|
1. Praemissis duabus solutionibus, quarum prima assignabat causam
quietis terrae ex infinitate eius quod in terra subsidet, secunda vero
ex aqua subsidente terrae, hic ponit tertiam solutionem, quae
assignatur a parte aeris subsidentis terrae. Et primo ponit
solutionem; secundo improbat eam, ibi: primum quidem et cetera.
Dicit ergo primo quod Anaximenes et Anaxagoras et Democritus
posuerunt causam quietis terrae esse latitudinem eius; ex qua contingit
quod terra non dividit inferiorem aerem, sed superequitat ipsum. Quod
quidem videntur facere corpora artificialiter facta cum aliqua
latitudine ad obviandum aeri sive vento: huiusmodi enim corpora lata
non de facili videntur moveri a ventis, propter hoc quod resistunt eis
secundum totam ipsorum latitudinem. Et hoc ipsum videtur facere
terra, propter sui latitudinem, per comparationem ad aerem sub ea
existentem; quia videlicet non dividit ipsum, sed resistendo comprimit
eum. Et cum aer non habeat locum quo transferatur ne sit sub terra,
propter terrae latitudinem, sufficiens est quiescere terram propter
multitudinem aeris deorsum existentis et compressi; sicut patet de aqua
in clepsydris. Si enim sit aliquod vas habens in sui summitate parvum
foramen obturatum, et in lateribus aliud non obturatum, et subito
submergatur in aquam, aer interior conclusus, quia non habet quo
diffugiat, prohibebit aquam intrare. Et similiter aer subsidens
terrae, compressus ab ea et non potens diffugere, non permittit eam
descendere. Inducunt autem multa argumenta, idest sensibilia signa,
ad ostendendum quod aer conclusus et quiescens, idest qui non potest ex
aliqua parte effugere, sustinet magnam gravitatem: et hoc maxime fit
evidens ex utribus inflatis, qui possunt magnum pondus sustinere.
2. Deinde cum dicit: primum quidem etc., improbat praedictam
solutionem tribus rationibus. Quarum prima est quia supponit haec
solutio terram esse latae figurae; quod est falsum, ut infra patebit.
Unde si figura terrae non est lata, sed sphaerica, sequetur quod non
quiescet propter latitudinem, sicut isti dicebant.
3. Secundam rationem ponit ibi: quamvis mansionis et cetera. Et
dicit quod, licet ipsi assignarent latitudinem terrae causam quietis
eius, tamen secundum ea ex quibus procedunt, non videtur causa
mansionis terrae latitudo, sed magis magnitudo ipsius. Dicunt enim
quod aer, non habens quo transeat, propter hoc quod coarctatur a
terra, manet propter sui multitudinem; et propter hoc sustinet
terram. Quod autem multus aer coarctetur a terra, contingit propter
hoc quod aer comprehenditur a multa magnitudine terrae. Unde videtur
quod eadem ratio esset, si terra ponatur esse sphaericae figurae, et
tantae magnitudinis quod possit tantundem de aere coarctare: quia sic
etiam manebit et aer et terra, secundum rationem quam assignant.
4. Tertiam rationem ponit ibi: totaliter autem et cetera. Et dicit
quod contra eos qui sic loquuntur de motu et quiete corporum
naturalium, consurgit dubitatio non de parte, idest non de aliquo
particulari corpore, puta terra vel aqua, sed de toto universo et de
omni corpore naturali. Hoc enim videtur a principio in talibus
dubitationibus determinandum, utrum corpora habeant aliquem motum
naturalem vel nullum; et utrum, si non habent motum naturalem,
possint habere motum violentum. Et quia de his determinatum est
prius, scilicet in primo libro, oportet ut nunc utamur tanquam
existentibus, idest veris, omnibus his quae supra habuimus probata,
secundum virtutem quae tunc aderat nostro ingenio. Supra enim ostensum
est quod, si nullus est motus naturalis corporum, neque etiam erit
aliquis motus violentus eorum: quia violentum est quasi excisio quaedam
eius quod est secundum naturam, ut supra habitum est. Si autem non
est aliquis motus corporum neque per naturam neque per violentiam,
sequitur quod totaliter nihil moveatur: et quod hoc necessarium sit
accidere, supra determinatum est. Et ad hoc etiam addendum est,
secundum prius determinata, quod pari ratione non contingit aliquid
quiescere: sicut enim est aliquis motus naturalis et violentus, ita
est etiam aliqua quies naturalis et violenta. Et si est aliquis motus
naturalis, non erit solum motus violentus, neque sola quies violenta:
quia in loco ad quem aliquid movetur naturaliter, etiam quiescit
naturaliter. His ergo praemissis quasi principiis, argumentatur ad
propositum, concludens ex praemissis quod, si quies terrae in medio
non est naturalis sed violenta, sequitur quod motus eius ad medium non
sit naturalis, sed propter violentiam circumgyrationis caeli. Omnes
enim qui terram dicunt per violentiam quiescere in medio, assignant
hanc causam motus terrae ad medium, idest circumgyrationem caeli;
considerantes ex his quae accidunt in liquidis et etiam in aere, in
quibus propter gyrationem ea quae sunt maiora et graviora congregantur
ad medium, quasi violentius repulsa ex violentia gyrationis. Unde
omnes qui ponunt mundum per generationem incoepisse, dicunt quod terra
venit ad medium propter praedictam causam, idest propter violentiam
circumgyrationis caeli. Et sic auferunt terrae quietem naturalem et
motum naturalem. Quod est inconveniens: quia sequitur, secundum
praedicta, quod totaliter corpora naturalia nec moveantur nec
quiescant.
|
|