|
1. Praemissis duabus dubitationibus, hic ad earum solutiones
accedit: et primo solvit primam quaestionem; secundo secundam, ibi:
de dubitatione autem et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit quid oporteat supponere, ad hoc ut de facili solvatur quaestio
primo mota; secundo ponit solutionem, ibi: videtur autem et cetera.
Dicit ergo primo quod ideo prima quaestio difficilis videtur, quia nos
inquirimus de corporibus caelestibus ac si essent sola corpora habentia
quendam ordinem, absque hoc quod sint animata; et sic videtur nobis
quod debeat in eis esse ordo motuum secundum ordinem numerorum, et
secundum situm corporum. Sed ad hoc quod praedicta dubitatio
solvatur, oportet opinionem habere de eis quod participent non solum
vitam quamcumque, sed etiam actionem; quod est proprium habentium
animam rationalem, quae agunt propter finem, tanquam habentia dominium
sui actus, et non agunt ex solo naturae impetu, sicut omnia
irrationalia. Hoc autem supposito, nihil videtur praeter rationem
accidere, si multitudo motuum non procedat secundum corporum situm:
quia magis est accipienda diversitas motuum et multitudo eorum secundum
habitudinem ad bonum finale, quod est principium in omnibus
agibilibus, ut patet per philosophum in VII Ethic. et II
Physic. Et est attendendum quod, quantum ad hoc, non refert utrum
ponamus corpora caelestia moveri a substantiis intellectualibus
coniunctis per modum animae, vel etiam separatis. Non autem esset via
solvendi, si moverentur per solum naturae impetum, sicut corpora
gravia et levia.
2. Deinde cum dicit: videtur autem etc., ponit solutionem. Et
primo ponit solutionis principia; secundo applicat ad propositum,
ibi: hoc quidem igitur habet et cetera. Circa primum duo facit:
primo ponit principia, ex quibus assignatur ratio quare superiores
planetae moventur pluribus motibus, primum autem mobile uno solo motu;
secundo ponit principia, ex quibus assignatur ratio quare superiores
planetae moventur pluribus motibus, inferiores autem paucioribus,
secundum suppositionem Eudoxi, ibi: iterum autem alteri et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit principium; secundo manifestat
per exemplum, ibi: quemadmodum in corpore et cetera. Dicit ergo
primo quod in his quae possunt pervenire ad aliquod bonum perfectum,
triplex gradus invenitur. Quorum supremus est eius quod optime se
habet, et non indiget aliqua actione ad acquirendum bonum perfectum;
sed hoc existit ei sine aliqua actione. Secundus gradus eius est quod
est propinquissimum in bonitate dispositionis optimo, quod scilicet
acquirit perfectum bonum per unam et modicam actionem. Tertius gradus
est eorum quae magis distant ab optimo, quae tamen acquirunt perfectum
bonum per plures operationes. Deinde cum dicit: quemadmodum in
corpore etc., manifestat per exemplum. Et dicit quod in corporibus
videtur illud corpus optime esse dispositum, quod non indiget aliqua
exercitatione ad bonam sui habitudinem (quae dicitur euechia); in
secundo autem gradu est corpus quod per modicam deambulationem
consequitur bonam habitudinem; in tertio autem gradu est corpus quod ad
bonam habitudinem consequendam indiget multis exercitiis, puta cursu,
lucta et pugna.
3. Deinde cum dicit: iterum autem alteri etc., ponit principia per
quae solvitur secunda pars quaestionis, quare scilicet inferiores
planetae paucioribus motibus moventur quam superiores. Et primo ponit
principia; secundo adhibet exemplum, ibi: propter quod oportet putare
et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit esse quendam gradum
inferiorem tribus praedictis. Et dicit quod invenitur in quarto gradu
aliquid quod, quibuscumque laboribus, non potest pertingere ad hoc
quod adipiscatur bonum perfectum, sed potest consequi quoddam aliud
bonum minus perfecto bono; puta si aliquod corpus per nullum exercitium
posset consequi perfecte bonam habitudinem, sed per aliqua exercitia
consequeretur aliquantulum meliorem dispositionem quam prius habebat.
Secundo, ibi: est autem dirigere etc., ostendit in hoc etiam gradu
esse quandam diversitatem; dicens quod difficile est dirigere, idest
rectificare, aut multa aut multoties: difficilius enim est rectum se
habere in multis quam in paucis. Multitudo autem accipi potest vel
secundum diversitatem rerum, vel secundum diversitatem actionum
ordinatarum ad aliquid unum; ad quorum primum pertinet quod dicit
multa, ad secundum pertinet quod dicit multoties, maxime si actiones
non simul fuerint. Ex quo apparet quod maioris virtutis est quod per
multa potest in aliquod bonum pertingere, quam quod in illa multa non
potest, et ita non consequitur illud bonum. Tertio, cum dicit: puta
myrios etc., ponit exemplum de eo quod nunc dictum est. Et primo
quantum ad hoc quod dixit multa; dicens quod difficile est proiicere
myrios astragalos, idest decem millia astragalorum, quae sunt quaedam
genera missilium, ex insula quae dicitur Chios, ubi sunt magni
astragali (alia littera habet Coos, quae est alia insula Graeciae,
in qua similiter sunt magni astragali); facile est autem quod aliquis
iaciat unum ex his vel duo. Secundo, ibi: et iterum etc.,
exemplificat quantum ad id quod dixit, multoties. Et dicit quod
quando oportet operari aliquid huius gratia, et hoc alterius gratia,
et illud adhuc alterius gratia (ita scilicet quod ad unum finem
oporteat perveniri per multas actiones ad invicem ordinatas), facile
est hunc finem adipisci, quando per unam actionem vel duas potest
aliquis consequi finem; puta si aliquis emit equum ad hoc quod
aequitet, et aequitando perveniat ad locum aliquem. Sed quando
oportet ad finem pervenire per plures actiones, tunc hoc est
difficilius; puta si non habeat pecuniam in promptu unde emat equum,
sed oportet eam acquirere per operationem alicuius artificii, ad quae
exercenda iterum indigeat quaerere instrumenta alicuius artificii.
Manifestum est igitur quod maior virtus requiritur, et ex parte
intellectus ordinantis et ex parte potentiae exequentis, per plures
actiones pervenire in finem, quam per unam vel pauciores.
4. Deinde cum dicit: propter quod oportet putare etc., ponit
exempla praemissi principii. Et dicit quod propter praemissa oportet
existimare quod actio stellarum, secundum multitudinem vel paucitatem
motus earum, sit similis actioni animalium et plantarum. Videmus enim
quod in istis inferioribus homo, habens perfectam animae virtutem,
habet multiplices operationes, quia potest multa bona adipisci: et
propter hoc multa potest operari, non solum absolute, sed etiam
secundum ordinem unius ad aliud, ut puta cum excogitat magnam seriem
actionum ordinatarum in unum finem. Nec tamen propter hoc homo est
optimum in universo: quia id quod est optimum in universo, scilicet
Deus, nulla indiget actione quoad adipiscendum proprium bonum. Non
enim habet aliquem finem extra se, quem oporteat adipisci per aliquam
actionem, sed ipse est finis sui ipsius et omnium aliorum: actio autem
quae est propter finem, semper in duobus consistit, cum oporteat ibi
considerari et finem cuius gratia aliquid agitur, et id quod est ad
finem, quod agitur gratia huius, scilicet finis. Sed animalium
praeter hominem sunt pauciores actiones quam hominis: tum quia non
habent actiones intellectivae partis; tum quia in actionibus
exterioribus habent determinatum modum praefixum sibi a natura, sicut
hirundo semper eodem modo facit nidum. Sed plantae habent forte unam
operationem tantum, scilicet nutritivam, et hanc parvam, idest
imperfectam, respectu operationis sensitivae et intellectivae. Et
huius diversitatis ratio est, quia finis ad quem pervenitur, vel est
unum aliquod bonum perfectum, puta ad quem pervenit homo, scilicet
beatitudo, quam homo consequitur per multas operationes; aut sunt
multa quae praeexiguntur ad perfectum bonum, ad quorum aliquod
pertingunt plantae et animalia per unam vel paucas operationes. Puta
ad beatitudinem praeexigitur primo conservatio vitae, deinde cognitio
sensibilium, et ultimo apprehensio universalis veritatis, in qua
consistit finalis beatitudo: et hanc solus homo consequitur,
conservationem autem vitae consequitur planta per actum nutritivae
partis, animalia autem irrationabilia super hoc consequuntur
cognitionem singularium.
5. Sic igitur patet ex omnibus praemissis quinque esse ordines
rerum. Nam supremum in entibus est quod habet perfectum bonum sine
actione; secundum autem est quod habet perfectum bonum per unum vel
paucos motus; tertium autem est quod acquirit perfectum bonum per
multas operationes, sicut homo. Quartus autem gradus est qui non
potest acquirere perfectum bonum ullo modo, sed acquirit aliquid
praevium per paucos motus vel per unum tantum, sicut animalia et
plantae. Relinquitur autem infimum esse quod nihil horum potest
acquirere, et propter hoc non habet participare aliquem motum. Sic
igitur quod aliquid omnino careat motu, potest dupliciter contingere:
uno modo quia est perfectissimum, alio modo quia est imperfectissimum.
Similiter etiam quod aliquid habeat unum vel paucos motus, potest
dupliciter contingere: uno modo quia est propinquum perfectissimo,
alio modo quia est propinquum imperfectissimo. Quod autem aliquid
habeat multas actiones vel motus, contingit ex eo quod medio modo se
habet.
6. Deinde cum dicit: hoc quidem igitur habet etc., adaptat
praedicta principia ad propositum. Et dicit quod in ordine rerum hoc
quod supremum est, habet et participat optimo absque omni motu: quod
quidem contingit substantiis separatis, quae sunt omnino immobiles.
Dicit autem habet, propter supremam causarum, quae est Deus
altissimus, qui est ipsa essentia bonitatis: dicit autem participat,
propter inferiores substantias separatas, quae esse et bonum habent ex
alio: nam participare nihil aliud est quam ab alio partialiter
accipere. Hic est igitur primus et supremus ordo entium. Secundum
ordinem distinguit, dicens quod est aliquid quod de propinquo attingit
illud optimum per paucos motus; sicut suprema sphaera, quae intantum
dicitur appropinquare ad illud optimum, inquantum pertingit ad hoc quod
sit causa universalis corporalium, et causa permanentiae ipsorum.
Deinde ponit tertium gradum, dicens quod aliquid appropinquat ad bonum
optimum per multos motus; sicut superiores planetae, qui etiam sunt
causae universales effectuum in mundo, et permanentiae et fixionis
rerum. Deinde ponit quartum gradum, dicens quod aliquid est quod non
potest participare illud perfectum bonum, sed sufficit qualitercumque
appropinquet.
7. Et ad horum manifestationem subiungit exemplum, dicens quod, si
ponamus sanitatem vitae finem, invenimus quantum ad hoc aliquid esse
optimum, quod scilicet semper est sanum. In secundo autem gradu est
quod fit sanum per solam extenuationem, idest subtractionem
superfluorum. In tertio autem gradu est quod sanitatem quidem
adipiscitur per extenuationem, sed ad hoc quod extenuetur indiget
cursu, et ad hoc quod currat requiritur quod aliquid aliud agat, ut
sit aptum ad cursum; et sic habet plures motus quibus pervenit ad finem
sanitatis. Quartus autem gradus est quod non potest pervenire ad hoc
quod sanetur, sed pervenit ad aliquid eorum quae sunt praevia
sanitati, puta ad hoc solum quod currat, vel etiam ulterius quod
extenuetur; quorum neutrum est finis, sed eorum est aliquis finis,
scilicet sanitas, ut dictum est. Et horum rationem assignat, dicens
quod maxime optimum est omnibus finem sortiri qualitercumque, scilicet
sive sine motu, sive per paucos, sive per multos motus. Si vero non
contingat adipisci finem, semper tanto aliquid erit melius, quanto
magis appropinquat ad optimum; puta quod pertingit ad extenuationem,
quae est propinquissima sanitati, est melius quam quod pertingit ad
cursum. Ex quo etiam patet quod in unoquoque horum ordinum possunt
esse multi gradus.
8. Et quia terra maxime distat ordine naturae a summo ordine rerum,
ideo totaliter non movetur, quasi non valens appropinquare ad optimum
per hunc modum quod sit causa aliorum. Illa vero quae sunt propinqua
terrae, quae sunt in quarto ordine, paucis motibus moventur: quia non
attingunt ad alterum extremum, ut scilicet sint universales causae
permanentiae rerum; sed intantum moventur, inquantum possunt sortiri
aliquid de similitudine primi et divinissimi principii, in hoc scilicet
quod et ipsa sint aliorum principia. Sed primum caelum statim sortitur
hanc similitudinem per unum motum: quod pertinet ad secundum gradum.
Illa vero quae sunt intermedia inter primum caelum et extrema corpora,
quae sunt in tertio ordine, attingunt similitudinem primi principii in
causando, per plures motus.
9. In his autem quae dicta sunt, tria expressit: scilicet
principium, quod habet et participat optimo: hoc enim exposuit esse
divinissimum principium. Similiter etiam secundum ordinem, qui per
paucos motus attingit perfectum bonum, attribuit primo caelo. Quintum
etiam ordinem, qui propter imperfectionem omni caret motu, attribuit
terrae. Remanet autem dubitatio de aliis duobus ordinibus, quibus
sint attribuendi. Nam si tertium ordinem attribuamus superioribus
planetis, eo quod per plures motus consequuntur perfectum bonum et
durabile, videbitur attribuere quartum ordinem soli et lunae, ut
dicamus quod non attingunt ad perfectum bonum: quod videtur
inconveniens, praesertim cum sol videatur esse nobilissimus
planetarum, et tam ipse quam luna videantur habere maximam efficaciam
in inferioribus corporibus.
10. Et ideo Averroes dicit in commento suo quod quartus ordo,
eorum scilicet quae non attingunt perfectum bonum sed appropinquant ad
ipsum per paucos motus, attribuitur tribus elementis, scilicet aquae,
aeri et igni; quae quidem moventur duplici motu, scilicet motu proprio
secundum naturam gravitatis vel levitatis, et motu quem consequuntur ex
caelestibus corporibus; sicut ignis et superior pars aeris moventur
circulariter secundum motum caeli, et mare fluit et refluit secundum
motum lunae. Tertium autem ordinem attribuit omnibus planetis, qui
consequuntur perfectum bonum, idest causalitatem universalem super haec
inferiora, per plures motus.
11. Sed secundum hunc intellectum, dubitatio quam movit
Aristoteles remanet insoluta. Et ideo secundum intentionem
Aristotelis dicere oportet quod quartus gradus attribuatur soli et
lunae, qui secundum ipsum sunt infimi planetarum. Et secundum
principia Aristotelis, eorum ordo in dignitate est secundum ordinem
situs eorum; eo quod superior sphaera continet inferiorem, continens
autem est nobilius et formalius contento, sicut dicitur in IV
Physic., et sicut postea dicetur in capitulo de terra. Secundum hoc
ergo intelligendum est quod optimum in rebus est permanentia. Quae
quidem in substantiis separatis est absque omni motu; et quidquid
permanentiae est in inferioribus rebus, illinc derivatur. Et inde est
etiam quod supremum caelum, quod est propinquissimum substantiis
separatis, suo motu diurno est causa sempiternitatis et permanentiae
rerum: et ideo maxime attingit ad similitudinem primi principii.
Superiores autem planetae sunt magis causa permanentiae et durationis
quam inferiores: unde Saturno attribuuntur res fixae. Et inde est
etiam quod, secundum Ptolomaeum in quadripartito, quod ea quae sunt
Saturni attribuuntur ad universalia loca temporum; ea autem quae sunt
Iovis, ad loca annualium temporum; ea vero quae sunt solis et Martis
et Veneris et Mercurii, ad loca mensium; transitus vero lunae ad
loca diurna. Coniunctiones etiam superiorum planetarum coaptantur
effectibus magis universalibus et permanentibus, secundum astrologos.
Sol autem et luna, qui sunt inferiores planetae secundum
Aristotelem, habent maxime efficaciam ad causandum transmutationes in
istis inferioribus corporibus: quod quidem non est optimum, sed
aliquid ordinatum ad optimum et praevium ei; nam corpora inferiora per
transmutationem generationis et corruptionis consequuntur perpetuitatem
in specie, quam in individuo habere non possunt.
12. Simplicius tamen dicit in commento quod non existimat ordinem
nobilitatis esse in corporibus caelestibus secundum ordinem situs; sed
quod unumquodque corporum caelestium, sive nobilius sive minus nobile,
ibi ponitur ubi optimum est ipsum poni; et ideo luminaria mundi,
scilicet sol et luna, secundum Aristotelem propinquissime situantur
inferioribus corporibus, quae indigent illuminari ab eis. Illud tamen
quod prius dictum est, magis verum esse videtur, secundum
convenientiam principiorum naturalium.
13. Secundum vero suppositiones modernorum astrologorum, satis
convenienter videtur dispositus numerus caelestium corporum, licet non
secundum rationem quam Aristoteles hic assignat. Nam sicut supra
dictum est, et sicut Aristoteles dicit in XII Metaphys., oportet
in caelestibus motibus aliquid esse quod est causa perpetuitatis et
durationis rerum, et oportet aliquid esse quod pertinet ad causam
transmutationis; et in unoquoque ordine oportet esse aliquod summum.
Sicut igitur in ordine causalitatis permanentiae rerum, post primum
motum qui revolvit totum, praeeminentiam obtinet octava sphaera; ita
etiam in ordine causalitatis transmutationis rerum, summum locum
obtinet sphaera solis, quae quodammodo proportionaliter respondet in
hoc ordine sphaerae stellarum fixarum; ita scilicet quod, sicut
sphaera stellarum fixarum praeeminet in stellarum multitudine, quod
congruit universalitati causalitatis eius, propter diversas effectuum
species, ita etiam sphaera solis superabundat in magnitudine solaris
corporis et luminositatis eius, propter efficaciam transmutandi
inferiora corpora. Unde sicut sphaerae stellarum fixarum attribuuntur
duo motus, scilicet motus proprius et motus superioris sphaerae; ita
etiam soli attribuitur duplex motus, scilicet unus proprius, quo
movetur in suo circulo, et alius quo movetur sphaera eius secundum
motum sphaerae stellarum fixarum. Utrique autem sphaerae quasi
deserviunt tres inferiores sphaerae. Ita scilicet quod sphaerae
stellarum fixarum intelligantur deservire, ad causandum permanentiam in
rebus et ad universales effectus, Saturnus, Iupiter et Mars:
propter quod uniformes habent motus secundum numerum; nam sicut dictum
est, unicuique eorum attribuuntur tres motus. Soli autem
intelliguntur deservire tres inferiores planetae, ad causandum
transmutationem in rebus: et ideo gradatim diversificantur in numero
motuum; ita scilicet quod soli attribuantur duo motus, Veneri
attribuantur tres, Mercurio quatuor, lunae quinque.
14. Est etiam sciendum quod, quia Aristoteles hic terram ponit non
participare aliquem motum, Alexander convenienter dicit eam esse
inanimatam. Sed Simplicius in suo commento declarat, dicens terram
esse animatam (sequitur enim in hoc errorem gentilium, qui cultum
divinitatis terrae attribuebant). Quod Aristoteles reprobat in
III de anima, ostendens quod nullum corpus simplex est animatum.
Quod etiam evidenti signo apparet: quia quae in animalibus sunt magis
terrea, sicut ossa, insensibilia sunt. Si autem corpus caeleste,
simplex existens, est animatum, non impedit hanc rationem: quia
corpus caeleste non subiacet contrarietati, sicut simplicia elementorum
corpora. Nititur autem probare corpus terrae esse animatum, quia in
aeternum durat, et ex eo quod aliquae partes terrae sunt animatae: non
attendens quod ad corpora animata, terra et alia elementa habent
habitudinem materiae, corpus autem caeleste habitudinem agentis.
Agens autem nobilius est facto, sed factum nobilius est materia: unde
etsi caelum habet nobiliorem formam quam corpora animata, elementa
tamen habent formam minus nobilem. Similiter etiam nititur ostendere
quod non repugnat animationi terrae quod non movetur. Uno quidem modo
quia etiam plantae sunt animatae, quae tamen non moventur secundum
locum. Sed in hoc fallitur: quia quamvis non moveantur motu locali,
moventur tamen motu augmenti et decrementi. Alio modo quia, cum etiam
ea quae intelligunt dicat Aristoteles vivere, nihil prohibet terram
esse animatam et viventem, licet non moveatur secundum locum: potest
tamen esse quod intelligat. Sed hoc etiam est contra Aristotelem,
qui dicit in II de anima quod in corporibus corruptibilium non est
aliquid habens intellectum sine sensu; terram autem insensibilem esse,
manifestum est ex eo quod quotidie scinditur et atteritur. Adhuc
autem, cum eadem sit natura totius et partis, sicut et idem motus, si
terra tota haberet animam intellectivam, oporteret quod quaelibet pars
eius divisa esset animata et intelligens; et quod ulterius omnia
corpora mixta, in quibus terra superabundat, essent talia; quod est
derisibile. Addit etiam quod licet terra stet, habet tamen aliquam
operationem, quae est ipsum stare; ut sicut caelestis corporis est
operatio movere, ita terrae operatio est stare vel quiescere. Sed in
hoc fallitur: quia stare vel quiescere non est operatio, sed privatio
operationis vel motus. Unde cum cuiuslibet viventis corporis oporteat
esse aliquam operationem vitae, quae appareat in ipso corpore, et non
solum in anima (alioquin frustra corpori uniretur), manifestum est
quod terra, in cuius corpore nulla vitae operatio apparet, non potest
esse animata.
|
|