|
1. Postquam philosophus exclusit opiniones eorum qui falsas opiniones
circa terram habebant, hic prosequitur opiniones eorum qui, veram
opinionem circa terram habentes, scilicet quod ipsa quiesceret,
inconvenientes rationes quietis terrae assignabant. Et primo movet
dubitationem; secundo proponit solutionum insufficientiam, quas alii
assignabant, ibi: solutiones autem de hoc etc.; tertio prosequitur
singulas solutiones, ibi: hi quidem enim propter hoc et cetera.
2. Dicit ergo primo quod necessarium videtur quod omnibus superveniat
quaedam dubitatio circa terram. Quia si quis de hoc non miretur,
videtur irrationabilem mentem habere, quasi qui non possit
difficultatem percipere: quomodo scilicet, si aliquando elevetur per
violentiam aliqua parva terrae particula, et postea dimittatur, fertur
deorsum et non vult manere, idest non habet aptitudinem naturalem ut
quiescat; et quanto maior fuerit terrae particula, tanto velocius
feretur inferius; videtur autem quod, si tota terra posset ab aliquo
elevari a suo loco in sursum, et postea dimittatur, non ferretur
inferius. Et hoc quidem videtur per hoc quod nunc accidit circa totam
terram. Cum enim habeat intensam gravitatem, non movetur inferius,
sed quiescit in suo loco: unde videtur quod, in quocumque situ mundi
poneretur, quod ibi quiesceret, eadem ratione qua nunc in hoc loco
quiescit. Et hoc quantum ad illos qui existimant omnem locum
indifferenter se habere ad quodlibet corporum. Et quia posset aliquis
dicere quod partes terrae elevatae, cum dimittuntur, feruntur deorsum
usque ad hunc locum in quo modo est terra, non autem amplius; ideo,
ad dubitationem augendam, adiungit quod, si aliquis sursum ferat
aliquas particulas terrae, et contingat quod antequam illae particulae
terrae cadentes revertantur ad terram, aliquis removeat terram a suo
loco; partes terrae sursum elevatae feruntur deorsum, idest magis
infra quam sit locus unde fuerant assumptae, ex quo iam non est aliquid
impediens. Et hoc potest aliquis coniicere de toto ex parte: si enim
aliquis lapidem sursum proiiciat, et antequam cadat, foveam faciat in
terra, descendet lapis ille quousque resistentiam inveniat. Et ita
videtur quod, cum tota terra nullam resistentiam habeat ab aliquo
impediente descensum ipsius, mirum esse quod non descendit. Concludit
ergo quod hoc ipsum quod est stupere, idest vehementer admirari, circa
hoc, omnibus philosophis factum est philosophema, idest philosophiae
consideratio, vel philosophandi occasio; sicut in principio
Metaphys. dicitur quod ex admirari incoeperunt homines philosophari.
3. Deinde cum dicit: solutiones autem de hoc etc., proponit
insufficientiam solutionum a philosophis circa hoc assignatarum. Et
dicit quod non solum aliquis admiratur de hoc quod sic accidit circa
terram; sed etiam aliquis potest admirari quod philosophi, volentes
solvere praedictam dubitationem, non viderunt quod solutiones de hac
dubitatione assignatae ab eis, sunt magis inconvenientes quam sit ipsa
dubitatio. Improbabiliora enim dixerunt eo ex quo dubitatio
consurgit: unde ipsae solutiones magis augent dubitationem.
4. Deinde cum dicit: hi quidem enim propter hoc etc., ponit
quinque solutiones praedictae dubitationis. Secunda incipit ibi: hi
autem in aqua etc.; tertia ibi: Anaximenes autem etc.; quarta
ibi: quoniam autem manet etc.; quinta ibi: sunt autem quidam et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit solutionem primam.
Et dicit quod quidam propter hoc, ut scilicet evitarent difficultatem
praedictam, dicunt quod deorsum terrae est infinitum. Quod quidem
potest intelligi dupliciter. Uno modo sic, quod aer qui est infra
terram, sit infinitus; quasi terra ob hoc non moveatur inferius, quia
nihil movetur ad infinitum. Alio modo, et verius, intelligitur quod
ipsa terra versus partem inferiorem sit infinita; et ita in infinitum
superior pars eius retinetur ab inferiori, ut non descendat; quod
promptius est ad intelligendum. Huius autem opinionis dicitur fuisse
Xenophanes Colophonius. Quod quidem dixerunt, non quidem quia
secundum se verisimile videatur, sed ut non cogerentur laborare ad
inquirendam causam quietis terrae.
5. Secundo ibi: propter quod et Empedocles etc., ponit quomodo
Empedocles hanc solutionem derisit. Et dicit quod, quia praedicti
homines hoc non dicebant quasi aliquid verisimile, sed ut quaestionem
vitarent, Empedocles obstupuit, idest vehementer admiratus est de
eorum errore, sic dicens in suis versibus, quos de philosophia
composuit: siquidem, inquit, infinitae sunt terrae profunditates
(quasi diceret: terra est in infinitum profunda), et aether, idest
aer vel ignis, est etiam immensus in altum. Et dixit quod haec vane,
idest sine ratione, effusa sunt, idest divulgata, cum sint dicta per
linguam multorum (quasi diceret: ex ore multorum hominum),
intelligentium modicum totius, idest modicum intelligentium de natura
universi. Per quod dedit intelligere quod ex defectu intellectus
provenit quod hoc aliqui dixerunt solo ore, cum interius consideratum
non sit verisimile. Fuit autem contentus Aristoteles de hac
Empedoclis reprehensione, tum propter improbabilitatem eius quod
dicitur, tum etiam quia supra in primo ostensum est quod non potest
esse gravitas infinita.
6. Deinde cum dicit: hi autem in aqua etc., prosequitur secundam
solutionem. Et primo proponit eam; secundo improbat, ibi: tanquam
non eadem etc.; tertio assignat rationem defectus huiusmodi
solutionum, ibi: sed videntur et cetera. Dicit ergo primo quod,
sicut praedicti posuerunt terram sustentari a terra in infinitum, ita
quidam dixerunt terram poni super aquam. Quae quidem est antiquissima
opinio, quam, ut dicunt, Thales Milesius posuit, qui fuit unus de
septem qui dicti sunt sapientes, et primus se intromisit de philosophia
naturali, et posuit aquam esse principium omnium rerum, ut dicitur in
I Metaphys. Unde et posuit terram esse locatam super aquam, ut
quiescat ibi per modum supernatationis, sicut accidit de ligno et de
similibus; quorum nihil naturaliter manet in aere, sed in aqua manent
huiusmodi propter supernatationem. Et simile dicebant accidere de
terra.
7. Deinde cum dicit: tanquam non eadem etc., improbat quod dictum
est, tribus rationibus. Et dicit quod sic assignata est praedicta
solutio, tanquam non sit eadem ratio de terra, et aqua quam ponunt
sustentare terram. Videmus enim quod sicut terra, si elevetur, non
manet nisi sustentetur ab aliquo, ita nec aqua elevata nata est
manere, sed oportet quod sit in aliquo sustentante, ad hoc quod
quiescat. Et ideo si terra sustentaretur ab aqua, remaneret eadem
difficultas, a quo sustentaretur aqua.
8. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem quemadmodum et cetera.
Et dicit quod sicut aer est levior quam aqua, ita et aqua est levior
quam terra, vel minus gravis. Est autem de ratione levioris, quod
superemineat graviori secundum naturam. Non est ergo possibile quod
aqua, quae est levior, ponatur magis deorsum quam terra, quae est
gravior, secundum naturam; nisi forte quis dicat quod partes mundi non
sunt ordinatae secundum naturam, quod est inconveniens.
9. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc autem si quidem etc.; quae
ratio talis est. Sicut in primo habitum est, idem est motus
naturalis, et etiam quies est eadem, totius terrae et partis eius.
Si ergo tota terra nata est manere in aqua, supernatando ipsi,
manifeste sequitur quod quaelibet particularum eius possit manere in
aqua per supernatationem. Sed hoc non videmus accidere: quinimmo
quaelibet pars terrae posita in aqua fertur ad fundum ipsius; et tanto
velocius, quanto fuerit maior. Ergo multo velocius tota terra fertur
inferius, si sit superposita aquae.
10. Deinde cum dicit: sed videntur etc., assignat causam defectus
dictarum solutionum. Et dicit hoc accidisse, quod tam defectivas
solutiones assignaverunt, quia videntur quaerere circa dubitationes
usque ad aliquem terminum, et non quousque possibile sit dubitari.
Oportet autem eum qui vult recte solvere, ut perducat solutionem usque
ad id ubi non sit amplius dubitatio; quod isti non faciunt. Cuius
rationem assignat, connumerans se aliis, causa vitandae iactantiae;
dicens quod omnibus nobis dubitationes solventibus hoc videtur esse
consuetum, ut inquisitio fiat non ad rem, sed ad contraria dicentem,
idest non quousque natura rei requirit, sed quousque adversarius non
habeat ulterius contradictionem: quia etiam hoc quilibet observat ad
seipsum, ut cum ipse dubitat de aliquo, quaerat in seipso quousque
ipse non habeat in promptu unde sibi contradicat. Sed illud non
sufficit: quia cum aliquis vult veram solutionem invenire, oportet
quod non sit contentus obiectionibus quas habet in promptu, sed
diligenter inquirat eas. Et propter hoc, sicut ipse subdit, oportet
eum qui vult bene inquirere veritatem, esse promptum ad hoc quod instet
et sibi ipsi et aliis; non per instantias sophisticas, sed per
instantias reales et rationabiles, proprias, idest convenientes,
generi de quo inquiritur. Et hoc quidem contingit ex hoc quod homo
considerat omnes differentias rerum, ex quarum similitudine quaestio
solvitur. Sicut Thales solvit quaestionem praesentem ex similitudine
ligni ad terram: fuisset autem ei consideranda differentia utriusque:
nam lignum, quia multum habet de aere, supernatat aquae; quod terrae
non congruit.
|
|