|
1. Postquam philosophus determinavit de natura et motu stellarum,
hic determinat de ordine et situ earum, et maxime quantum ad planetas:
nam de stellis fixis manifestum est quod omnes sunt in suprema sphaera
situatae. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quid circa hoc
naturalis a mathematico supponere debeat; secundo ostendit quid circa
hoc proprie ad considerationem naturalis pertineat, ibi: accidit autem
et cetera. Dicit ergo primo quod de ordine stellarum, quomodo
scilicet singulae sint dispositae, ita quod quaedam sint priores et
quaedam posteriores, idest superiores et inferiores; et quomodo se
habeant ad invicem secundum elongationes, idest quantum una distet ab
alia; considerandum est ex his quae dicuntur in astrologia, ubi de his
sufficienter determinatur. Haec enim non possunt cognosci per
principia naturalis philosophiae, sed per principia mathematicae,
idest per proportiones magnitudinum. Dicitur autem Anaximander primo
invenisse rationem de magnitudinibus stellarum, et distantiis earum ab
invicem et a terra; ordinem autem positionis planetarum dicuntur primi
Pythagorici deprehendisse; quamvis cum maiori diligentia et perfectius
sint haec considerata per Hipparchum et Ptolomaeum.
2. Deinde cum dicit: accidit autem etc., ostendit quid circa hoc
pertineat ad considerationem naturalis, scilicet velocitas et tarditas
in motibus eorum. Dicit ergo quod rationabiliter accidit quod motus
quarumlibet stellarum, secundum proportionem elongationis earum a prima
sphaera et a terra, sunt velociores et tardiores. Supponimus enim,
tanquam sensu apparens, quod suprema caeli circulatio sit simplex,
idest non composita ex pluribus motibus, quia in ea nulla irregularitas
apparet: et est velocissima, utpote quae in brevissimo tempore,
scilicet spatio unius diei, circuit maximum circulum continentem
totum. Circulationes autem planetarum sunt et tardiores et plures;
non solum quia diversorum planetarum diversi sunt motus, sed etiam quia
motus uniuscuiusque planetae ex diversis motibus constituitur.
Unusquisque enim planetarum, secundum proprium motum in suo circulo,
fertur in contrarium motus primi caeli, large accipiendo contrarietatem
(non enim in motibus circularibus proprie est contrarietas, sicut in
primo habitum est): cum enim motus primi caeli sit ab oriente in
occidentem, motus planetarum in propriis circulis sunt ab occidente in
orientem. Unde rationabile est quod planeta qui est propinquissimus
simplici et primae circulationi, contra quam fertur in suo circulo, in
plurimo tempore pertranseat proprium circulum; sicut Saturnus in
triginta annis suum circulum peragit. Planeta autem maxime distans a
suprema sphaera, scilicet luna, in minimo tempore peragit circulum
suum, scilicet in spatio unius mensis, vel etiam in minori. Inter
alios autem planetas, propinquior supremae sphaerae semper in maiori
tempore circulum suum pertransit, sicut Iupiter in duodecim annis,
Mars in duobus, Venus, Mercurius et sol fere in anno. Et sic
illud quod magis distat a suprema sphaera, in minori tempore pertransit
suum circulum: quia prima sphaera maxime praevalet planetae sibi
propinquissimo, et ex hoc motus contrarius fit tardior; planetae autem
maxime distanti minime praevalet, propter eius distantiam, et ideo
motus contrarius in eo est velocior, scilicet in luna. Intermedii
autem planetae se habent secundum rationem distantiae, sicut
mathematici ostendunt; ita scilicet quod superiores planetae tardius
moventur in suis propriis motibus. Sed quantum ad motum quo moventur
motu primi mobilis; quanto sunt superiores, tanto velociores sunt, ut
supra habitum est.
3. Videtur autem ex hoc quod Aristoteles hic dicit, quod in
corporibus caelestibus sit aliquid violentum, si motus planetarum
propinquiorum supremae sphaerae efficitur tardior ex hoc quod praevalet
magis super ipsum motus primae sphaerae, propter propinquitatem. Si
autem est ibi aliquid violentum, sequitur quod motus illi non sint
sempiternae durationis sic se habentes, ut Aristoteles vult: nihil
enim violentum potest esse sempiternum, ut supra habitum est.
Respondet igitur ad hoc Alexander quod praevalentia supremae sphaerae
facit quidem in propinquiori planeta necessitatem tarditatis, non tamen
violentiam. Motus enim illi caelestes sunt secundum intellectum et
voluntatem; in motibus autem voluntariis non est violentum quod est
secundum voluntatem, etiam si sit cum necessitate quadam. Est autem
voluntas moventis supremum planetam, ad hoc quod moveat suum mobile
secundum convenientiam ad motum superioris mobilis, cui desiderat
similari: unde non sequitur tarditatem illam motus primi planetae esse
violentam.
4. Sed hoc non solvit totaliter dubitationem, ita ut salventur
principia ab Aristotele supposita, qui ponit quod corpus maius
velocius movetur proprio motu et naturali: unde si ille motus quo
planeta movetur in proprio circulo, est proprius et naturalis,
consequens est quod sphaera superioris planetae, cum sit maior,
velocius moveatur proprio motu. Similiter etiam non videtur ordinis
convenientia salvari, si corpus quod est remotius a terra immobili,
propinquius autem velocissimo motui primi mobilis, tardius in suo
proprio motu moveatur.
5. Unde et alii dixerunt quod in caelo non est nisi unus motus,
scilicet quo totum caelum revolvitur per motum primi mobilis ab oriente
in occidentem; et quantum ad hunc motum, superius corpus est
velocioris motus, non solum quantum ad magnitudinem circuli, sed etiam
quantum ad temporis brevitatem, ita scilicet quod superior sphaera in
minori tempore percurrat maiorem circulum; et inde est quod inferior
stella deficit a regrediendo ad idem punctum secundum tempus, non quod
in contrarium primi motus moveatur. Et secundum hoc salvatur quod, ex
hoc ipso quod superior planeta parum deficit ab attingendo primum
motum, inferior autem plus, superior planeta est velocior, et
inferior tardior.
6. Et hoc quidem, sicut Ptolomaeus dicit, si motus planetarum
contingat fieri super circulos aeque distantes ab aequinoctiali, et
super eosdem polos. Cuius contrarium apparet, planetis declinantibus
quandoque ad Septentrionem, quandoque ad meridiem. Unde magis
videtur quod hoc quod planetae derelinquuntur a primo motu, sit
secundum alium motum planetarum, quo moventur ab occidente in
orientem, quam secundum solam deficientiam a primo motu, secundum quam
videtur superior planeta tardius moveri.
7. Huius autem causam assignat Alexander aliam, praeter eam quam
hic assignat Aristoteles ex praevalentia primi motus. Dicit enim quod
ideo planeta superior in maiori tempore peragit circulum suum, non
propter tarditatem motus, sed propter magnitudinem circuli: potest
enim id quod in maiori tempore movetur, esse velocius vel aeque velox,
si maior sit excessus magnitudinis quam pertransit, vel aequalis, quam
excessus temporis. Sed istud non apparet in planetis. Cum enim
Saturnus peragat circulum suum in triginta annis, luna vero quasi in
mense, oporteret quod proportio magnitudinis sphaerae Saturni ad
sphaeram lunae esset secundum proportionem praedictorum temporum, vel
etiam maior: quod nec hic videtur, nec in aliis planetis.
8. Unde aliter dicendum videtur, quod in universo est duplicem
naturam considerare: scilicet naturam sempiternae permanentiae, quae
est maxime in substantiis separatis; et naturam generabilem et
corruptibilem, quae est in inferioribus corporibus. Corpora autem
caelestia, cum sint media, utraque aliqualiter participant, secundum
duos motus. Nam primus motus, qui est diurnus, est causa sempiternae
durationis in rebus: secundus autem motus, qui est in circulo obliquo
ab occidente in orientem, est causa generationis et corruptionis et
aliarum transmutationum, ut patet per philosophum in II de Generat.
Primum igitur mobile, tanquam nobilissimum et propinquissimum in
ordine naturae substantiis separatis, habet solum primum motum, qui
pertinet ad naturam uniformitatis. Alia vero corpora caelestia,
inquantum magis recedunt a substantiis immobilibus, appropinquando
substantiis generabilibus et corruptibilibus, aliquid participant de
alio motu, qui pertinet ad naturam difformitatis; et tanto minus
quanto corpus est superius et nobilius. Sic igitur superior planeta,
scilicet Saturnus, minimum habet de secundo motu, propter nobilitatem
suae naturae: unde hic motus in eo est tardior. Luna autem, propter
propinquitatem suae naturae ad corpora generabilia et corruptibilia,
plurimum participat de secundo motu, qui est in ea velocissimus.
Medii autem planetae medio modo se habent: nam Iupiter, qui est
immediate sub Saturno, peragit circulum suum proprio motu circa
duodecim annos; Mars vero circa duos; sol, Venus et Mercurius fere
uniformiter, scilicet per annum.
9. Nec tamen oportet quod sit proportio velocitatis secundum
proportionem distantiarum. Quia motus caelestes non solum sunt
naturales, sed voluntarii, et propter finem desideratum. Et ideo,
inquantum motus illi sunt naturales, hoc communiter in eis invenitur,
quod superiores planetae sunt tardioris motus: inquantum vero motus
eorum sunt voluntarii, variatur proportio velocitatis eorum in
speciali, non secundum proportionem distantiae, sed secundum id quod
melius est. Unde quia motus Veneris et Mercurii quasi colligantur
motui solis, utpote ei deservientes ad productionem sui effectus,
quasi uniformiter cum ipso moventur.
10. Sic igitur quod Aristoteles dicit, quod suprema sphaera plus
praevalet in supremum planetam et minus in remotum, non est
intelligendum secundum aliquam coactionem, sed secundum naturalem
impressionem; inquantum scilicet naturam superioris magis participat
quod est ei propinquius, quam quod est ei remotius. Sic igitur
salvantur principia Aristotelis. Nam licet planetae sit uterque motus
naturalis, scilicet et diurnus et qui est in proprio circulo, tamen
motus diurnus est ei naturalis secundum id quod est dignius in sua
natura; et ideo solum secundum istum motum salvatur principium
Aristotelis, quod corpus maius velocius movetur; sicut etiam in
homine, in quo est natura sensitiva et intellectiva, dicimus quod
quanto homo est dignior, tanto magis habet de motu dignioris naturae,
scilicet intellectivae, minus autem de motu indignioris, scilicet
sensitivae.
|
|