|
1. Postquam philosophus determinavit de motu stellarum, hic
determinat de sono earum, qui est effectus motus localis, ut dicitur
in II de anima. Et circa hoc duo facit: primo excludit opinionem
aliorum; secundo determinat veritatem, ibi: sed rationabiliter neque
audimus et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit quod
intendit; secundo inducit rationem aliter sentientium, ibi: videtur
autem quibusdam etc.; tertio ostendit quomodo dubitationi satisfacere
nituntur, ibi: quoniam autem irrationabile et cetera. Dicit ergo
primo manifestum esse ex his quae dicta sunt (quod scilicet stellae non
moventur), quod si quis dicat quod ex motu earum accidit quaedam
harmonia, idest sonus harmonicus, tanquam soni stellarum sibi invicem
consonent, leviter loquitur, idest sine ratione sufficienti, et
superflue: et hoc dicit quasi nulla utilitate ex huiusmodi sono
sequente, sed magis maximo nocumento, ut patebit. Et etiam non ita
se habet veritas, secundum quod ex praemissis demonstrationibus
apparet.
2. Deinde cum dicit: videtur autem quibusdam etc., inducit
rationem Pythagoricorum, quorum erat praedicta sententia. Et primo
ostendit quomodo probabant quod corpora caelestia suo motu faciunt
magnum sonum. Tria enim sunt propter quae corpora quae apud nos
moventur, magnum sonum facere videntur: scilicet propter magnitudinem
corporum quae moventur, et propter velocitatem motus ipsorum, et
propter multitudinem ipsorum. Corpora autem quae apud nos mota faciunt
sonum, neque habent tantam magnitudinis molem, neque tam velocem
motum, sicut sol et luna et aliae stellae: quod patet partim ex his
quae sensu apparent, nam sol et luna quolibet die totum mundum
circumeunt; partim ex his quae in astrologia manifestantur de
magnitudinibus eorum et velocitate motus. Adhuc autem ad hoc facit
multitudo stellarum. Multo igitur magis videtur quod sol et luna et
aliae stellae suis motibus faciant maximos sonos.
3. Secundo cum dicit: supponentes autem etc., ostendit quomodo
probabant quod sonus eorum esset harmonicus. Manifestum est enim ex
his quae in musica traduntur, quod velocitas motus facit sonum acutum,
tarditas autem motus facit sonum gravem; determinata autem proportio
secundum certos numeros acuti et gravis, est causa harmoniae in sonis;
sicut proportio duorum ad unum facit diapason, proportio trium ad duo,
quae dicitur sesquialtera, facit diapente, et sic de aliis. Ostensum
est autem in praemissis quod quanto stella movetur in maiori circulo,
tanto velocius movetur. Tanto autem est maior circulus in quo movetur
stella, quanto in sphaera stellarum fixarum magis distat a polo; in
planetis autem quanto magis distant a centro. Et ideo secundum
proportionem elongationum stellarum ab invicem, sive etiam a centro vel
a polis, comprehendebant fieri diversitatem velocitatum in motibus
stellarum, et per consequens acuitatis et gravitatis in sonis earum.
Inveniebant autem elongationem sive distantias esse secundum
proportiones numerales, quae faciunt musicales consonantias; et ideo
dicebant quod sonus astrorum quae moventur in circuitu, est
harmonicus; quem vocabant vocem, propter hoc quod ponebant corpora
caelestia esse animata.
4. Deinde cum dicit: quoniam autem irrationabile etc., ostendit
quomodo obviabant cuidam dubitationi. Primo ergo ponit dubitationem.
Cum enim nos habeamus auditum quo nos sonum percipimus, videtur non
esse rationabile quod non audiremus tam magnam vocem, si ex motu
astrorum proveniret. Secundo ibi: causam huius etc., ostendit
quomodo huic dubitationi obviabant. Dicebant enim hanc esse causam
quare hanc vocem non audimus, quia statim cum nascimur, coexistit
nobis iste sonus; et ideo non potest nobis manifestari per suum
oppositum, quod est silentium; haec enim duo, scilicet vox et
silentium, per se invicem diiudicantur et discernuntur. Unde accidit
hominibus de sono caelestium corporum, sicut accidit malleatoribus
aeris, qui propter consuetudinem quasi non sentiunt differentiam soni
et silentii, eo quod aures eorum sunt impletae huiusmodi sono.
5. Tertio ibi: haec autem quemadmodum etc., improbat dictam
responsionem; dicens quod sicut etiam prius diximus, haec dicuntur ab
eis allicienter, idest secundum quandam probabilem rationem quae
allicit aures hominum, et musice, idest secundum musicas rationes,
sed non secundum veritatem; impossibile enim est quod hoc modo se
habeant. Quia si corpora caelestia facerent tam magnos sonos, non
solum est inconveniens quod nihil eorum audiatur, quod ipsi solvere
nituntur; sed etiam inconveniens est quod corpora inferiora nihil
patiantur ab illis sonis, etiam si eos non sentiant. Videmus enim
quod soni excellentes destruunt non solum auditum animalium, sed etiam
quaedam corpora inanimata; sicut sonus tonitrui frangit lapides, et
etiam alia corpora duriora, sicut ferrum et aedificia et alia
huiusmodi. Quod quidem contingit non ita quod corpora inanimata
patiantur a sono inquantum est quoddam sensibile per auditum, sed
inquantum simul cum sono fit vehemens percussio aeris et motus ipsius,
sicut philosophus dicit in II de anima. Cum igitur corpora caelestia
quae moventur, sint tam maximae quantitatis; et sonus eorum, si fit,
oportet quod transcendat secundum excessum sonum tonitrui et quemlibet
alium sonum, secundum proportionem magnitudinis corporum caelestium;
multo magis necessarium est quod sonus caelestium corporum usque huc
pertingeret, et quod esset intolerabilis fortitudo violentiae illius,
quam inferret in inferioribus corporibus. Patet etiam alio modo quod
eorum solutio non est sufficiens: quia consuetudo audiendi magnos
sonos, non solum aufert discretionem illorum sonorum, sed etiam
aliorum; sicut malleatores aeris non possunt percipere alios sonos
minimos. Unde si propter consuetudinem non possumus audire sonos
caelestium corporum, pari ratione nec alios sonos audire possemus.
6. Videtur autem, ut Simplicius dicit in commento, sustineri posse
Pythagorae positio contra ea quae hic Aristoteles dicit. Primo
quidem quia potest dici quod soni caelestium corporum non sunt
corruptivi, sed magis conservativi et vivificativi; sicut et motus
caeli est ut vita quaedam omnibus natura existentibus, ut dicitur in
VIII Physic. Similiter etiam quod nos non audimus sonos
caelestium corporum, hoc non contingit propter consuetudinem, sicut
hic dicitur; quia Pythagorici dicunt Pythagoram talem harmoniam
quandoque audivisse, qui tamen consuetus fuit eam audire, sicut et
alii. Sed hoc dicunt accidere quia non omnia sensibilia sunt
proportionata omnibus sensibus, ut ab eis percipi possint; sicut
multos odores percipiunt canes, quos homines percipere non possunt.
Et similiter potest dici quod soni illi non sunt perceptibiles humano
auditui, nisi aliquis habeat sensum elevatum et depuratum, sicut
habuit Pythagoras. Quamvis dici possit quod Pythagoras audivit
huiusmodi sonum non per sensum auditus, sed cognoscendo proportiones ex
quibus illa harmonia constituitur.
7. Sed haec non videntur veritatem habere. Primo quidem quia
videmus quod, licet corpora caelestia sint causa vitae, et praecipue
sol, tamen fulgor eius corrumpit visum nostrum, propter hoc quod eius
proportionem excedit: et eadem ratione sonus qui ex motu illorum
corporum proveniret, propter sui excessum nostrum auditum corrumperet.
Secundo quia, sicut intellectus est perceptivus omnium
intelligibilium, ita sensus est perceptivus omnium sensibilium, visus
scilicet omnium visibilium, et auditus omnium audibilium: unde dicitur
in III de anima quod anima quodammodo est omnia secundum sensum et
secundum intellectum. Unde si esset aliquis auditus qui non esset
perceptivus cuiuslibet soni, aut oporteret illum sonum aequivoce dici,
aut etiam talem auditum. Potest quidem contingere quod aliquod animal
delectetur in aliqua specie sensibilis secundum aliquem sensum,
secundum quem non delectatur in ipso aliud animal; sicut homo
delectatur secundum olfactum in odoribus rosarum et liliorum, non autem
alia animalia; quia huiusmodi odores sunt convenientes hominibus
secundum seipsos, aliis autem animalibus non conveniunt odores, nec
delectant ea, nisi causa alimenti, sicut nec colores. Potest etiam
contingere quod aliquod animal non cognoscat secundum aliquem sensum
differentiam alicuius sensibilis, propter sensus debilitatem et
sensibilis parvitatem; sicut homo, qui est debilis olfactus, non
potest cognoscere differentiam aliquorum odorum, puta animalium
transeuntium, quos cognoscunt canes: si tamen odores fuerint
vehementes, etiam homines eos discernunt. Similiter etiam quaedam
animalia secundum visum solis claritatem inspiciunt; quam oculi
noctuarum ferre non possunt propter excellentiam eius, sed vitant eam
sicut visus corruptivum. Unde impossibile esset ex motibus caelestium
corporum provenire sonos tam vehementes, nisi perciperentur ab
hominibus, vel corrumperent eorum auditum: nisi forte dicatur quod
soni illi aequivoce dicerentur.
8. Quod videtur consonare positioni Simplicii, qui videtur arguere
Alexandrum, dicentem quod colores, et si qua existunt caelestibus
corporibus, tanquam accidentia et extrinsecus advenientia eis insunt.
Contra quod ipse dicit quod accidentia et extrinsecus assequentia in
corporibus caelestibus dicere, inconvenientissimum existimat, cum
habeant substantialem et specificam virtutem: videbatur enim ei quod,
quia corpora caelestia sunt causa formarum substantialium in his
inferioribus, nullum accidens in eis esse possit. Et secundum hoc,
cum sensus non sit cognoscitivus nisi accidentium, sequetur quod nihil
illorum corporum sentire possimus. Unde ipse dicit quod neque astra
ipsa videmus, neque magnitudines ipsorum aut figuras, neque
excellentes pulchritudines, sed neque motum, propter quem fit sonus;
sed velut illustrationem quandam ipsorum videmus, talem velut etiam
solis circa terram lumen, non ipse sol videtur. Sed hoc est
expressissime falsum. Primo quidem quia Aristoteles dicit in II de
anima quod non secundum quod aqua, neque secundum quod aer, diaphanum
est; sed quoniam est natura eadem in his utrisque, et in perpetuo et
superiori corpore. Et eadem ratione lumen, quod est actus diaphani,
est eiusdem naturae in inferioribus corporibus et in caelesti corpore.
Si ergo in huiusmodi inferioribus corporibus sunt accidentia sensu
perceptibilia, pari ratione in corporibus caelestibus sunt accidentia
perceptibilia sensu. Adhuc, figura et magnitudo sunt mathematica,
quorum rationes sunt indifferentes in quocumque existant. Sicut igitur
figura et magnitudo inferiorum corporum sunt accidentia sensibilia, ita
etiam et in caelestibus corporibus. Item, si hoc esset, periret
omnis certitudo astrologicae scientiae, quae procedit ex apparentibus
secundum sensum circa corpora caelestia. Quomodo etiam esset possibile
quod motus caelestium corporum esset eorum substantia, cum sit quid
imperfectissimum? Sequeretur etiam quod idem esset in sole figura,
lumen et motus, cum unius rei non sit nisi una substantia. Unde patet
omnino impossibile esse quod dicit. Nihil autem prohibet corpora
caelestia specificam virtutem habere, et tamen quaedam accidentia in
eis esse: nam in inferioribus corporibus sunt quaedam accidentalia,
licet in eis sit virtus ad generandum sibi simile in specie.
9. Deinde cum dicit: sed rationabiliter neque audimus etc.,
determinat veritatem. Et primo proponit quod intendit; secundo
manifestat propositum, ibi: quaecumque quidem et cetera. Dicit ergo
primo quod rationabile est quod non audimus sonum caelestium corporum,
et quod inferiora corpora nullam violentam passionem ab eis pati
videntur, propter hoc quod nullum sonum faciunt. Simul autem et per
idem manifestabitur causa horum, scilicet quod non audimus sonos
caelestium corporum, neque ab eis violentiam patimur; et testimonium
accipiemus de veritate primorum sermonum, scilicet quod stellae non
moventur per seipsas. Illud enim quod erat dubium circa sermones
Pythagoricorum, dicentium fieri symphoniam, idest consonantiam
musicalem, ex motu caelestium corporum, erit nobis argumentum quod
stellae non per se moventur.
10. Deinde cum dicit: quaecumque quidem etc., manifestat
propositum: et primo ratione sumpta ex causa effectiva soni; secundo
ex causa finali, ibi: velut futurum et cetera. Dicit ergo primo quod
quaecumque corpora in his inferioribus secundum seipsa localiter
moventur, faciunt sonum, inquantum faciunt plagam, idest aeris
percussuram. Sed quaecumque corpora non moventur secundum seipsa, sed
sunt infixa, aut qualitercumque existunt in corpore quod localiter
fertur, talia non est possibile sonare; sicut homines qui sedent in
navi, non sonant navi mota; neque etiam partes navis quae sunt navi
fortiter infixae, sonant ad motum navis, nisi forte propter
debilitatem coniunctionis, et cum navis conquassatur. Neque etiam
videmus quod navis sonum faciat si feratur in fluvio currenti, ita
tamen quod motus navis non sit per seipsam, sed solum per motum aquae:
si vero sit velocior motus navis quam motus aquae, tunc inquantum
dividit aquam, sonabit. Et tamen secundum easdem rationes quibus
Pythagorici asserebant caelestia corpora sonum facere, poterit aliquis
dicere inconveniens esse si malus, idest arbor navis, et puppis eius,
cum habeat tantam magnitudinem, non faciant sonum; vel etiam ipsa
navis, cum movetur in fluvio moto. Intelligendum tamen est quod hic
excluditur sonus qui contingit ex divisione aquae, non autem sonus, si
quis sit, ex divisione aeris, quantum ad partem navis quae aquae
supereminet; quod praecipue apparet quando aer contra-resistit per
impulsum venti. Sed illud quod movetur localiter per seipsum, non in
aliquo corpore quod fertur, ita quod non faciat aliquam percussuram,
impossibile est sonare. Dicendum est ergo quod, si corpora stellarum
per se moverentur, sive in aeris multitudine, sive intelligamus aerem
per totum mundum diffusum, sive etiam in multitudine ignis, sicut
omnes dicunt assignantes supremum locum inter corpora igni, necesse est
quod faciant stellae suo motu sonum super omnem magnitudinem naturalis
soni. Quod quidem si fieret, sequeretur quod sonus ille usque huc
pertingeret, et non solum audiretur a nobis, sed etiam corrumperet
corpora quae sunt hic. Sed quia hoc non videmus contingere,
consequens est quod nulla stellarum moveatur per seipsam, neque motu
violento, neque motu qui sit ab anima. Non enim possent moveri
stellae per seipsas, nisi facerent divisionem vel ipsarum sphaerarum
caelestium vel aliquorum corporum intermediorum. Ipsae autem sphaerae
moventur per seipsas, nec tamen aliquod corpus dividunt: unde etiam ex
eorum motu nullus provenit sonus. Patet etiam quod per hoc quod
philosophus hic dicit, excludit imaginationem quorundam existimantium
quod stellae non moventur in sphaeris, sed in quibusdam corporibus
mediis, puta aere vel igne, aut aliquo huiusmodi.
11. Deinde cum dicit: velut futurum etc., ostendit idem ex causa
finali. Ideo enim natura non dedit stellis motum per se, et per
consequens nec sonos, ac si providisset quod, nisi ita se haberet
motus stellarum quod non moverentur per se, sed solum per motum
sphaerarum, sequeretur hoc inconveniens, quod nihil in his
inferioribus esset similiter se habens, quasi per aliquod tempus in suo
esse conservatum. Datur autem per hoc intelligi, sicut Alexander
notat, quod Aristoteles hic sentit quod Deus habet providentiam de
his quae sunt hic inferius: non enim potest naturae attribui
providentia secundum quod est quaedam virtus in corporibus, sed solum
per comparationem ad intellectum instituentem naturam. Ultimo autem
epilogando concludit dictum esse quod stellae sunt sphaericae figurae,
et quod non moventur per seipsas.
|
|