|
1. Postquam philosophus determinavit de natura, motu et positione
stellarum, hic determinat de figura earum. Et circa hoc duo facit:
primo ostendit stellas esse figurae sphaericae, per rationem; secundo
per ea quae sensibiliter apparent, ibi: adhuc autem similiter quidem
et cetera.
2. Dicit ergo primo quod aliquis potest rationabiliter existimare
figuram uniuscuiusque stellae esse sphaericam; non solum propter hoc
quod sunt de natura caeli, ut supra probavit; sed etiam quia supra
ostensum est quod stellae non sunt natae moveri per seipsas, sed
moventur motibus circulorum sive sphaerarum. Natura autem nihil facit
irrationabiliter neque frustra, quia tota naturae operatio est ordinata
ab aliquo intellectu propter finem operante: unde manifestum est quod
stellis immobilibus, idest quae per se non moventur, dedit talem
figuram quae minime est apta ad motum progressivum. Talis autem, ut
supra dixit, est figura sphaerica, propter hoc quod nullum habet
organum deserviens ad motum progressivum: licet talis figura sit maxime
apta ad motum circularem, quo aliquid secundum totum non mutat locum.
Unde manifestum est quod stellae secundum molem suae magnitudinis sunt
sphaericae figurae.
3. Videtur autem haec probatio non esse conveniens. Nam supra
Aristoteles probavit stellas non moveri per seipsas, ex eo quod sunt
sphaericae figurae: unde cum hic probet e contra quod sint sphaericae
figurae, per hoc quod sunt immobiles secundum seipsas, videtur quod
sit probatio circularis. Respondet autem ad hoc Alexander quod ex hoc
nullum sequitur inconveniens: quia Aristoteles probavit stellas non
moveri per seipsas, non solum per hoc quod sunt sphaericae figurae,
sed etiam per quaedam alia media. Similiter etiam ostendit stellas
esse sphaericae figurae per quaedam alia media, et non solum per hoc
quod sunt secundum se immobiles.
4. Obiicit autem contra hoc Simplicius, quod non impeditur ratio
circularis demonstrationis per hoc quod utraque conclusio pluribus
mediis ostenditur. Sed dicendum est quod, licet per hoc non tollatur
ratio circularis demonstrationis, tollitur tamen inconveniens quod ex
circulari demonstratione contingit, ut scilicet nihil manifestet.
Quia non potest aliquid manifestari nisi per notius, non potest autem
idem esse notius et minus notum: sed dum utraque conclusio per alia
media manifestatur, una potest sumi ut manifestativa alterius, ad
ostendendum convertibilitatem conclusionum.
5. Deinde cum dicit: adhuc autem similiter quidem etc., ponit
aliam rationem ad idem, quae sumitur ex his quae sensibiliter
apparent. Et supponit quod omnia astra similiter se habent sicut
unum. Ostenditur autem de uno eorum, scilicet de luna, per ea quae
sensibiliter videntur, quod sit sphaericae figurae. Et hoc quidem
ostendit dupliciter: primo quidem per ea quae communiter ab omnibus
considerantur, idest ex figuris quas luna mutat ex augmento et
decremento. Dicit enim quod nisi luna esset sphaericae figurae, non
fieret in suo augmento et decremento, secundum plurimum quidem
lunularis vel novaculae habens figuram, aut etiam amphicurtos, aut
etiam dichotomos. Dicitur autem luna dichotoma, secundum quosdam,
quando est plena, quia tunc mensem dividit in duo media: dichotomos
enim dicitur a divisione in duo. Sed hoc repugnat ei quod infra
dicetur, quod lunam vidimus dichotomam existentem, subintrantem autem
Martem, et occultantem secundum nigrum ipsius, exeuntem autem
secundum clarum et lucidum; ex quo patet quod dichotoma dicitur luna
quando superficies eius quae est versus nos in duas partes dividitur,
ita quod media pars eius est obscura, media clara. Et sic etiam
accipitur hoc nomen in libro syntheseos Ptolomaei, translato de
Graeco.
6. Est ergo considerandum quod Aristoteles non facit hic mentionem
de figura lunae quam habet in principio aut termino augmenti seu
decrementi, sed solum de ea quam habet dum crescit aut deminuitur.
Semper enim, cum luna sit sphaericae figurae, unum eius hemisphaerium
illuminatur a sole, et aliud remanet obumbratum. Quando ergo luna est
in coniunctione ad solem, totum superius hemisphaerium, quod directe a
sole respicitur, illuminatur a sole, ita quod inferius hemisphaerium
remanet occultatum; et tunc videtur nobis luna obumbrata et obscurata.
Paulatim autem luna recedente a sole, superius hemisphaerium ab una
parte sua, qua magis distat a sole, desinit illustrari, et secundum
eandem quantitatem incipit illustrari hemisphaerium inferius; et tunc
videtur luna figurae lunularis, idest arcuosa. Et hoc procedit
quousque distet a sole secundum quadraturam circuli, idest secundum
quartam partem circuli; et tunc videtur superficies eius quae est
versus nos, ex media parte obscura et ex media parte clara, quod est
eam esse dichotomam. Postmodum autem, accedens ad solis
oppositionem, incipit maior pars inferioris hemisphaerii eius
illustrari a sole; et tunc dicitur amphicurtos, quousque sit in
oppositione ad solem; tunc enim totum hemisphaerium eius inferius
illustratur a sole, et dicitur plena. Postmodum vero paulatim incipit
deficere, et fit amphicurtos, quousque distet secundum quartam partem
circuli; et tunc dicitur dichotoma, quasi ex media parte clara; cuius
claritas postmodum, dum citra dimidium deminuitur, fit lunularis,
usque ad coniunctionem. Sic igitur patet quod in augmento multoties,
sive secundum plurimum, luna est arcualis seu lunularis, aut
amphicurtos; sed semel in augmento est dichotoma et semel in
decremento, quando scilicet distat a sole secundum quartam partem
circuli.
7. Hoc autem non contingeret si luna non esset sphaericae figurae.
Manifestum est enim quod, si superficies eius quae est versus nos
esset tota plana, simul inciperet illustrari a sole, et etiam
obscurari, non successive per continuum augmentum et decrementum. Ex
quo manifestum est quod habet sphaericam tumorositatem, per quam
contingit quod paulatim augetur eius claritas vel obscuritas: quod non
contingeret cuiuscumque esset alterius figurae quam sphaericae.
8. Secundo ostendit idem per astrologicas observationes, ex quibus
manifestatur quod eclipses solis sunt lunulares, idest arcuales:
incipit enim sol obscurari secundum arcualem figuram, per
interpositionem lunae inter nos et solem. Quod non contingeret nisi
luna esset sphaericae figurae: corpora enim sphaerica se invicem secant
secundum arcuales sectiones, ut a mathematicis probatur. Sic igitur,
si unum astrum est tale, scilicet luna, consequens est quod omnia
etiam alia astra sint sphaericae figurae. Quod quidem fundatur super
hoc quod omnes stellae sunt eiusdem naturae.
9. Dicit autem Averroes in suo commento quod sunt eiusdem naturae in
specie, ita quod omnes stellae sunt sicut individua eiusdem speciei.
Quod quidem manifeste est falsum. Primo quidem quia, si essent
eiusdem speciei, haberent easdem specie operationes, et eosdem
effectus, sicut patet in omnibus rebus naturalibus eiusdem speciei.
Secundo quia, cum motus caelestium corporum sint naturales,
sequeretur quod omnia corpora caelestia haberent uniformes motus: quod
patet esse falsum tum de planetis per comparationem ad invicem, tum per
comparationem ad stellas fixas. Tertio quia hoc repugnat perfectioni
caelestium corporum. Probavit enim in primo Aristoteles quod
universum est perfectum, eo quod est unum (unum enim est in una
specie): ex hoc enim apparet quod constat ex tota materia suae
speciei. Unde et hoc ad perfectionem caelestium corporum pertinet,
quod sit unum solum in una specie. Videmus enim in inferioribus
corporibus multa individua esse unius speciei, propter aliquam
impotentiam, vel quia unum individuum non potest semper durare; unde
oportet quod species conservetur per successionem individuorum in eadem
specie. Tum etiam quia unum individuum non sufficit ad perfectam
operationem speciei; sicut maxime patet in hominibus, quorum unus
iuvatur ab alio in sua operatione. Pertinet etiam magis ad
perfectionem universi multiplicatio specierum, cum sit formalis, quam
multiplicatio individuorum, quae est materialis. Patet etiam rationem
quam inducit esse ridiculosam. Dicit enim quod si essent diversa
corpora caelestia diversae species unius generis, sequeretur quod
corpora caelestia essent materialia. Hoc enim multo magis sequitur,
si ponamus, sicut ipse vult, diversa corpora caelestia esse sicut
diversa individua unius speciei; quia multiplicatio individuorum in una
specie fit per divisionem materiae. Quamvis non oporteat a corporibus
caelestibus totaliter materiam excludere. Non sequitur etiam, si
corpora caelestia habeant materiam, quod sint generabilia et
corruptibilia, ut in primo habitum est. Sic igitur dicendum est quod
corpora caelestia sunt unius naturae secundum genus, diversarum autem
naturarum secundum speciem. Figura autem sphaerica sequitur in eis
naturam generis, sicut et motus circularis.
|
|