|
1. Praemissa solutione primae dubitationis, hic solvit dubitationem
secundam, qua scilicet quaerebatur quare, cum in sphaera primi motus
sint innumerabiles stellae, in qualibet aliarum inferiorum non est nisi
una.
2. Ponit autem ad hoc tres solutiones. Quarum prima est sumpta ex
excellentia primae sphaerae ad alias. Et dicit quod, circa
dubitationem qua dubitatur quare secundum motum primae sphaerae, qui
est unus, invenitur magis multitudo astrorum, in aliis autem sphaeris
inferioribus planetarum unaquaeque stella seorsum accipit proprios motus
(ut scilicet alii sint motus Saturni, alii Iovis, et sic de aliis,
cum tamen omnes stellae fixae sint locatae secundum unum motum),
dicendum est quod aliquis potest existimare hoc rationabile esse, primo
quidem propter hoc unum, quia oportet intelligere quod prima sphaera
habeat magnam excellentiam in comparatione ad alias sphaeras: tum
quantum ad vitam, quia scilicet habet nobiliorem vitam, utpote habens
nobiliorem animam; tum quantum ad hoc quod est esse principium
uniuscuiusque, quia scilicet universalis causalitas magis competit
primae sphaerae quam alicui aliarum. Quae quidem excellentia
considerari potest ex tribus: primo quidem quia immediatius ordinatur
ad primum motorem; secundo quia continet et revolvit omnes alias
sphaeras; tertio autem quia habet motum simplicissimum et
velocissimum. Manifestum est autem quod id quod est nobilissimum et
magis activum in corporibus caelestibus, est stella; quod ostendit
luminositas ipsius. Et ideo conveniens est quod prima sphaera abundet
in multitudine stellarum, per comparationem ad alias sphaeras.
3. Si vero supponamus quod sphaera stellarum fixarum non sit suprema
sphaera, sed sit alia sphaera ea superior, in qua nulla est stella,
nihil differt ad propositum. Quia motus sphaerae non est nisi propter
motum stellae, ut dicitur in XII Metaphys.: unde ille motus
supremae sphaerae, quae caret stellis, ordinatur ad motum stellarum
fixarum; sicut, secundum antiquos astrologos, unusquisque planeta
habet multas sphaeras carentes stella, ordinatas ad motum stellae
infixae in ultima earum. Et secundum hoc, quantum ad ordinem motus,
illa sphaera prima cadit in eundem ordinem cum sphaera stellarum
fixarum. Propter quod etiam Aristoteles signanter dicit esse multas
stellas secundum primam lationem, non autem secundum primam sphaeram:
quia lationes determinantur secundum stellas, propter quas deferendas
moventur sphaerae, non autem secundum sphaeras. Hoc autem solum
infert quod motus stellarum fixarum non erit omnino simplex, ut
Aristoteles supponit, sed compositus ex duobus motibus.
4. Secundam rationem ponit ibi: erit autem utique etc.; quae
quidem sumitur secundum proportionem multitudinis stellarum ad
multitudinem motuum. Et dicit hoc quod in dubitatione ponitur,
secundum rationem accidere. Nam prima latio cum sit una, secundum eam
moventur multa caelestium corporum (quae vocat corpora divina, propter
sui perpetuitatem): inferiores autem lationes, multae earum movent
unum corpus solum; quia quaelibet stellarum errantium, idest
planetarum, movetur pluribus motibus, ut supra dictum est. Sic
igitur natura facit quandam proportionis aequalitatem inter stellas
fixas et planetas, et ordinate eas disponit: ita scilicet quod uni
primo motui attribuit multa corpora, idest multas stellas; e converso
autem circa planetas, uni corpori, idest uni stellae, attribuit
multos motus. Et rationabiliter ita distribuit. Nam planetae sunt
quasi instrumenta quaedam supremae sphaerae, quasi principaliter
agentis in corporibus, inquantum planetis mediantibus quodammodo
deferuntur et coaptantur multiplices virtutes stellarum fixarum ad haec
inferiora. Instrumentum autem agit inquantum est motum, principale
autem agens agit secundum formam et virtutem propriam: et ideo
conveniens est quod suprema sphaera abundet in multitudine stellarum,
in quibus radicantur diversae virtutes activae, planetae autem abundant
in multitudine motuum. Salvatur autem haec ratio etiam secundum
positionem modernorum astrologorum. Nam etsi sphaera stellarum fixarum
habeat duos motus, minimum tamen de secundo eorum participat, qui
tardissimus est in ea.
5. Tertiam rationem ponit ibi: et adhuc propter hoc etc.; quae
quidem sumitur ex multitudine sphaerarum moventium unumquemque
planetarum, secundum positiones antiquorum astrologorum. Et dicit
quod ideo in quolibet apparenti motu planetarum invenitur unum tantum
corpus stellae quae movetur, quia multa corpora sphaerica sunt quae
movent stellam; ita scilicet quod illae quae primae, idest
superiores, sunt motivae illius sphaerae quae est in fine, et quae
habet in se ipsam stellam; quia stella movetur infixa in ultima sphaera
multarum sphaerarum ordinatarum ad motum unius sphaerae (vel potest
intelligi quod ultima sphaera est quodammodo alligata superioribus
sphaeris, et secundum earum motum movetur). Manifestum est autem
quod unaquaeque harum sphaerarum est corpus quoddam. Sic igitur
commune opus omnium sphaerarum revolventium planetam est illius, idest
sphaerae supremae in illo ordine, quae revolvit omnes inferiores: quia
motus infimae sphaerae, in qua est planeta, est proprius motus et
naturalis ipsius planetae; motus autem superiorum sphaerarum quasi
apponuntur ad dirigendum irregularitatem quae videtur in motu planetae,
scilicet secundum velocitatem et tarditatem, retrogradationem,
directionem et stationem. Et sic patet quod, cum sphaera superior
moveat omnes inferiores ordinatas ad motum eiusdem planetae, si cum hoc
haberet movere plures stellas, esset ei laboriosum: quia cuiuslibet
corporis est virtus finita per comparationem ad aliud corpus; ostensum
est enim in VIII Physic. quod in magnitudine finita non est virtus
infinita.
6. Non autem est intelligendum quod ista difficultas accideret ex eo
quod in stellis sit ponderositas aut aliquid resistens motui, sed quia
oportet esse excessum moventis ad mobile: non autem posset esse
excessus superioris sphaerae secundum virtutem, si in inferioribus
simul cum multitudine sphaerarum esset multitudo stellarum, cum in
corporibus stellarum abundet virtus caelestium corporum. Est autem
diligenter attendendum quod finitam proportionem ponit sphaerae moventis
ad corpora mota, ex eo quod sphaera movens est corpus. Ex quo patet
quod motor separatus, qui est substantia incorporea et immaterialis,
non habet, secundum intentionem Aristotelis, finitum excessum supra
corpus quod ab eo movetur, sed infinitum, utpote extra totum corpus
magnitudinis existens, et per materiam non determinatum. Ex quo patet
falsum esse quod Averroes dicit in suo commento, quod additio primi
motoris supra potentiam moti non est infinita nisi in tempore infinito.
Qualiter autem, si potentia motoris separati est infinita, non moveat
velocitate infinita, scilicet in instanti; et qualiter, si potentia
corporis est finita, corpus possit durare tempore infinito, manifestum
est in VIII Physic. Sciendum vero est quod tertia ratio non habet
locum secundum modernos astrologos, qui non ponunt planetis multas
sphaeras, quarum una movet omnes, sicut ponebant antiqui astrologi:
qui tamen ponebant multas stellas fixas non moveri nisi ab una sphaera.
7. Ultimo autem epilogando dicit quod dictum est de stellis, quae
moventur motu circulari, qualia sint secundum substantiam suae naturae
et secundum figuram: dictum est etiam de motu et ordine ipsarum.
|
|