|
1. Praemissis duabus rationibus ad ostendendum quod corpora stellarum
non moventur secundum seipsa, sed feruntur per motum circulorum sive
sphaerarum, hic ponit ad idem tertiam rationem, quae sumitur ex figura
stellarum. Et dicit quod si stellae moverentur motu progressivo,
quasi circulos suos perambulantes, irrationabile videretur quod natura
non dedisset eis instrumenta convenientia ad motum localem. Natura
enim non facit suos effectus qualitercumque contingit: et hoc praecipue
observat in nobilioribus effectibus. Et ideo non est rationabile quod
natura curaverit de animalibus terrestribus, attribuens eis instrumenta
convenientia motui progressivo, et quod despexerit sic pretiosa
corpora, scilicet stellas, ut non dederit eis instrumenta apta ad
motum progressivum. Sed videtur quasi studiose factum a natura quod
non moveantur stellae per seipsas, ex hoc quod abstulit eis omnia
instrumenta, quibus possent progressivo motu moveri secundum seipsas:
et etiam, quod plus est, quia stellae maxime distant a figura
animalium habentium instrumenta ad motum progressivum apta. Nam
huiusmodi animalia, quanto sunt perfectiora, tanto habent maiorem
diversitatem in partibus: stellae autem habent maximam uniformitatem
undique, eo quod sunt sphaericae figurae.
2. Et ideo rationabiliter videtur esse factum quod et totum caelum
sit sphaericum, et unaquaeque stella. Nam sphaerica figura videtur
esse maxime utilis ad motum circularem, quo sphaericum corpus movetur
in seipso, idest non mutans locum secundum totum nisi secundum
rationem, sed solum secundum partes, ut probatur in VI Physic.
Per hoc enim quod corpus circulariter motum est sphaericum,
velocissime movetur: tum quia linea circularis est minima inter omnes
figuras continentes aequale spatium; tum etiam quia corpora rectilinea
non habent uniformem motum ex omni parte, quia magis figuntur ex illa
parte qua habent superficiem planam, quam ex parte angulorum. Unde
cum sphaerica figura ex nulla parte habeat planitiem, sed ex omni parte
stet in uno puncto, idest in angulo, constat corpus sphaericum
velocissime moveri motu circulari. Similiter etiam maxime retinebit
proprium locum: quia scilicet nulla pars eius incipiet esse nisi ubi
alia fuit; quod in corporibus rectilineis non contingit, propter
praeeminentias angulorum. Sed figura sphaerica est maxime inepta ad
motum quo proceditur in anterius. In nullo enim similatur corporibus
animalium, quae moventur per seipsa. In corpore enim sphaerico nihil
est depressum vel supereminens, sicut invenitur in corpore rectilineo:
sed figura sphaerica plurimum distat a figura corporum animalium, quae
moventur motu progressivo secundum quandam elevationem et depressionem;
unde et membra animalium in suis iuncturis sunt flexibilia, ut sint
apta ad motum progressivum. Quia ergo oportebat quod totum caelum,
idest ipsa sphaera, moveretur motu circulari; et quod stellae non
moverentur motu progressivo; rationabiliter factum fuit quod utrumque
esset sphaericum, scilicet et sphaera et stella. Quia per hoc quod
caelum est sphaericum, est aptum ad motum circularem: per hoc autem
quod stellae sunt sphaericae, sunt ineptae ad motum progressivum.
Unde non moventur in circulis, sed manent, delatae per motum
circulorum.
3. Potest autem hic esse dubitatio, cum corpora sphaerarum non
percipiantur visu, eo quod sunt diaphana, et possit dici quod stellae
moveantur quasi in aere, quare hoc Aristoteles praetermisit
inquirere. Sed dicendum est quod multipliciter apparet ex his quae
Aristoteles docet, esse in caelo non solum corpora stellarum
distincta, sed etiam sphaerarum. Primo quidem ex hoc ipso quod
ostendit stellas non per se moveri hoc motu qui in eis apparet.
Secundo ex ratione quam supra praemisit, quia nulla esset ratio quare
stella quae peragit maiorem circulum, velocius moveretur: quod tamen
habet rationem supposito motu circulorum, quia maior circulus
rationabiliter proprio motu velocius movetur. Tertio quia Aristoteles
in principio huius libri probavit esse aliquod corpus quod circulariter
movetur: motus autem stellae, si per se moveretur absque orbe, esset
processivus et non circularis, quia non moveretur in eodem loco.
Quarto apparet quia illud spatium in quo stellae moventur, non potest
esse vacuum, eo quod impossibile est esse vacuum in natura, ut in IV
Physic. probatum est. Si vero sit plenum aliquo alio corpore, quod
non pertineat ad naturam stellarum, puta igne vel aere, hoc manifeste
est inconveniens duplici ratione: primo quidem quia non esset
conveniens ut idem esset locus corporum generabilium et corruptibilium,
scilicet ignis et aeris, et corporum incorruptibilium, scilicet
stellarum, cum diversa corpora habeant diversa loca, naturis eorum
proportionata; secundo quia non est rationabile quod corpora inferiora
sint continua, et corpora caelestia sint ad invicem discontinuata.
Relinquitur ergo quod totum illud spatium in quo stellae videntur
moveri, est plenum caelesti corpore, quod pertinet ad ipsam
substantiam sphaerarum. Quinto etiam apparet ex hoc quod sol et luna
moventur super circulos se invicem intersecantes: quod apparet ex hoc
quod luna quandoque est Australior, quandoque borealior, respectu
circuli in quo sol movetur. Manifestum est autem quod intersectiones
duorum circulorum, qui dicuntur nodi, sive caput et cauda, non semper
sunt in iisdem punctis: alioquin semper in eisdem punctis fierent
eclipses solis et lunae, quae non possunt contingere nisi luna in
coniunctione vel oppositione existente circa aliquem nodorum
praedictorum. Si autem haec diversitas accideret solummodo per motum
lunae, sequeretur quod luna non moveretur circulariter, sed secundum
elicam figuram: quod est contra naturam caelestium corporum. Sic ergo
patet quod ipse circulus lunae habet suum motum. Et eadem ratione
circulus solis et aliarum stellarum.
4. Est autem considerandum quod, cum Aristoteles dicit non esse
rationabile quod natura curaverit de animalibus, et quod corpora sic
pretiosa reliquerit, stellas non vocat animalia. Quia, ut Alexander
dicit, sensitivum constituit animal; in caelestibus autem corporibus,
si sunt animata, non est virtus animae sensitiva, sicut etiam neque
nutritiva; unde non dicuntur animalia nisi aequivoce, ex eo scilicet
quod habent animam intellectivam. Sed hoc Simplicius in commento suo
nititur improbare: quia omne quod est honorabile, magis est
attribuendum caelestibus corporibus quam terrenis; cum ergo sentire
pertineat ad dignitatem corporis, videtur quod multo magis caelestia
corpora sentiant quam terrena. Praeterea, cum corpora caelestia se
invicem tangant, inconveniens videtur quod etiam se invicem non
sentiant. Concedit igitur quod in corporibus caelestibus sunt tres
sensus, scilicet visus, auditus et tactus: excludit autem ab eis duos
alios sensus materialiores, scilicet olfactum et gustum.
5. Est igitur videndum quid horum sit secundum sententiam
Aristotelis. Qui videtur sentire quod in corporibus caelestibus non
sit alia de partibus animae nisi intellectiva. Dicit enim in XII
Metaphys. quod primum movens movet caelum sicut desideratum, non
quidem desiderio sensus, sed desiderio intellectus. Et in II de
anima dicit: quibus inest ratiocinatio corruptibilium, his et reliqua
omnia; quasi hoc non sit verum in corporibus incorruptibilibus, quibus
opinatur intellectum vel rationem inesse absque aliis potentiis animae.
Sed dubium videtur facere quod dicitur in III de anima. Non
potest, inquit, corpus habere quidem animam et intellectum
discretivum, sensum autem non habere, non mansivum existens, idest
nisi maneat semper in eodem loco, sicut plantae et animalia immobilia,
generabile autem, idest si sit generabile et corruptibile, sicut patet
in hominibus et in aliis huiusmodi animalibus. Subdit autem: at vero
neque ingenerabile; per quod videtur significare quod neque etiam si
corpus aliquod sit ingenerabile et incorruptibile, sicut sunt caelestia
corpora, quod scilicet habeant intellectum sine sensu. Et ad hoc
probandum subdit: quare enim non habeant, scilicet sensum, cum
habeant intellectum? Aut enim animae melius aut corpori: quasi
dicat: aut hoc quod non habet sensum, est propter bonum animae, aut
propter bonum corporis. Et subdit: nunc autem neutrum est: hoc
quidem enim, scilicet anima, non magis intelliget sine sensu; hoc
autem, scilicet corpus, nihil magis erit, idest non erit durabilius,
propter illud, scilicet propter hoc quod non habet sensum. Unde
concludit: nullum ergo habet animam corpus, non manens, sine sensu.
Ex quo videtur sentire quod, si corpora caelestia sint animata anima
rationali et intellectiva, quod habeant etiam sensum. Sed huic
sententiae obviat quod statim subdit: at vero si sensum habet, necesse
est aut corpus esse aut simplex aut mixtum. Impossibile est autem
simplex: tactum enim non haberet, est autem necesse hunc habere. Cum
ergo corpora caelestia sint simplicia, impossibile est quod habeant
sensum.
6. Unde praedicta verba Aristotelis sic exponuntur et per
Themistium et Averroem in suis commentis, ut hoc quod dicit, at vero
neque ingenerabile, sic intelligatur: at vero neque incorruptibile,
scilicet corpus caeleste, habet sensum. Quare enim non habebit?
Quasi diceret: ista est causa quare non habet, aut enim animae melius
aut corpori, idest, si haberet sensum corpus caeleste, aut hoc esset
propter bonum animae aut propter bonum corporis. Nunc autem neutrum
est: hoc quidem enim, scilicet anima caelestis corporis, non magis
intelligit per sensum (non enim habet intellectum a sensibus
accipientem, sicut anima intellectiva humana; sed intelligit talis
anima per modum substantiae separatae, cui immediate continuatur in
ordine rerum); hoc autem, scilicet corpus, nihil magis erit propter
illud, idest non conservabitur in esse per sensum, sicut accidit in
corporibus terrestrium animalium, quae praeservantur a corrumpentibus
per sensum, sicut patet ex his quae praemiserat. Et haec quidem
expositio videtur esse convenientior quantum ad efficaciam rationis.
Ad hoc enim quod aliquid non sit frustra, magis oportet quaerere
propter quid aliquid sit, quam propter quid aliquid non sit. Unde ad
hoc quod caelum non habeat sensum, sufficit ostendere quod ex sensu
nihil ei melius proveniat, quod ponitur secundum expositionem
secundam. Nec oportet propter hoc ostendere quod melius sit ei non
habere sensum, quod inquiritur secundum primam expositionem: quia hoc
ipsum est sufficiens ratio non habendi sensum, si per sensum nihil ei
melius adveniat. Sed conclusio quam infert, non videtur huic
sententiae adaptari, sed magis priori: concludit enim consequenter:
nullum ergo habet animam corpus, non manens, sine sensu. Quamvis
possit dici quod haec conclusio non referatur ad immediate
praecedentia, sed ad id quod supra dixerat de corporibus
generabilibus. Quia tamen haec sententia videtur aliquatenus esse
extorta, videtur potius dicendum quod hoc quod dicit, at vero neque
ingenerabile, est continuandum cum praecedentibus; ut sit sensus quod
sicut corpus generabile non habet animam intellectivam sine sensu, ita
nec corpus ingenerabile. Sed corpus ingenerabile non accipitur hic
caelum: quod patet ex hoc quod caelum est mansivum in eodem loco
secundum totum, ipse autem loquitur de corpore non mansivo. Unde
videtur hic loqui de quibusdam corporibus animatis, quae Platonici
Daemones nominabant, dicentes eos esse animalia corpore aerea,
tempore aeterna, sicut Apuleius Platonicus dicit in libro de Deo
Socratis. Ponebant autem huiusmodi corpora moveri motu progressivo,
et non mansiva in eodem loco.
7. Sed et si quis consideret ordinem corporum caelestium inter
corpora naturalia, manifestum erit quod non convenit ei habere
potentiam sensitivam. Primo quidem quia huiusmodi corpora non sunt
passiva, sed activa: unde nec animabus eorum, si sint animata,
convenit habere aliquas potentias sensitivas, quae sunt passivae.
Secundo quia huiusmodi corpora sunt uniformia, utpote sphaerica
existentia. Oportet autem corpus habens animam sensitivam, habere
diversitatem organorum: quia, cum sensus sit vis cognoscitiva
particularium, oportet quod corpus sensitivum habeat diversas potentias
sensitivas, si perfecte sentiat, quibus cognoscat diversa sensibilium
genera; diversis autem sensibus adaptantur diversa organa. Unde
uniformitas sphaerici corporis repugnat dispositioni animae sensitivae.
Tertio quia corpora caelestia sunt quasi universales causae inferiorum
effectuum; et ita effectus sensibiles sunt in corporibus caelestibus
non secundum particularem, sed secundum universalem rationem, sicut in
causis universalibus. Multo igitur magis rationes rerum sensibilium
sunt in animabus caelestium corporum, si sint animata, non secundum
rationem particularem, quae pertinet ad sensum, sed secundum rationem
universalem, quae pertinet ad intellectum.
8. Corpora igitur caelestia, si sunt animata, habent intellectum
sine sensu. Sed sicut intellectus substantiarum separatarum cognoscit
non solum universalia, sed etiam particularia (habent enim per unam
virtutem cognoscitivam quod nos habemus per plures), ita etiam est de
animabus caelestibus, quod suo intellectu cognoscunt non solum
universalia, sed etiam particularia. Ita enim est in omnibus, quod
perfectiones quae attribuuntur inferiori per multa, superiori
attribuuntur per unum; sicut imaginatio una est virtus omnium
sensibilium cognoscitiva, quae tamen sensus percipit per diversas
virtutes. Et ex hoc excluditur obiectio Avicennae, qui in sua
metaphysica ostendit quod oportet animam caelestis corporis habere vim
imaginativam, per quam apprehendat particulares situs qui renovantur in
caelo secundum motum eius; sicut intellectus noster practicus non movet
secundum universalem apprehensionem sine particulari, ut dicitur in
III de anima. Secundum enim praedicta, substantia quae movet
caelum, sive sit substantia separata sive sit anima, potest
apprehendere particulares situs per intellectum sine sensu, ut dictum
est.
9. Quod autem Simplicius obiicit, quod sentire pertinet ad
nobilitatem inferioris corporis, unde magis natum est convenire corpori
caelesti, dupliciter solvitur. Primo quidem quia, cum anima non sit
propter corpus sed e converso, non est considerandum principaliter in
potentiis animae id quod pertinet ad nobilitatem corporis, sed id quod
pertinet ad rationem animae. Secundo quia id quod habent corpora
inferiora, idest cognoscere sensibilia inferiori modo, scilicet per
sensum, habent corpora caelestia superiori modo, scilicet per animam
intellectivam eis unitam.
|
|