|
1. Postquam determinavit philosophus de stellis, ostendens earum
naturam, motum, ordinem et figuram, hic solvit quasdam dubitationes
circa praedicta. Et circa hoc duo facit: primo ponit quaestiones;
secundo solvit eas, ibi: sed nos ut de corporibus et cetera. Circa
primum tria facit: primo excusat se a praesumptione pertractandi has
difficiles quaestiones; secundo movet eas, ibi: adhuc autem etc.;
tertio ostendit quaestionum difficultatem, ibi: de his quidem et
cetera. Dicit ergo primo quod, cum circa stellas sint duae
dubitationes de quibus rationabiliter quilibet potest dubitare, tentare
debemus dicere circa istas dubitationes id quod nobis videtur; ita
scilicet quod nos reputemus dignum esse quod promptitudo hominis
considerantis huiusmodi quaestiones, magis debeat imputari
verecundiae, idest honestati vel modestiae, quam audaciae, idest
praesumptioni; si tamen ille qui huiusmodi dubitationes considerat,
diligat etiam parvas sufficientias, idest parum sufficientes rationes,
ad inveniendum de illis rebus, de quibus habemus maximas dubitationes;
et hoc propter desiderium quod quis habet ad philosophiam, ut scilicet
eius principia stent, idest firma permaneant.
2. Deinde cum dicit: adhuc autem etc. (vel secundum aliam
litteram, est autem etc.), movet dubitationes duas: quarum secunda
incipit ibi: et hoc itaque et cetera. Circa primum duo facit: primo
movet quaestionem; secundo probat quod supposuerat, ibi: palam autem
hoc de quibusdam et cetera. Circa primum, tria praeconsideranda sunt
ad intellectum huius dubitationis. Quorum primum est quod Aristoteles
alium ordinem videtur assignare planetarum, quam astrologi nostri
temporis. Primi enim astrologi posuerunt supremum planetam esse
Saturnum, post quem posuerunt Iovem, tertio loco Martem, quarto
solem, quinto Venerem, sexto Mercurium, septimo lunam. Astrologi
autem qui fuerunt tempore Platonis et Aristotelis, mutaverunt hunc
ordinem quantum ad solem, ponentes eum immediate supra lunam, sub
Venere et Mercurio; quam positionem hic Aristoteles sequitur. Sed
Ptolomaeus postea hunc ordinem planetarum correxit, ostendens verius
esse quod antiqui dixerunt; quod etiam moderni astrologi sequuntur.
Secundo considerandum est quod circa motus planetarum quaedam
anomaliae, idest irregularitates, apparent; prout scilicet planetae
quandoque velociores, quandoque tardiores, quandoque stationarii,
quandoque retrogradi videntur. Quod quidem non videtur esse conveniens
caelestibus motibus, ut ex supra dictis patet. Et ideo Plato primus
hanc dubitationem Eudoxo, sui temporis astrologo, proposuit; qui
huiusmodi irregularitates conatus est ad rectum ordinem reducere,
assignando diversos motus planetis; quod etiam posteriores astrologi
diversimode facere conati sunt. Illorum tamen suppositiones quas
adinvenerunt, non est necessarium esse veras: licet enim, talibus
suppositionibus factis, apparentia salvarentur, non tamen oportet
dicere has suppositiones esse veras; quia forte secundum aliquem alium
modum, nondum ab hominibus comprehensum, apparentia circa stellas
salvantur. Aristoteles tamen utitur huiusmodi suppositionibus quantum
ad qualitatem motuum, tanquam veris. Tertio considerandum est quod
circa solem et lunam non apparent tot irregularitatum genera, sicut
circa alios planetas: nam in sole et luna nunquam apparet statio vel
retrogradatio, sicut in aliis planetis, sed solum velocitas et
tarditas. Et ideo Eudoxus, qui primo conatus est has irregularitates
dirigere, ad instantiam Platonis, pauciores motus assignavit soli et
lunae, quos dicebat esse infimos planetas, quam superioribus
planetis. Quorum unicuique assignabat quatuor motus, secundum quatuor
sphaeras volventes corpus stellae infixum in infima earum: ita scilicet
quod prima sphaera movet corpus stellae ab oriente in occidentem,
secundum motum diurnum; secunda movet corpus stellae e converso ab
occidente in orientem in zodiaco, qui dicitur motus longitudinis;
tertia autem sphaera movet corpus stellae motu latitudinis, secundum
quod contingit quod stella quandoque est Australior, quandoque
borealior in zodiaco. Ponebat autem polos huius tertiae sphaerae esse
in zodiaco; unde sequebatur quod circulus maior, aeque distans ab
utroque polo, transiret per polos zodiaci; ex quo sequi videbatur quod
planetae, secundum motum latitudinis, quandoque pervenirent usque ad
polos zodiaci; quod tamen nunquam apparet. Unde ponebat quartam
sphaeram, quae moveret stellam in oppositum huius motus, ita quod
nunquam pervenit ad polos zodiaci. Soli autem et lunae non attribuit
motum huius quartae sphaerae; sed apparentia eorum conatus est
salvare, solum ponendo tres sphaeras, proportionales primis tribus
sphaeris aliorum planetarum; ita tamen quod luna habet maiorem motum
latitudinis quam sol, sicut expositum est in XII Metaphys.
3. Secundum hanc ergo positionem, Aristoteles hic quaestionem
format. Et dicit quod, cum multa sint talia dubitabilia circa
stellas, non minime videtur mirabile, propter quam causam non semper
astra quae plus distant a motu primae sphaerae moventur pluribus
motibus, sed intermedia moventur plurimis, scilicet quinque planetae,
qui, secundum positionem Eudoxi, moventur quatuor motibus.
Rationabile enim utique esse videtur quod, cum prima sphaera moveatur
uno solo motu, quod astrum ei propinquissimum moveatur paucissimis
motibus, puta duobus; habitum autem, idest consequenter se habens,
moveatur tribus, vel quocumque tali ordine progrediatur. Sed nunc
accidit contrarium, secundum positionem Eudoxi, secundum quem sol et
luna moventur paucioribus motibus, idest solis tribus, quam quaedam
stellarum errantium, quas ponebat habere quatuor motus; quamvis
quinque planetae longius distent a medio mundi, idest terrae, et
propinquiores sint primo corpori, idest supremae sphaerae, ipsis,
idest sol et luna, secundum opinionem quae habebatur tempore
Aristotelis et Platonis.
4. Est autem ulterius sciendum quod, quia secundum suppositiones
Eudoxi non poterant omnia apparentia circa stellas salvari, quidam
alius astrologus, Callippus nomine, ad instantiam Aristotelis,
correxit Eudoxi suppositiones; addens quidem Marti et Veneri et
Mercurio, unicuique unam sphaeram et unum motum; soli autem et
lunae, unicuique duos. Et sic Saturno et Iovi assignavit quatuor
motus, unicuique autem inferiorum planetarum quinque: et sic non
haberet locum dubitatio quam hic movet Aristoteles, quia superiores
planetae, secundum hunc modum, paucioribus motibus moventur quam
inferiores. Ponebat etiam unicuique planetarum quasdam alias sphaeras
revolventes, ut expositum est in XII Metaphys.
5. Sed nec secundum hanc positionem poterant omnia apparentia circa
stellas salvari, praecipue quantum ad propinquitatem et remotionem
stellarum a nobis; quae deprehenditur ex hoc quod planetae, eadem
dispositione aeris existente, quandoque maiores, quandoque minores
videntur. Similiter etiam inconveniens videbatur quod tanta multitudo
sphaerarum ad movendum planetas concurreret; et praecipue videbatur
superfluum quod cuilibet planetae attribueretur una sphaera quae ipsum
revolveret ab oriente in occidentem motu diurno, cum hoc causari possit
suprema sphaera, totum caelum hoc motu revolvente. Et ideo
Hipparchus et Ptolomaeus posuerunt unicuique planetae unam solam
sphaeram; quam tamen posuerunt non esse supremae sphaerae
concentricam, sed habere aliud centrum praeter terram; ita quod, cum
planeta est in parte sphaerae magis distante a nobis, corpus planetae
minus videtur et tardioris motus; cum autem est in opposita parte,
videtur maius et velocioris motus. Praeter hoc autem posuerunt quosdam
parvos circulos, quos epicyclos dicunt, qui moventur super huiusmodi
sphaeris; ita quod corpora planetarum in huiusmodi epicyclis moventur,
non tanquam infixa in huiusmodi circulis, sed quasi motu progressivo
eos regyrant. Sic igitur praeter motum diurnum, quem toti caelo
attribuunt ex motu primae sphaerae, quatuor planetis, scilicet
Saturno, Iovi, Marti et Veneri, attribuunt tres motus: quorum
unus est secundum quem corpus stellae circuit epicyclum; secundus est
secundum quem centrum epicycli circuit sphaeram; tertius autem est
secundum quem ipsa sphaera movetur ab occidente in orientem,
quibuslibet centum annis gradu uno, secundum motum stellarum fixarum,
qui quidem dicitur motus augis vel apogaei, idest maximae distantiae in
circulo excentrico. Super hos autem tres motus addunt quartum motum
Mercurio, quo dicunt centrum sphaerae ipsius moveri in quodam circulo
parvo circa centrum mundi. Quos etiam quatuor motus attribuunt lunae,
superaddentes ei quintum. Cum enim circulus sphaerae lunaris, super
quem intelligitur moveri centrum epicycli eius, declinet a zodiaco ad
meridiem et Septentrionem, necesse est quod huiusmodi circulus secet
zodiacum in duobus punctis, qui dicuntur nodi, sive caput et cauda;
in quibus tantum locis luna existente, possunt contingere eclipses
lunares et solares; quae non semper contingunt in eadem parte circuli.
Et ideo ex hoc ponunt quintum motum in luna, secundum quem praedicti
nodi moventur; qui dicitur motus capitis et caudae. Corpus autem
solis non dicunt moveri in aliquo epicyclo, sed in suo excentrico.
Unde non attribuunt soli nisi duos motus: unum scilicet quo corpus
solis movetur in excentrico; et alius est motus augis, quem attribuunt
sphaerae solis, sicut attribuunt sphaeris aliorum planetarum. Et sic
patet quod vere secundum hanc positionem procedit dubitatio quam hic
Aristoteles movet. Nam secundum hanc positionem Mercurius et luna,
qui sunt infimi planetarum, habent plurimos motus; sol autem, quem
ponunt medium, habet paucissimos; alii vero planetae medio modo se
habent.
6. Deinde cum dicit: palam autem hoc de quibusdam etc., probat
quoddam quod supposuerat, scilicet ordinem planetarum esse qualem
dixerat. Et primo quidem probat hoc quantum ad aliquid, per id quod
ipse viderat: et dicit quod ordo quorundam planetarum manifestus est
etiam visu. Dicit enim se vidisse quod luna, dichotoma existens,
idest ex media parte illuminata, subintravit stellam Martis (nam ipsa
est velocioris motus quam Mars); et luna secundum nigrum suum, idest
secundum illam partem in qua erat obscura, occultavit Martem; et quod
Mars exivit de sub luna pertranseunte ipsum, secundum partem lunae
claram et lucidam. Secundo, cum dicit: similiter autem etc.,
manifestat ordinem planetarum quantum ad alia, per ea quae alii
viderunt. Et dicit quod similiter de ordine planetarum aliorum dicunt
se vidisse illi, qui a multis temporibus retro talia observaverunt per
multos annos, scilicet Aegyptii et Babylonii, quorum studium maxime
fuit circa astrologiam; ex quorum dictis habemus multas credulitates de
unaquaque stellarum, scilicet observationes eorum.
7. Deinde cum dicit: et hoc itaque etc., movet secundam
dubitationem. Et dicit quod merito potest aliquis dubitare quare in
prima sphaera, quae movetur primo motu, est tanta multitudo astrorum,
ut omnis ordo eorum videatur arithmeticorum esse, idest innumerabilium
(non enim potest numerus eorum comprehendi a nobis); in aliis autem
inferioribus orbibus invenitur singulariter una sola stella, ita quod
non videntur duae vel plures de stellis erraticis infixae esse uni
sphaerae mobili. Est autem hic considerandum quod tempore Aristotelis
nondum erat deprehensus motus stellarum fixarum; quas Ptolomaeus ponit
moveri ab occidente in orientem super polos zodiaci, quibuslibet centum
annis gradu uno, ita quod tota revolutio earum compleatur in triginta
sex millibus annorum. Et ideo antiqui ponebant sphaeram stellarum
fixarum esse primum mobile, et eius esse tantum unum motum, qui est
motus diurnus. Sed supposito motu stellarum fixarum, oportet ipsam
moveri duobus motibus: scilicet motu proprio, qui est motus stellarum
fixarum; et motu diurno, qui est motus supremae sphaerae, quae est
sine stellis.
8. Deinde cum dicit: de his quidem etc., ostendit difficultatem
harum quaestionum. Et dicit bonum esse inquirere de his
dubitationibus: subdit autem: et ad eam quae ad plus intelligentiam.
Quam quidem litteram Alexander dicit esse defectivam; et est
subintelligendum quod ea quae circa hoc excedunt nostram
intelligentiam, oportet magis suscipere, quam amplius quaerere per nos
ipsos. Non autem est consuetudo Aristotelis, quamvis sit
breviloquus, defectivis locutionibus uti, ut Simplicius dicit. Et
ideo ipse sic exponit: quod de his bene se habet quaerere, sed hoc non
ad quoslibet pertinet, sed solum ad eos qui plus intelligunt.
Averroes autem in suo commento exponit secundum hoc, ut intelligamus
quod inquirere de his quaestionibus et in se bonum est, et etiam ad hoc
est utile quod homo magis ac magis intelligat: qui enim se exercitat
circa intellectum difficilium, magis potest intelligere alia, ut
dicitur in III de anima. Ista autem quae inquirenda sunt,
difficultatem habent: quia modicum de causis eorum percipere possumus,
et accidentia eorum magis sunt remota a cognitione nostra, quam etiam
ipsa corpora elongentur a nobis secundum corporalem situm. Et tamen,
si ex his quae dicentur contemplemur harum dubitationum veritatem,
apparebit non esse irrationabile id quod inquirendo dubitabile
videbatur.
|
|