum rem a remotis, non solum si oporteat
eum radium visualem emittere usque ad corpus distans; sed etiam si
oporteat eum suscipere speciem a corpore distante provenientem; quia
corporis distantis debilior est impressio, et ideo difficilius est eam
sentire. Utitur autem modo loquendi ac si visus fiat extra mittendo,
quia mathematici ita utuntur in suis demonstrationibus, et plures
homines ita loquuntur; nominibus autem utendum est ut plures, sicut
ipse dicit in II Topic.
6. Item considerandum est quod stellas quasdam vocat fixas vel
manentes, non quia omnino non moveantur secundum motum suae sphaerae,
sicut et planetae, qui dicuntur erratici; sed quia semper a se invicem
conservant eandem distantiam et configurationem, quod de planetis non
accidit. Item quod dicit planetas non scintillare, sicut Simplicius
dicit, intelligendum est ut in pluribus: nam Mercurius scintillat,
unde et in Graeco nominatur Stilbon, a scintillando. Sol etiam et
scintillat et circumgyrari videtur. Sed scintillatio quidem videtur ex
eo quod visus non potest perfecte apprehendere rem visam: quod quidem
in stellis fixis accidit propter earum distantiam, in sole autem
propter excellentiam claritatis. Circumgyratio autem videtur ex eo
quod res visa potens est ad immutandum visum intantum quod,
circumvoluto spiritu visibili, videatur ipse sol circumvolvi. Et inde
est quod maxime videtur sol circumgyrari in ortu et occasu, quando
visus noster magis potest defigi in ipsum, quia non tanta virtus est
claritatis eius, propter vapores terrenos: cum autem elevatus fuerit,
propter excellentiam claritatis, non potest oculus intantum defigi in
ipsum quod sufficiat ad apparentiam circumvolutionis, sed eum videt
scintillantem. Alexander autem dicit quod ideo sol in ortu et occasu
videtur circumgyrari, quia sentitur duplex motus eius, scilicet
diurnus et motus proprius, ex comparatione ad quietem terrae. Sed hoc
non est credibile, quod motus solis, praecipue quo movetur motu
proprio, possit in tam brevi spatio percipi, cum vix etiam in multis
diebus sentiatur. Aristoteles etiam dicit in littera quod ista
circumgyratio apparet non propter ipsum solem, sed propter elongationem
visus nostri.
7. Et est sciendum quod Plato posuit stellas, praeter hoc quod
moventur motu orbium, moveri motu circumgyrationis. Quod quidem
Simplicius nititur ostendere esse verum multipliciter. Primo quia,
cum stellae sint corpora naturalia, oportet quod habeant aliquem motum
naturalem; et quia sunt de natura caeli, oportet quod secundum seipsas
moveantur motu circulari, qui est circumgyratio. Secundo quia
stellae, secundum plures, sunt corpora animata, et ita oportet quod
per se moveantur: et quamvis sint quodammodo partes orbium, habent
tamen secundum seipsas propriam integritatem et circumgyrationem.
Tertio quia, cum figura sphaerica sit aptissima ad motum circularem,
sicut est ineptissima ad alios motus, videtur quod stellae moveantur
circulariter motu circumgyrationis secundum seipsas. Et secundum hoc
Plato posuit quod stellae fixae moventur duobus motibus, scilicet motu
circumgyrationis secundum seipsas, et motu orbis (quia videntur moveri
ab oriente in occidentem). Stellae autem erraticae moventur secundum
ipsum tribus motibus, scilicet motu circumgyrationis, et motu proprii
orbis, et motu supremi orbis, qui est motus diurnus. Dicit etiam
Simplicius quod Aristoteles hanc positionem non intendit nunc
improbare. Non enim ostendit quod stellae nullo modo circumgyrentur,
sed quod iste motus qui sensibiliter apparet in stellis, non est
circumgyratio; quia circumgyrata manent in eodem loco secundum totum,
stellae autem, secundum motum qui in eis videtur, non manent in eodem
loco. Et quia circumgyratio videtur in sole apertius in ortu et
occasu, propter hoc ostendit quod id quod in eo videtur de huiusmodi
motu, non est propter seipsum, sed propter passionem visus nostri.
Sed quia propositum Aristotelis fuit non recedere ab eis quae ad
sensum apparent, quia talis circumgyratio non sensibiliter apparet in
stellis, ideo non asseruit hunc motum in stellis esse, licet non
directe improbaverit. Simul etiam quia motus caelestium corporum
causant motus inferiorum corporum, inquantum appropinquant vel
elongantur a nobis; secundum autem huiusmodi stellarum
circumgyrationem, nullus effectus deprehenditur in istis inferioribus,
nec secundum hunc motum stellae appropinquant vel elongantur a nobis.
Et ideo Aristoteles non curavit hunc motum attribuere stellis.
8. Deinde ostendit quod stellae non moventur motu volutationis.
Illud enim quod revolvitur, necesse est quod volvatur, ita scilicet
quod non semper eadem superficies eius appareat. Sed videmus quod in
aliquo astrorum, scilicet in luna, semper eadem superficies nobis
apparet, scilicet illa superficies quae vocatur facies, eo quod
apparet in ea quaedam distinctio, sicut in facie hominis quaedam
distinctio secundum quandam lineationem videtur. Et sic patet quod
luna non movetur motu volutationis. Et eadem ratione nec stellae
aliae: quoniam, cum sit eadem natura omnium stellarum, eadem ratio
videtur esse de una et de aliis. Et ita concludit quod, quia
stellae, si per se moverentur, rationabile esset eas moveri propriis
motibus, qui sunt regyratio et volutatio; his autem motibus non
moventur, ut ostensum est; consequens est quod stellae per seipsas non
moveantur.
9. Considerandum est autem quod causa illius diversitatis quae in
superficie lunae apparet, a diversis diversimode assignatur. Quidam
enim dicunt quod causa illius diversitatis est aliquod corpus
interpositum inter nos et lunam, quod prohibet nos ne videamus
totaliter claritatem lunae; unde ex illa parte qua inter visum nostrum
et lunam interponuntur huiusmodi corpora, videtur esse quaedam
obscuritas, ex eo quod claritatem lunae in illa parte non videmus.
Sed hoc non potest esse: quia illud corpus interpositum inter nos et
lunam, non eodem modo interponeretur inter lunam et visum hominis in
quacumque parte mundi; et ita non videretur similis dispositio in luna
ex omni parte mundi; sicut non videtur similis dispositio eclipsis
solaris ex omnibus partibus mundi, ex interpositione lunae inter solem
et visum nostrum. Quod circa praedictam diversitatem lunae non
accidit: nam similiter videtur ex omnibus partibus terrae, sive
Orientalibus sive Occidentalibus, sive Australibus sive borealibus.
Alii vero dicunt quod huiusmodi obscuritas apparens in luna, est
quaedam similitudo alicuius corporis, puta terrae aut maris aut
montium, quae resultat in luna ad modum quo resultat forma in speculo.
Et hoc etiam tollitur per eandem rationem. Quia si huiusmodi formae
in speculo viderentur ex quadam reflexione visualium radiorum, vel
etiam formarum visualium, non ex omni parte terrae similis diversitas
appareret in luna, sicut nec forma in speculo apparet secundum eandem
dispositionem undique aspicienti: quia reflexio fit ad loca
determinata, secundum proportionem corporum ad quae fit reflexio. Et
praeterea secundum hoc ratio Aristotelis non valeret: quia posset dici
quod semper talis diversitas apparet nobis in luna, non quia semper
eadem eius superficies sit ad nos conversa, sed quia quaelibet eius
superficies ex praedictis causis recipit in se huiusmodi apparentiam,
quando ad nos convertitur. Et ideo alii dicunt, et melius, quod
talis diversitas videtur in luna propter dispositionem suae
substantiae, non autem propter interpositionem alicuius corporis, vel
quamcumque reflexionem. Et horum est duplex opinio. Quidam enim
dixerunt quod formae effectuum sunt quodammodo in suis causis, ita
tamen quod quanto aliqua causa est superior, tanto diversae formae
effectuum sunt in ea magis uniformiter; quanto vero est inferior,
tanto formae effectuum sunt in ea magis distincte. Corpora autem
caelestia sunt causa inferiorum corporum; inter corpora caelestia
infimum est luna; et ideo in luna, secundum inferiorem eius
superficiem, continetur quasi exemplaris diversitas corporum
generabilium. Et ista fuit sententia Iamblichi. Alii vero dicunt
quod, licet corpora caelestia sint alterius naturae a quatuor
elementis, praeexistunt tamen in corporibus caelestibus, sicut in
causis, proprietates elementorum; non tamen eodem modo sicut in
elementis, sed quodam excellentiori modo. Inter elementa autem
supremum est ignis, qui plurimum habet de luce; infimum autem terra,
quae minimum habet de luce. Et ideo luna, quae est infima inter
corpora caelestia, proportionatur terrae, et assimilatur quodammodo
naturae ipsius; et ideo non totaliter est illustrabilis a sole. Unde
ex illa parte qua non perfecte illustratur ab eo, videtur in ea esse
quaedam obscuritas. Quae quidem obscuritas semper apparet secundum
eandem dispositionem in luna: quod non esset si luna revolveretur,
quia paulatim immutaretur aspectus talis obscuritatis.
|
|