|
1. Postquam philosophus determinavit de perpetuitate caeli, hic
determinat de diversitate partium eius. Et primo determinat de
diversitate partium caeli quae accipiuntur secundum diversitatem situs
in eodem caelo; secundo de diversitate partium quae accipiuntur
secundum ordinem corporum caelestium ad invicem, ibi: quoniam autem
non est contrarius motus et cetera. Circa primum duo facit: primo
determinat de diversitate situalium partium caeli secundum opinionem
aliorum; secundo secundum opinionem propriam, ibi: nobis autem
quoniam determinatum est et cetera. Circa primum duo facit: primo
proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi:
determinatum est quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quia
quidam dicunt quandam partem caeli esse dextram et quandam sinistram,
scilicet Pythagorici, qui posuerunt dextrum et sinistrum in omnibus
rebus, considerandum videtur utrum hoc modo se habeat sicut illi
dicunt, vel magis aliter sint caelo attribuenda quam ipsi dicant: si
tamen oportet aptare haec principia, scilicet dextrum et sinistrum,
corpori totius mundi, per hoc quod insunt corpori caelesti, quod
continet totum mundum. Hoc autem ideo considerandum videtur, quia
statim a principio occurrit homini quod, si dextrum et sinistrum sint
in caelo, quod multo magis et per prius aestimanda sint esse in caelo
priora principia, scilicet sursum et deorsum, ante et retro.
2. Deinde cum dicit: determinatum est quidem igitur etc.,
manifestat propositum. Et primo ostendit conditionem istorum
principiorum secundum quod in aliis rebus inveniuntur; secundo ostendit
quod non inveniuntur in omnibus corporibus, ibi: propter quod et non
in omni corpore et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod non omnia praedicta principia insunt omnibus; secundo ostendit quo
ordine se habeant ad invicem, ibi: est autem sursum quidem et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit quod huiusmodi principia non
omnia omnibus insint, sed quibusdam quaedam et non omnia; secundo
ostendit hoc omnino esse inconveniens, ut caelo attribuantur quaedam et
non omnia, ibi: si autem oportet caelo adaptare et cetera. Dicit
ergo primo quod de huiusmodi principiis, quae dicuntur differentiae
positionum, determinatum est in libro de processu animalium, propter
hoc quod sunt propria naturae illorum, scilicet animatorum. In
animalibus enim manifeste videntur huiusmodi existere secundum
determinatas partes: ita quidem quod aliquibus animalibus, scilicet
perfectis, quae non solum sentiunt sed etiam moventur motu locali,
insint omnes tales partes, scilicet dextrum et sinistrum, ante et
retro, sursum et deorsum; quibusdam vero animalibus, scilicet
imperfectis et immobilibus, insunt quaedam eorum, scilicet sursum et
deorsum, ante et retro; plantis autem non insunt nisi sursum et
deorsum.
3. Deinde cum dicit: si autem oportet caelo adaptare etc.,
ostendit quod si in caelo aliquid de his ponatur, quod necesse est
omnia huiusmodi in eo ponere. Et dicit quod si aliquid talium oportet
attribuere caelo, scilicet vel dextrum vel sinistrum, rationabile est
quod ibi primum existat id quod invenitur in animalibus perfectis:
vel, rationabile est quod in eo existat id quod est primum in
animalibus, quia posito posteriori, ponitur prius. Cum autem sint
tres oppositiones vel dimensiones, unumquodque horum trium, scilicet
sursum, ante et dextrum, est velut quoddam principium suae
oppositionis vel dimensionis. Exponit autem consequenter quae dixerit
esse illa tria: quorum unum est oppositio vel dimensio quae est inter
sursum et deorsum, in qua quidem sursum est principium; aliud autem
est inter anterius et eius oppositum, quod dicitur retro, ubi quod est
ante est principium; aliud autem est inter dextrum et sinistrum, in
qua dextrum est principium. Et quia perfectum est quod constat ex
omnibus partibus seu principiis, rationabile est quod omnes huiusmodi
oppositiones vel dimensiones inveniantur in corporibus perfectis, idest
in animalibus perfectis. Unde, cum caelum sit maxime perfectum,
rationabile est quod si sit capax harum partium, quod habeat omnes, et
non quasdam tantum.
4. Deinde cum dicit: est autem sursum quidem etc., ostendit
ordinem dictorum principiorum dupliciter. Primo quidem ex parte
ipsarum dimensionum. Nam sursum est principium longitudinis: nam in
homine, qui est animal maxime perfectum, dicitur longitudo, quasi
maxima dimensio eius, a capite, quod est sursum eius, usque ad
pedes, qui sunt deorsum eius. Dextrum autem est principium
latitudinis: attenditur enim latitudo hominis secundum distantiam quae
est inter dextrum et sinistrum. Anterius autem est principium
profunditatis: attenditur enim profunditas sive grossities hominis
secundum distantiam quae est inter ante et retro. In aliis autem
animalibus proportionaliter se habet. Longitudo autem est prior
latitudine, et latitudo profunditate, sicut linea superficie, et
superficies corpore. Ergo sursum est prius eo quod est dextrum, et
dextrum est prius eo quod est ante.
5. Secundo ibi: adhuc autem aliter etc., probat idem ex parte
motuum. Et hoc ideo, quia ea quae dicta sunt, sunt quaedam principia
a quibus primo incipiunt motus in animalibus habentibus huiusmodi partes
sive principia. Motus enim augmenti incipit quidem a sursum. Et hoc
manifeste apparet in hominibus: nam caput, quod est sursum hominis,
est etiam sursum secundum positionem mundi; a capite autem incipit
motus augmenti, quia in orificio oris, quod est in capite, trahitur
alimentum, quod est augmenti materia. Plantarum autem sursum est
radix, quae proportionatur capiti in animalibus in sumptione alimenti:
sed id quod est sursum plantae, per oppositum se habet secundum situm
ad sursum mundi. In aliis autem animalibus medio modo se habet.
Motus autem qui est secundum locum, incipit a dextris: naturaliter
enim animalia prius movent dextram partem quam sinistram, sicut in
ambulando prius movent dextrum pedem. Sed in motu alterationis ipsorum
sensuum, est principium id quod est anterius: anterior enim pars
animalis dicitur in qua sensus existunt. Quia igitur motus augmenti
est prior motu sensitivo, qui etiam est prior motu locali in
animalibus, consequens est quod sursum sit prius quam anterius, et
anterius prius quam dextrum.
6. Deinde cum dicit: propter quod et non in omni corpore etc.,
ostendit quod huiusmodi principia non sunt in omnibus corporibus. Et
primo concludit ex praemissis quod proprie et per se loquendo non sunt
huiusmodi principia in corporibus inanimatis; secundo ostendit per quem
modum ibi esse dicuntur, ibi: sed in his quidem et cetera. Dicit
ergo primo quod, quia praedicta sunt principia quorundam motuum,
consequens est quod sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, anterius
et posterius non sint quaerenda in omnibus corporibus, sed solum in
corporibus animatis, quaecumque habent in seipsis principium motus:
sed in nullo corporum inanimatorum videmus aliquod principium unde
incipiat motus. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo
quia in corporibus animatis est principium activum motus, quod est
anima: in corporibus autem inanimatis non est principium motus
activum, quod scilicet moveat, sed moventur ab exteriori movente,
quod est generans vel removens prohibens. Interius autem habent
principium motus passivum, quo scilicet nata sunt moveri, puta
gravitatem vel levitatem, ut patet in VIII Physic. Alio modo
potest intelligi quia in corporibus animatis invenitur determinata pars
corporis a qua incipit motus, sicut dictum est: quod quidem in
corporibus inanimatis non invenitur. Quia, sicut subdit,
inanimatorum corporum quaedam omnino non moventur, sicut illa quae sunt
in propriis locis (vel potius hoc dicit propter corpora artificialia,
quae non habent ex seipsis aliquem motum): quaedam autem moventur,
sicut corpora naturalia existentia extra proprium suum locum, sed tamen
unumquodque eorum movetur ad suum locum similiter ab omni parte; sicut
ignis solum movetur sursum et terra solum movetur ad medium mundi,
nulla alia differentia situs considerata vel ex parte corporis quod
movetur, ut scilicet una pars eius prius incipiat moveri quam alia,
vel etiam quantum ad locum, ut scilicet ex uno situ locali moveatur
corpus naturale ad suum locum, et non ex alio.
7. Deinde cum dicit: sed in his quidem etc., ostendit quomodo
praedictae positiones quandoque dicantur in corporibus inanimatis. Et
dicit quod in huiusmodi corporibus dicimus sursum et deorsum, et
dextrum et sinistrum, et similiter ante et retro, solum per
comparationem ad nos. Et hoc tripliciter: uno modo secundum quod
dicimus dextrum id quod est nobis oppositum secundum nostram dextram,
sicut divinatores, puta augures, nominant avem dextram quae est nobis
ad dextram, sinistram vero quae est nobis ad sinistram; alio modo per
similitudinem ad partes nostras, sicut in statua dicimus dextrum quod
est simile dextro hominis, et sinistrum quod est simile sinistro;
tertio modo per contrariam positionem, dicendo sinistrum quod est
oppositum nostro dextro, et dextrum quod est oppositum nostro
sinistro, sicut patet in imagine quae resultat in speculo. Et eadem
ratio est in aliis positionibus. Sed in ipsis rebus inanimatis
secundum se consideratis, nulla invenitur diversitas talium partium.
Et hoc patet quia, si convertantur ad nos, e contrario se habebunt
quam prius: illud enim quod erat dextrum, dicetur sinistrum, et e
converso; et simile est in aliis positionibus. In rebus autem
animatis, qualitercumque vertantur, semper eodem modo se habent
huiusmodi partes.
8. Deinde cum dicit: propter quod et Pythagoricos etc., ostendit
Pythagoricos male attribuisse caelo huiusmodi differentias: et hoc
tribus modis, qui ex superioribus accipi possunt; et ideo illos per
modum conclusionis hic inducit. Primus autem modus est quia, cum sint
sex positiones, mirabile videtur quare solum duo horum attribuebant
caelo, scilicet dextrum et sinistrum, et alia quatuor reliquerunt;
cum tamen rationabile sit quod omnia caelo conveniant, ut supra dictum
est.
9. Secundum modum ponit ibi: nihil minus etc.: quia scilicet, si
aliqua debuerunt praetermitti ut non attribuerentur caelo, oportuit
praetermitti illa quae sunt minus principalia. Quod autem illa quatuor
quae praetermisit, non sint minus principalia quam illa duo quae
posuit, ostendit quatuor rationibus. Quarum primam ponit ibi: nihil
enim minorem et cetera. Non enim videmus in quibuscumque animalibus
quod minorem differentiam habeat pars quae est sursum ad eam quae est
deorsum, et quae est anterius ad eam quae est posterius, quam dextra
ad sinistram, immo maiorem. Nam pars dextra et sinistra differunt
solum virtute, et conveniunt in figura (manus enim dextra est fortior
quam sinistra, licet sit eiusdem figurae; et similiter humerus dexter
est fortior quam sinister ad motum, quamvis sinister sit fortior ad
portandum onus; et similiter pes dexter est fortior ad motum, sed pes
sinister ad fixionem); manifestum est autem quod pars anterior et
posterior animalis, et superior et inferior, differunt non solum in
virtute, sed etiam in figura: illa autem quae magis differunt,
videntur principaliorem distantiam habere.
10. Secundam rationem ponit ibi: et sursum et deorsum etc.: quae
talis est. Sursum et deorsum inveniuntur in omnibus corporibus
animatis, tam animalibus quam plantis; sed dextrum et sinistrum non
existit in plantis, sed solum in animalibus perfectis; et sic sursum
et deorsum sunt priora, secundum quod prius dicitur illud a quo non
convertitur consequentia essendi.
11. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: quae talis
est. Longitudo est prior latitudine, et hoc in via generationis,
quia secundum geometras linea mota facit superficiem: sursum autem est
principium longitudinis, dextrum autem principium latitudinis, ut
supra ostensum est. Cum igitur principium prioris sit prius,
consequens est quod sursum sit prius quam dextrum, secundum scilicet
quod aliquid est prius generatione (propterea quod multis modis dicitur
aliquid prius, ut patet in praedicamentis et V Metaphys.).
12. Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem si sursum quidem et
cetera. Et dicit quod sursum est unde est motus, quod potest
intelligi de motu augmenti; dextrum autem est a quo est motus localis;
anterius autem est ad quod procedit animal, quasi oppositum suo
sensui; et sic patet quod sursum habet quandam principalitatem respectu
aliarum specierum positionis, sicut motus augmenti est magis
essentialis et magis intrinsecus animali quam motus localis. Potest
autem melius totum quod hic dicitur ad motum localem referri, ut
dicatur quod sursum in animali quod movetur secundum locum, est
principium unde motus, quia scilicet in capite, quod est sursum,
viget sensus, qui est movens in animalibus, ut dicitur in III de
anima; dextrum autem est a quo incipit motus localis, quia pars dextra
primo movetur, ut dictum est; sed anterius est versus quod movetur
animal. Principium autem movens est principalissimum in motu
animalis; et secundum hoc patet quod sursum habet principalitatem inter
alias species positionis. Sic igitur ex his quatuor rationibus
concludit philosophus secundum modum improbandi dictum Pythagoricorum,
concludens quod iustum est eos increpare, quia derelinquebant
principaliora principia, non attribuentes ea caelo.
13. Tertium modum ponit ibi: et quia haec etc.: dicens quod etiam
sunt increpandi quia ponebant similiter dextrum et sinistrum existere in
omnibus, cum tamen non sint nisi in animalibus perfectis, ut supra
dictum est. Sciendum tamen quod de intentione Pythagoricorum erat
omnia reducere ad bonum et malum, sicut ad duo principia. Et quia
credebant omnem numerum sub denario comprehendi, posuerunt decem ex
parte boni, et decem opposita ex parte mali, ut patet in I
Metaphys. Per unumquodque autem illorum quae ponebant in illa
enumeratione, intelligebant omnia quae sunt sui generis. Unde per
dextrum et sinistrum intelligebant omnes alias positiones,
intelligentes quod sicut dextrum, ita sursum et anterius referuntur ad
bonum, sinistrum autem et posterius et deorsum ad malum. Ideo autem
potius ponebant dextrum et sinistrum quam alias positiones, quia
manifestius dextrum consuevit referri ad bonum et sinistrum ad malum:
consuevimus enim bonam fortunam vocare dextram, malam autem sinistram:
et ideo omnibus attribuebant dextrum et sinistrum, quibus attribuebant
bonum et malum. Vel ideo nominabant tantum dextrum et sinistrum, in
his alia comprehendentes, quia videbant quod in quibuscumque invenitur
dextrum et sinistrum, inveniuntur et alia, sed non convertitur.
Forte autem specialiter caelo attribuerunt dextrum et sinistrum potius
quam alia, quia in caelo est motus localis, ad quem pertinet dextrum
et sinistrum, non autem augmentum, ad quod pertinet sursum et
deorsum, neque etiam alteratio sensus, ad quam pertinet ante et
retro. Vel quia sursum et deorsum, ante et retro diversificantur
secundum figuram, non autem dextrum et sinistrum: partes enim caeli,
cum sint circulares, non diversificantur secundum figuram.
|
|