|
1. Postquam philosophus posuit opiniones de situ terrae, hic ponit
opiniones de motu et quiete ipsius. Et ponit duas opiniones: quarum
secundam ponit ibi: quidam autem et positam et cetera. Circa primum
tria facit: primo ponit positiones; secundo inducit quandam
probationem ipsorum, ibi: propter quod et lunae etc.; tertio
ostendit quomodo obviabant rationibus in contrarium inductis, ibi:
quoniam enim non est terra et cetera.
2. Dicit ergo primo quod, sicut de loco terrae diversimode loquuntur
philosophi, ita etiam de motu et quiete ipsius. Sed quicumque dicunt
ipsam non esse positam in medio mundi, sicut Pythagorici, attribuunt
ei motum circularem, quo movetur circa medium. Nec dicunt hanc solam
terram moveri in qua nos habitamus, sed etiam quandam aliam, quam
vocant antichthona, idest contrapositam huic terrae, sicut supra
dictum est. Et hoc ponebant propter perfectionem denarii numeri; ut
cum sint octo corpora caelestia circulariter mota, scilicet sphaera
stellarum fixarum et septem planetae, impleatur denarius numerus,
positis duabus terris circulariter motis. Quidam autem Pythagoricorum
sunt, qui non solum ponunt quod sint duae terrae circulariter motae,
sed quod sint plura alia corpora terrea circa medium mota. Quae quidem
sunt nobis immanifesta propter hoc, quod haec terra in qua habitamus,
superponitur aliis, ita scilicet quod aliae sequantur motum ipsius: et
ideo interpositio huius terrae inter visus nostros et illas, occultat
eas a nobis.
3. Deinde cum dicit: propter quod et lunae etc., inducit eius quod
ultimo dictum est probationem, secundum eos. Manifestum est enim
quod, sicut eclipsis solis contingit propter interpositionem lunae
inter nos et solem, ita eclipsis lunae contingit propter
interpositionem terrae inter solem et lunam. Pluries autem eclipsatur
luna quam sol. Quod quidem dicebant accidere propter hoc, quod una
sola luna est quae eclipsat solem, interposita inter nos et ipsum;
lunam autem non solum eclipsat ista terra in qua nos habitamus, sed
plures aliae. Sed haec ratio eorum nulla est: quia nunquam invenitur
luna eclipsari, nisi per interpositionem huius terrae inter lunam et
solem, quando scilicet luna subintrat umbram huius terrae. Accidit
autem pluries eclipsari lunam quam solem, quia eclipsis solis impeditur
plerumque propter diversitatem aspectus.
4. Deinde cum dicit: quoniam enim non est terra etc., ostendit
quomodo obviabant rationibus contra se inductis. Quarum tamen
praecipua est quod, nisi terra esset in medio mundi, horizon, qui est
superficies transiens per visum nostrum, non secaret semper sphaeram
totam et maximos circulos eius in duo media, ita scilicet quod semper
apparerent nobis sex signa super terram, et sex signa sub terra. Sed
ad hoc ipsi respondebant quod tota terra non est centrum: quia centrum
est indivisibile et punctuale, terra autem est corpus magnitudinem
habens. Unde circulus noster, qui est in superficie terrae, distat
per totum hemisphaerium terrae a centro: et tamen hoc non impedit quin
omnia accidant nobis apparere, sicut si oculus noster esset in centro.
Et hoc est propter parvitatem terrae, quae quasi nullius est
quantitatis in comparatione ad totum caelum. Et similiter existimabant
quod, si terra in qua nos habitamus non sit in medio, quod omnia
apparentia accidant sicut si terra esset in medio mundi: quia etiam
nunc non manifestatur distantia a medio quantum ad apparentiam, quamvis
visus noster distet a medio mundi per totam medietatem terrae. Sed hoc
intelligi posset si terra per modicum spatium distaret a medio: non
autem si distaret per multum spatium. Sunt autem quaedam alia
apparentia, quae non salvarentur si terra non esset in medio; puta
quae accidunt circa eclipsim lunae, per directam oppositionem lunae ad
solem. Nisi enim terra semper esset in medio, non semper sequeretur
eclipsis lunae, quando est in oppositione existens in capite vel in
cauda: et tamen in eclipsi lunae nihil operatur aspectus noster.
5. Deinde cum dicit: quidam autem et positam etc., ponit secundam
opinionem. Et dicit quod, licet quidam dicant terram in centro
positam, dicunt tamen ipsam moveri et revolvi circa polum semper
statutum, idest circa axem mundi (nam polus quandoque dicitur caelum,
quandoque autem dicitur axis, quandoque vero dicitur extrema pars
axis, sicut dicitur polus Arcticus et Antarcticus). Et hoc dicit
scriptum esse in Timaeo. Est autem notandum quod illud quod hic
dicitur revolvi vel converti, sumpsit Aristoteles ex eo quod Plato in
Timaeo, secundum linguam Graecam dixit, illomenam circa eum qui per
omne ordinatum polum. Hoc autem quod dicitur illomenum, si in Graeco
scribatur per iota, significat alligationem; si vero scribatur per
diphthongum, significat prohibitionem. Videtur autem a Platone
sumptum istud vocabulum secundum quod significat alligationem, ut patet
per ea quae ipse dicit de terra in libro Phaedonis, ubi asserit eam in
medio quiescentem et quasi ligatam: et sic videtur contra intentionem
Platonis, Aristoteles verba eius assumpsisse. Dicit igitur
Alexander, Aristotelem excusans, quod hoc quod dicitur illomenum,
significat proprie prohibitionem vel violentiam: sed quia ista
significatio non competit secundum ea quae ibi intendit Plato,
Aristoteles intellexit quod illomenum translative acciperetur a
Platone, prout consuevit translatum significare conversionem, quae
designat motum. Nec pertinet aliquid ad rationem praesentem, si
Plato alibi aliter dixit ab his quae dixerat in Phaedone, motus ex
aliqua alia ratione: nam Aristoteles hic proponit id quod in Timaeo
scribitur, sive hoc sit inductum tanquam Platoni placens, sive
tanquam Timaei opinio, quam Plato non approbat: unde non dicit
quemadmodum Plato dicit, sed quemadmodum in Timaeo scriptum est.
Sed contra hoc multipliciter obiicit Simplicius. Primo quidem quia
Timaeus ibi probat terram in medio esse locatam et firmatam. Secundo
quia illomenam ibi scribitur per unum iota, prout significat
alligationem. Tertio quia conversio non semper significat motum:
dicuntur enim circulares figurae conversae, idest ad omnem partem
versae, etiam si sint quiescentes. Quarto quia, cum dictio multa
significet, non oportuit significationem eius trahere ad manifestum
sensum contra intentionem Platonis. Sed contra hoc iterum obiicit
Simplicius: quia non est probabile quod Aristoteles ignoraret aut
significationem vocabuli, aut intentionem Platonis. Et ideo potest
dici quod, quia possibile erat aliquos false intelligere verba
Platonis, Aristoteles removet falsum intellectum qui ex his verbis
haberi posset, sicut frequenter consuevit facere circa verba
Platonis. Vel potest dici quod hoc quod dicitur et moveri, est ab
aliquo alio appositum. In Graeco autem dicitur illesthai, pro quo
hic est translatum revolvi: potest autem significare quod in Graeco
positum est, et alligationem et motum: ita quod intelligamus quod,
postquam Aristoteles posuit opinionem Pythagoricorum de motu terrae
circa medium, hic ponit opinionem Platonis de quiete terrae in medio.
Possumus autem et brevius dicere quod quidam Heraclitus Ponticus
posuit terram in medio moveri, et caelum quiescere; cuius opinionem
hic Aristoteles ponit. Quod autem addit, quemadmodum in Timaeo
scriptum est, referendum est non ad id quod dictum est, revolvi et
moveri, sed ad id quod sequitur, quod sit super statutum polum.
6. Deinde cum dicit: similiter autem et de figura etc., ponit
opiniones de figura terrae. Et primo ponit opiniones, dicens quod
similiter dubitatur de figura terrae, sicut de motu et situ: quibusdam
enim videtur quod terra sit sphaerica; quibusdam autem videtur quod sit
lata, habens figuram tympani.
7. Secundo ibi: faciunt autem argumentum etc., ponit rationes duas
huius secundae opinionis. Quarum prima est quod faciunt argumentum
accipientes hoc signum, quod sol occidens et oriens secatur a terra
secundum rectam lineam, et non circularem, quando scilicet pars solis
est apparens super terram, pars autem occultatur: si autem terra esset
sphaerica, videtur quod oporteret quod secatio illa esset circularis,
quia duo corpora sphaerica se intersecant intersectione circulari. Hoc
autem argumentum excludit ibi: non attendentes et cetera. Et dicit
quod illi qui ponunt hoc argumentum, non attendunt distantiam solis a
terra, et magnitudinem rotunditatis, scilicet utriusque. Videmus
enim quod etiam parvi circuli, a longe apparentes, videntur secundum
modum lineae rectae: unde multo magis portiones magnorum circulorum a
longe rectae videntur, quia sunt minus curvae. Sed hoc praecipue
intelligendum est quando circulus est in eadem superficie cum visu: nam
secatio solis et lunae quae non est in eadem superficie cum visu
nostro, non videtur recta, sed circularis, ut supra dictum est, cum
ageretur de figura stellarum.
8. Secundam rationem ponit ibi: sed adhuc etc.; dicens quod adhuc
addunt rationem ad idem, dicentes quod necesse est terram, ad hoc quod
quiescat, habere figuram latam. Nam figura sphaerica facile mobilis
est, quia in modico tangit superficiem: sed figura lata secundum se
totam tangit superficiem, et ideo est apta ad quietem. Et ne credatur
quod haec causa quietis terrae communiter ab omnibus assignetur,
subiungit quod de motu et quiete terrae multi modi dicuntur, ut patebit
ex his quae infra dicentur.
|
|