|
1. Praemissa quarta solutione, secundum quam sumebatur ratio quietis
terrae ex violentia gyrationis caeli, hic ponit quintam solutionem,
secundum quam assignatur ratio quietis terrae ex simili habitudine caeli
ad terram ex omni parte. Et primo assignat hanc rationem; secundo
improbat eam, ibi: hoc autem dicitur et cetera. Dicit ergo primo
quod quidam dixerunt terram quiescere in medio propter similitudinem,
idest similem eius habitudinem ad omnem partem caeli. Et hoc inter
antiquos dixit Anaximander. Per quod dat intelligere quod etiam
aliquibus sui temporis hoc videbatur. Dicitur enim Plato hoc
posuisse: sed tamen Aristoteles hoc ei non imponit, quia supra ei
imposuerat quod moveretur in medio circa axem mundi. Ideo autem
dicebant terram propter similitudinem manere, quia nulla est ratio
quare id quod est in medio collocatum, magis moveatur sursum vel
deorsum, aut versus alias plagas caeli, cum similiter se habeat
undique ad extrema; impossibile est autem quod simul moveatur ad
contrarias partes; ergo relinquitur quod ex necessitate quiescat in
medio.
2. Deinde cum dicit: hoc autem dicitur etc., improbat praedictam
rationem. Et primo ex hoc quod ratio non est necessaria; secundo ex
hoc quod supponit falsum, ibi: sed adhuc neque verum quod dicitur et
cetera. Dicit ergo primo quod id quod dictum est, videtur
persuasibiliter dici, non tamen vere. Et hoc probat quatuor
rationibus. Quarum prima est quia, secundum praedictam rationem,
necessarium esset quiescere omne quod ponitur in medio (et sic
sequeretur quod etiam ignis, si poneretur in medio, quiesceret; quod
patet esse falsum): quia id quod assignatur pro causa quietis,
scilicet esse in medio, non accipitur ut proprium terrae; cum tamen
effectus, scilicet quiescere in medio, sit proprium terrae.
3. Secundam rationem ponit ibi: sed et non necessarium et cetera.
Et dicit quod non est necessarium dicere quod terra quiescat in medio
propter similitudinem, cum inveniatur alia convenientior causa. Terra
enim non solum videtur quiescere in medio, sed etiam ferri ad medium,
etsi non secundum se totam, tamen secundum suas partes. Eadem enim
est ratio de motu totius et partis: quocumque enim fertur pars eius,
fertur de necessitate et totum, si extra suum locum esset. Ubi autem
fertur secundum naturam, ibi et quiescit secundum suam naturam. Sic
ergo patet quod terra quiescit in medio propter suam naturam, et non
propter hoc quod similiter se habeat ad extrema: quia hoc potest esse
commune omnibus, ut ponantur in medio; sed naturaliter ferri ad medium
est proprium terrae.
4. Tertiam rationem ponit ibi: inconveniens autem etc.; quae
ostendit etiam insufficientiam huius rationis. Et dicit quod
inconveniens est quaerere propter quid terra quiescat in medio, et non
quaerere quare ignis quiescat in extremo. Si enim ignis quiescit ibi,
quia locus extremus naturaliter convenit ei, eadem ratione dicendum est
quod terra habeat quendam locum naturalem in quo quiescat. Si enim hic
locus qui est medius, non sit locus in quo naturaliter quiescit, sed
manet in medio propter necessitatem similitudinis, restat eis quaerere
quare ignis maneat in extremis. Et ponit exempla de quiete terrae in
medio, secundum quasdam rationes sophistarum, qui probare videbantur
quod si trichos, idest capillus, fortiter extendatur, quod non
frangetur; quia similiter undique extenditur, et non est ratio quare
magis frangatur in uno loco quam in alio. Sed haec ratio sophistica
est: primo quidem quia difficile est ut similiter sit undique
extensus; secundo quia, hoc etiam posito, frangetur in medio, quia
ibi concurrit violentia quae ex utraque parte infertur. Aliud exemplum
ponit de eo qui aequaliter esurit et sitit, et habet cibum et potum in
aequali distantia: concludunt enim sophistae quod talis quiesceret, et
ad neutrum moveretur. Sed hoc non sequitur: primo quidem quia sitis
magis agit quam fames; secundo quia, si aequaliter distarent duo cibi
vel duo potus aequaliter desiderabiles, curreret ad alterum quodcumque
contingeret.
5. Quartam rationem ponit ibi: mirabile autem etc.; quae etiam
ostendit insufficientiam praedictae rationis. Et dicit quod mirabile
fuit quod quaerebant rationem quietis corporum, et non quaerebant
rationem motuum ipsorum; propter quam scilicet causam unum corporum
movetur sursum, aliud vero deorsum, si non sit aliquid impediens;
natura enim est principium motus et quietis in eo in quo est, ut
dicitur in II Physic.
6. Deinde cum dicit: sed adhuc neque verum quod dicitur etc.,
improbat praedictam rationem ex eo quod supponit falsum. Et dicit quod
id quod dicitur in praedicta ratione, non est verum per se et
universaliter: est enim hoc verum per accidens, quod omne, idest
totum; necesse est manere in medio, ad quod nihil magis pertinet quod
moveatur huc quam illuc. Sed si habeat inclinationem ut moveatur ad
aliquam partem, propter hanc rationem, quia scilicet est in medio,
non ex necessitate quiescet, sed movebitur; non tamen secundum totum,
sed divisum in partes, sicut patet de igne. Si enim verum est quod
dicunt, necesse est quod, si poneretur ignis in medio mundi, quod
quiesceret ibi, sicut terra quiescit, eo quod similiter se haberet ad
quodlibet punctum in caelo signatum: et tamen ignis in medio positus
moveretur a medio usque ad extremum, si nihil prohiberet, sicut et
nunc videtur moveri. Sed tamen non totum movetur ad unum punctum: et
hoc solum removebatur in praedicta ratione, ut scilicet totum moveretur
ad unam partem. Sed movebitur unaquaeque pars ignis ad partem caeli
sibi proportionatam, puta quarta pars ignis ad quartam partem
continentis, scilicet caeli: corpus enim non est aliquod punctum
indivisibile. Sicut autem partes terrae, si essent dispersae circa
extremum caeli, condensarentur, ad hoc quod venirent in minorem
locum, scilicet in medium, sic oporteret e converso: quia si ignis
moveretur a medio usque ad extremum, oporteret quod per rarefactionem
ex parvo loco moveretur ad locum maiorem.
7. Et sic cessat obiectio, qua posset aliquis resistere
supradictis, dicens impossibile esse quod singulae partes ignis
ferrentur ad singulas partes caeli, propter hoc quod locus extremus
excedit locum medium in quantitate. Sed hoc removetur, quia ignis per
rarefactionem extenderetur in maiorem locum. Et ex hoc concludit
quod, si locus medius non esset naturalis terrae, quod propter
rationem similitudinis hoc modo moveretur a medio versus extremum, quod
singulae partes eius moverentur ad singulas partes extremi, sicut de
igne dictum est. Ultimo autem epilogat, dicens fere haec esse omnia
quae antiqui suspicati sunt circa figuram terrae et locum ipsius, et
motum eius vel quietem.
|
|