|
1. Postquam philosophus determinavit de corpore caelesti, quod
movetur circulariter, hic determinat de terra, circa quam caelum
movetur. Non autem intendit hic determinare de terra secundum quod est
unum quatuor elementorum; sed secundum quod est centrum caelestis
motus, sicut de ea tractant astrologi. Primo ergo dicit de quo est
intentio; secundo prosequitur propositum, ibi: de positione quidem et
cetera. Dicit ergo primo quod, cum dictum sit de caelo, relinquitur
dicere de terra. De qua tria dicit se determinaturum: primo de situ
eius, ubi scilicet sit posita; secundo de quiete eius, utrum scilicet
sit de numero eorum quae quiescunt, vel quae moventur; tertio de
figura eius, utrum scilicet sit sphaericae figurae, vel cuiuscumque
alterius.
2. Deinde cum dicit: de positione quidem etc., exequitur
propositum. Et primo prosequitur praedicta tria secundum opinionem
aliorum; secundo secundum veritatem, ibi: nos autem dicamus et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit falsas opiniones
quorundam circa terram; secundo assignat falsas rationes aliorum circa
veram positionem de quiete terrae, ibi: haesitare (vel dubitare)
quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit
opiniones aliorum circa situm terrae; secundo circa quietem et motum,
ibi: similiter autem et de mansione etc.; tertio quantum ad figuram,
ibi: similiter autem et de figura et cetera. Circa primum tria
facit: primo ponit opiniones aliorum circa situm terrae; secundo ponit
rationes eorum, ibi: non ad apparentia etc.; tertio solvit, ibi:
tanquam medium et cetera.
3. Dicit ergo primo quod de situ terrae non omnes philosophi habent
eandem opinionem. Quicumque enim posuerunt totum universum esse
infinitum, non potuerunt assignare terrae determinatum situm, eo quod
in infinito non est accipere medium et extrema. Sed plures eorum qui
posuerunt totum mundum esse finitum, dixerunt terram esse positam in
medio mundi, sicut Anaximander, Anaxagoras, Democritus,
Empedocles et Plato. Sed quidam philosophi qui dicuntur
Pythagorici, in partibus Italiae commorantes, e contra dixerunt quod
ignis positus est in medio mundi: terra autem, ad modum unius
stellarum, movetur circulariter circa medium mundi, et suo motu facit
noctem et diem, secundum diversam habitudinem sui ad solem. Ponebant
etiam et aliam terram, similiter circulariter motam circa medium
mundi, quam vocabant antichthona, eo quod est contraposita huic
terrae; quae tamen a nobis videri non potest, propter hoc quod
sequitur in suo motu terram istam, in qua nos habitamus, ita quod
semper totum corpus terrae interponitur inter visus nostros et alteram
terram. Et licet haec Pythagorici dicerent secundum apparens suorum
sermonum, intelligebant tamen, metaphorice loquentes, ignem esse in
medio, quia calor naturalis ex sole et aliis stellis procreatus, usque
ad medium mundi pertingit, omnia quodammodo contemperans et
conservans. Terram autem dicebant esse stellam, quia est causa diei
et noctis per suam habitudinem ad solem. Terram autem aliam vocabant
lunam: vel quia obsistit solari lumini, sicut et terra, ut in
eclipsibus patet; vel quia est terminus caelestium corporum versus
nos, sicut et terra est terminus elementorum.
4. Deinde cum dicit: non ad apparentia etc., ponit rationes
eorum. Et circa hoc duo facit: primo ponit qualitatem rationis
eorum; secundo ponit ipsas rationes, ibi: honorabilissimo enim et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit qualibus rationibus
Pythagorici utebantur. Et dicit quod Pythagorici non quaerebant hoc
modo rationes et causas, ut applicarent eas ad ea quae sensu apparent;
sed e converso ea quae sensu apparent, conabantur reducere, et per
quandam violentiam attrahere ad quasdam rationes et opiniones
intelligibiles, quas ipsi praecogitabant. Quod quidem conveniens est
in his quae ab homine fiunt, quorum principium est intellectus
humanus: in his autem quae arte divina sunt facta, oportet e converso
ex ipsis operibus quae videntur, considerare operum rationes: sicut
artifex ex rationibus praeconceptis assimilat domum quam facit, sed
quicumque alius videret domum iam factam, ex ipso opere viso
consideraret operis rationes. Secundo ibi: multis autem utique
etc., ostendit quod eisdem rationibus Pythagoricorum, multos alios
possibile est moveri. Et dicit quod multis aliis praeter Pythagoricos
videri poterit quod non oporteat mediam regionem assignare terrae; dum
considerant id quod oportet credere, non ex his quae apparent, sed
magis ex intelligibilibus rationibus. Quod quidem non dicit quasi
aliqui praeter Pythagoricos hoc posuerunt ante Aristotelem; sed quia
possibile erat alios ex his rationibus moveri. Unde dicitur post
Aristotelem huius opinionis Archedemus fuisse.
5. Deinde cum dicit: honorabilissimo enim etc., ponit duas
rationes. Quarum prima est quod putabant honorabilissimo corpori
honorabilissimam competere regionem, idest locum; eo quod loca
proportionantur corporibus secundum eorum naturam. Manifestum est
autem quod ignis est honorabilior quam terra; tum propter claritatem,
tum propter virtutem activam, tum etiam propter subtilitatem ipsius.
Manifestum est etiam quod termini sunt nobiliores his quae sunt
intermedia inter terminos, sicut terminus terminato, et continens
contento. Illud autem quod est extremum, idest supremum, in mundo,
et medium mundi, ponebant esse quasi terminos; quae propter hoc
ponebant esse nobilissima loca. Et ideo, ista cogitantes, non
ponebant terram in medio sphaerae mundialis, sed magis ignem, qui
tenet secundum locum nobilitatis post caelestia corpora, quae sunt in
extremo.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem Pythagorici et cetera.
Et dicit quod Pythagorici ponebant ignem in medio mundi, propter hoc
quod, cum sit principalissimum inter elementa, maxime debet
conservari, sicut res pretiosas diligentius custodimus: medius autem
locus videtur habere talem conservandi dispositionem, quasi vallatus et
firmatus ex omnibus quae exterius circumstant medium. Et inde est quod
Pythagorici, metaphorice loquentes, nominabant hanc regionem quae
habet ignem, esse carcerem vel custodiam Iovis. Et hoc si
intelligamus ignem esse custoditum. Si autem intelligamus ignem esse
custodientem, oportet e converso intelligere quod ignis qui habet hanc
regionem, idest qui tenet medium locum, dicatur carcer Iovis, quasi
habens virtutem custodiendi.
7. Deinde cum dicit: tanquam medium etc., solvit praedictam
rationem. Et dicit quod Pythagorici in praedicta ratione utebantur
nomine medii, ac si simpliciter, idest univoce, diceretur medium
magnitudinis, et id quod est medium rei secundum naturam, per quod
scilicet natura rei conservatur: sicut videmus in animalibus quod non
est idem medium a quo natura animalis conservatur, quod est cor, et
quod est medium quantum ad corporis magnitudinem, quod est magis
umbilicus. Et ita est etiam aestimandum in toto caelo, idest in toto
universo. Et propter hoc non oportet eos dubitare circa totum
universum, quasi indigeat custodia, ita quod oporteat carcerem sive
custodiam universi attribuere centro, quod est medium magnitudinis:
sed oportet quaerere de eo quod est medium naturae in universo, sicut
in animali, quale sit secundum naturam, et quis locus ei naturaliter
competat. Et haec duo manifestat: primo quidem ostendens quale sit
medium universi quod proportionatur cordi animalis. Et dicit quod est
principium aliorum corporum, et maxime honorabile inter alia corpora:
et haec est sphaera stellarum fixarum. Non autem competit ei locus
medius, sed magis locus extremi continentis: quia id quod est medium
magnitudinis inter loca universi, magis assimilatur ultimo quam
principio. Et hoc ideo, quia medium est contentum et determinatum
omnibus aliis; id autem quod est finis, idest extremum inter corpora
secundum ordinem locorum, habet rationem determinantis et continentis.
Manifestum est autem quod continens est honorabilius contento, et
finis quam finitum: quia contentum et finitum pertinent ad rationem
materiae, esse autem continens et finiens, ad rationem formae, quae
est substantia totius consistentiae rerum. Et ita corpora continentia
sunt magis formalia, corpora autem contenta sunt magis materialia. Et
ideo in toto universo, sicut terra, quae ab omnibus continetur, in
medio localiter existens, est maxime materialis et ignobilissima
corporum; ita etiam suprema sphaera est maxime formalis et
nobilissima, et inter elementa ignis est maxime continens et maxime
formalis. Ultimo autem epilogando concludit quod de loco terrae quidam
habent talem opinionem sicut dictum est.
|
|