|
1. Praemissis tribus rationibus de quiete terrae, quae sumebantur ex
parte inferiorum corporum, scilicet ipsius terrae, aquae et aeris,
hic ponit alias rationes, quae sumuntur ex parte caelestis corporis.
Et primo ponit quartam rationem quietis terrae, quam ponebat
Empedocles; secundo improbat eam, ibi: quamvis neque gyratione et
cetera. Dicit ergo primo quod, cum omnes philosophi qui ponunt mundum
generatum esse, assignant causam motus terrae ad medium, violentiam
circumgyrationis caeli, quaerunt etiam causam huius quod terra quiescit
in medio. Et quidam dicunt quod causa huius est latitudo et magnitudo
terrae, sicut supra dictum est; quidam autem, sicut Empedocles,
dicunt quod motus caeli circa terram, propter sui velocitatem,
prohibet terram moveri. Et ponunt exemplum de aqua contenta in
cyathis, idest in quibusdam vasis aereis. Si enim vas illud in
circuitu velocius moveatur, et sit aliquod foramen in aliqua parte
aerei vasis, multoties vase circulariter moto, aqua descendet ad
inferiora vasis aerei, ubi est foramen, et tamen non cadet inferius
extra vas, secundum quod habet aptitudinem naturalem, propter eandem
causam; quia scilicet prohibetur ex velocitate motus ipsius vasis, ita
quod aqua ante rapiatur a motu vasis quam possit cadere. Et simili
ratione dicunt quod terra impeditur a velocitate motus caeli ne deorsum
cadere possit.
2. Deinde cum dicit: quamvis neque gyratione etc., improbat
praedictam rationem. Et primo quantum ad quietem terrae; secundo
quantum ad motum, ibi: inconveniens autem et cetera. Circa primum
duo facit: primo improbat causam quietis terrae communiter, tam
quantum ad illos qui causam quietis terrae ponunt latitudinem vel
magnitudinem terrae, quam etiam quantum ad Empedoclem; secundo
specialiter improbat hanc positionem quantum ad Empedoclem, qui posuit
causam quietis terrae velocitatem motus caeli; et hoc ibi: adhuc autem
ad Empedoclem et cetera. Dicit ergo primo quod, ex quo praedicti
philosophi causam quietis terrae ponunt motum caeli vel latitudinem
terrae, quae coarctat inferiorem aerem ut non possit diffugere,
necessarium videtur quod, si gyratio caeli non prohiberet motum
terrae, neque etiam prohiberet ipsum latitudo terrae, coarctans
aerem, sed aer libere veniret et recederet, quod terra alicubi
ferretur: quia tunc, remotis causis quietis, oporteret eam moveri.
Non autem videtur secundum eorum positionem, quod ferretur ad medium
secundum suam naturam: si enim, sicut ipsi ponunt, terra fertur ad
medium per violentiam, necesse est quod per violentiam quiescat in
medio; quod etiam ipsi ponunt. Sed tamen necesse est quod terra
habeat aliquem motum naturalem, cessante omni violentia: oportet enim
corporibus naturalem motum assignare, sicut supra dictum est. Restat
igitur quaerendum versus quam partem naturaliter moveretur, violentia
cessante; scilicet utrum sursum vel deorsum, vel versus aliquam aliam
differentiam, puta ad dextrum vel sinistrum: quia omnino oportet quod
habeat aliquem motum naturalem. Nec est dare quod ad aliquam aliam
partem naturaliter moveatur nisi deorsum et ad medium, ut patet ex motu
partium terrae, quae ad nullam aliam partem naturaliter moventur. Sic
igitur male assignant causam quietis terrae in medio ex aliqua
violentia. Si vero dicant quod terra, secundum motum suum naturalem,
non magis habet quod moveatur deorsum quam sursum, videtur sequi quod,
sicut aer qui est supra terram, non prohibet eam moveri sursum, ita
etiam nec aer qui est sub terra, prohibebit eam moveri deorsum, vel
propter comprehensionem eius a latitudine terrae, vel propter
revolutionem eius ex motu caeli: quia in eisdem rebus, quantum ad
eosdem effectus, necesse est ponere easdem causas.
3. Deinde cum dicit: adhuc autem ad Empedoclem etc., improbat
specialiter solutionem Empedoclis. Considerandum est autem quod
Empedocles ponebat quatuor elementa materialia et duo moventia,
scilicet litem et amicitiam; quae per congregationem et segregationem
elementorum, sunt causa generationis et corruptionis mundi, et omnium
quae in mundo sunt. Dicit ergo quod aliquis potest quaestionem movere
contra Empedoclem: quando elementa erant ab invicem separata propter
litem, oportebat terram quiescere (non enim coniungebat se aliis
elementis, dominio litis durante): est ergo quaerendum quae fuit tunc
causa quod terra quiesceret. Nec potest assignari pro causa gyratio
caeli; quia caelum nondum erat generatum. Videtur ergo quod nullo
modo oporteat dicere gyrationem caeli causam quietis terrae. Sed de
hac ratione videtur esse dubium. Videtur enim lis esse causa
generationis mundi, distinguendo elementa ab invicem; amicitia autem
esse causa corruptionis eiusdem, congregando elementa in unum chaos.
Unde nunc videtur esse litis dominium, propter hoc quod elementa sunt
ab invicem distincta. Et ideo Alexander exposuit haec verba sic:
quando elementa distabant seorsum, non quidem ab invicem, sed a lite;
idest quando lis ab elementis aberat, tempore scilicet quo amicitia
dominabatur. Sed quia haec expositio videtur esse extorta, ideo
exponenda est, sicut Simplicius dicit: quando elementa distabant
seorsum, scilicet ab invicem, et hoc a lite, idest propter litem.
Est enim considerandum quod Empedocles ponebat mundum generari non ex
sola lite, sed etiam cum admixtione amicitiae. Et sicut ipse per
verba Empedoclis probat, ex dominio amicitiae provenit circumgyratio
caeli, quia motus caeli quasi omnia convolvit in unum. Et ideo
convenienter Aristoteles quaerit, antequam gyratio caeli per amicitiam
causaretur, secundum Empedoclem, quae erat causa quietis terrae.
4. Deinde cum dicit: inconveniens autem etc., improbat rationem
quam assignant communiter de motu terrae, tribus rationibus. Circa
quarum primam dicit quod inconveniens est non considerare quare, si
prius, quando generabatur mundus, partes terrae ferebantur ad medium
propter gyrationem caeli, nunc non est talem causam assignare quare,
sicut videmus, omnia gravia ferantur ad medium. Gyratio enim caeli
simul circumgyrat ignem et superiorem partem aeris, non autem hanc
inferiorem aeris partem: et ita illa gyratio non attingit usque ad
nos. Videmus enim quod gravia feruntur ad medium et in hoc aere
propinquo. Non ergo gyratio caeli debet poni causa motus gravium ad
medium: quia remota causa, removetur effectus.
5. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et ignis et cetera. Et
dicit quod considerare oportet propter quam causam ignis feratur
sursum. Non enim potest dici quod hoc sit propter gyrationem caeli:
non enim ad hoc se extendit exemplum ab eis inductum. Si vero ignis
feratur ad aliquem locum propter suam aptitudinem naturalem, manifestum
est quod est idem existimare de terra, quae habet contrarietatem ad
ignem, ut supra dictum est: contrariorum enim sunt contrarii motus,
et si unum contrariorum est naturale, et aliud naturale esse oportet,
ut supra dictum est.
6. Tertiam rationem ponit ibi: sed adhuc neque gyratione et cetera.
Et dicit quod si quis eorum verba et exempla consideret, non videtur
dicendum quod grave distinguatur a levi in corporibus propter ipsam
gyrationem caeli; sed praesupposita distinctione gravium et levium,
quaedam veniunt ad medium, scilicet gravia, quaedam autem, scilicet
levia, conantur sursum ferri, propter motum, inquantum repelluntur a
loco medio a corporibus gravibus in ipsum latis. Et sic solum per
accidens gyratio caeli causat motum ignis sursum. Quod autem gyratio
non distinguat grave et leve, sed eorum distinctionem praesupponat,
potest videri ex exemplo quod inducunt: in gyratione enim aeris et
liquidorum, ea quae prius erant gravia, feruntur ad medium. Sic
igitur antequam esset gyratio caeli, erat grave et leve. Quae
secundum aliquid distinguebantur, scilicet secundum aptitudinem ad hoc
quod aliquo modo et ad aliquem locum moveantur: nam grave dicitur
aliquid vel leve, propter inclinationem ad aliquem motum localem. Et
ita gyratio non est causa quare levia moventur sursum, vel gravia
deorsum. Poterant autem hi distinguere grave et leve, et loca eorum,
quae sunt sursum et deorsum, quia non ponebant universum esse
infinitum: non enim impossibile est distinguere sursum vel deorsum, si
apud istos distinguitur grave et leve, sicut dictum est. Et quia
aliqui ponebant universum infinitum, scilicet Anaximenes et
Xenophanes, ideo signanter dicit quod plurimi, non autem omnes, sunt
detriti, idest consueti et exercitati, circa istas causas motus et
quietis gravium et levium.
|
|