|
1. Postquam philosophus prosecutus est aliorum opiniones de terra,
hic determinat de ea secundum veritatem. Et primo determinat de loco
et quiete terrae; secundo de figura ipsius, ibi: figuram autem habere
sphaericam et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat
veritatem per rationes naturales; secundo per signa astrologica, ibi:
testificantur autem his et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit quod impossibile est terram moveri; secundo ex praemissis
assignat veram rationem quietis terrae, ibi: adhuc autem palam et
cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio,
scilicet quod primo dicendum est utrum terra habeat motum vel quiescat.
Ex motu enim debemus accedere ad alia quae sunt circa terram
consideranda; et ideo hoc primo ponit, ut assumat hoc tanquam
principium ad sequentia. Secundo, ibi: quemadmodum enim diximus
etc., assignat necessitatem praedictae inquisitionis. Sicut enim
supra dictum est, quidam, scilicet Pythagorici, posuerunt eam moveri
circa medium mundi, ac si esset una stellarum; alii vero, sicut in
Timaeo scribitur, ponentes terram esse in medio, dicunt eam revolvi
circa medium Poli, idest circa axem dividentem caelum per medium.
2. Tertio, ibi: quod autem est impossibile etc., ostendit quod
impossibile est terram sic moveri, quatuor rationibus. In quarum
prima accipit hoc pro principio, quod si terra movetur circulariter,
sive existens in medio mundi sive extra medium mundi, necesse est quod
talis motus sit ei violentus. Manifestum est enim quod motus
circularis non est proprius et naturalis motus terrae: quia si esset ei
hic motus naturalis, oporteret quod quaelibet particula eius haberet
hunc motum, quia idem est motus naturalis totius et partis, ut supra
dictum est; hoc autem videmus esse falsum, nam omnes partes terrae
moventur motu recto versus medium mundi. Si vero motus terrae
circularis sit violentus et praeter naturam, non potest esse
sempiternus: quia, sicut in praecedenti habitum est, nullum violentum
est sempiternum. Sed si terra movetur circulariter, necesse est quod
talis motus sit sempiternus, supposito quod mundus sit aeternus,
secundum eius opinionem: quia secundum hoc oportet quod ordo mundi sit
sempiternus, motus autem vel quies partium principalium mundi pertinet
ad ordinem ipsius. Sic ergo sequitur quod terra non movetur
circulariter.
3. Secundam rationem ponit ibi: adhuc omnia etc.; quae talis est.
Omnia corpora quae circulariter moventur, videntur esse haesitantia,
idest non semper uniformem situm habentia, ex eo quod quodlibet eorum
movetur pluribus motibus et non uno solo, excepta prima sphaera, quae
movetur uno motu: et haec, secundum ipsum, est sphaera stellarum
fixarum. Si ergo terra habet motum circularem, sive in medio existens
sive extra medium, oportet quod moveatur pluribus motibus, scilicet
motu primae sphaerae circa polos aequinoctialis, et aliquo alio motu
proprio circa polos zodiaci. Quod non potest esse: quia si hoc
esset, contingeret fieri mutationes et versiones stellarum fixarum per
respectum ad terram, quae propter proprium motum suum deficeret, et
non rediret ad idem punctum simul cum stella fixa, vel ipsa tota terra
vel aliqua pars eius signata, sicut accidit de planetis; et ita
sequeretur quod stellae fixae non semper viderentur oriri et occidere
secundum eandem partem terrae. Quod non accidit, sed semper oriuntur
et occidunt secundum eadem loca designata. Non ergo terra circulariter
movetur.
4. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc autem latio etc., quae quidem
procedit ex motu partium terrae et totius. Unde circa hoc tria facit:
primo proponit qualis sit motus naturalis terrae et partium eius;
secundo circa hoc movet quandam dubitationem, ibi: hoc enim utique
etc.; tertio concludit quod intendit. Dicit ergo primo quod motus
partium terrae, secundum suam naturam, est ad medium mundi totius; et
similiter, si tota terra esset extra medium mundi, moveretur ad medium
mundi secundum suam naturam, quia idem est motus naturalis totius et
partis.
5. Deinde cum dicit: hoc enim utique etc., movet circa hoc quandam
dubitationem. Et primo proponit ipsam: et dicit quod si ponatur quod
terra sit in medio mundi vel centro, hoc modo quod idem sit centrum
totius mundi et ipsius terrae, potest dubitari ad quod horum moveantur
secundum naturam corpora gravia, et specialiter partes terrae; utrum
videlicet ad medium ea ratione qua est medium mundi, vel ea ratione qua
est medium terrae. Secundo ibi: necesse itaque etc., solvit
dubitationem, dicens necessarium esse quod corpora gravia moveantur ad
medium, ea ratione qua est medium totius mundi. Motus enim gravium
contrariatur motui levium; sed corpora levia, et specialiter ignis,
moventur ad extremum caelestis corporis; ergo corpora gravia, et
specialiter terra, moventur ad medium mundi. Sed quia accidit quod
idem sit medium terrae et medium mundi, consequens est quod partes
terrae moveantur ad medium terrae, non per se sed per accidens, prout
scilicet idem est subiecto medium terrae et medium mundi; sicut si
cognosco Coriscum, per accidens cognosco venientem, quia Coriscus
est veniens.
6. Tertio ibi: quoniam autem fertur etc., probat quod
supposuerat, scilicet quod corpora gravia et partes terrae moventur ad
medium. Et dicit huius signum esse, quod corpora gravia feruntur
naturaliter versus terram non iuxta invicem, idest non secundum aeque
distantes lineas, quae nunquam concurrunt, sed ad similes angulos,
idest ad rectos angulos respectu superficiei vel lineae contingentis
superficiem terrae; et hoc ex quacumque parte corpus grave movetur
usque ad terram. Et huius signum est quod, si columna in quacumque
parte terrae non statuatur secundum rectos angulos, sed inclinationem
habens, cadet versus illam partem ex qua facit angulum acutum. Est
autem probatum in III Euclidis quod, si aliqua linea contingat
circulum, et protrahatur alia linea recta perpendiculariter super
lineam contingentem in loco contactus, necesse est lineam illam, si
protrahatur, transire centrum circuli. Et sic patet quod omnia
corpora gravia moventur versus centrum terrae; ita quod, si non esset
aliquid impediens, ex diversis partibus mota concurrerent in centro
terrae; propter hoc quod quodlibet eorum moveretur secundum lineam
rectam perpendiculariter cadentem super lineam contingentem, et in loco
contactus. Et sic oportet quod omnia corpora gravia ferantur ad unum
medium totius mundi et terrae.
7. Deinde cum dicit: manifestum igitur etc., concludit
propositum. Et infert duas conclusiones. Quarum prima est quod terra
sit in medio mundi. Quod quidem concluditur sic ex praemissis. Omnia
corpora gravia moventur per se ad medium mundi; omnia etiam moventur ad
medium terrae, ut probatum est; ergo medium terrae est medium mundi.
Et ita terra est in medio mundi. Secunda conclusio est quod terra sit
immobilis. Quod quidem concluditur ex praemissis sic. Nihil movetur
in loco ad quem naturaliter movetur, quia ibi naturaliter quiescit;
sed terra naturaliter movetur ad medium mundi; ergo non movetur in
medio. Non est autem nisi in medio mundi, ut probatum est; ergo
terra nullo modo movetur.
8. Quartam rationem ponit ibi: et quia vi proiecta et cetera.
Videmus enim quod, si lapis superpositus alicui tabulae, proiiciatur
sursum in directum, et iterum cadat secundum eandem rectitudinem,
secundum quam sursum motus est; si tabula non moveatur, cadet lapis in
eundem locum ubi prius erat; si autem tabula moveatur, cadet lapis in
alium locum, tanto magis distantem, quanto magis lapis fuerit in altum
proiectus; quia secundum hoc erit maius tempus inter principium
proiectionis et terminum casus. Videmus autem quod gravia proiecta
sursum secundum regulam, idest secundum rectam lineam, iterum
revertuntur in eundem locum terrae unde fuerunt proiecta. Et ne
aliquis dicat quod accidit propter tarditatem motus terrae, quod
imperceptibilis est distantia utriusque loci; subiungit quod hoc idem
accidit, si infinities, una vice post aliam, aliquis proiiciat
lapidem sursum; ita scilicet quod magnitudo temporis faciat distantiam
locorum esse perceptibilem. Et ita patet quod terra non movetur.
Deinde epilogando concludit manifestum esse ex praemissis quod terra
neque movetur, neque habet situm extra medium mundi.
9. Deinde cum dicit: adhuc autem palam etc., assignat causam
quietis terrae. Et dicit quod ex praemissis manifestum est quae sit
causa quietis eius. Sicut enim dictum est, terra naturaliter nata est
ferri ex omni parte ad medium, sicut sensibiliter apparet (et
similiter ad sensum apparet quod ignis naturaliter movetur a medio mundi
ad extremum). Unde sequitur quod nulla particula terrae, vel parva
vel magna, potest moveri a medio, nisi per violentiam: sicut enim in
primo habitum est, unius corporis est unus motus naturalis, et simplex
motus simplicis corporis, non autem possunt esse uni corpori simplici
duo motus contrarii naturales; motus autem a medio contrarius est motui
ad medium. Et sic, si ita est quod quaecumque pars terrae non possit
ferri a medio nisi per violentiam, manifestum est quod multo
impossibilius est quod tota terra moveatur a medio. Posset autem
aliquis obviare, dicens quod tota terra non movetur ad medium. Sed
ipse hoc excludit, dicens quod illuc nata est ferri tota terra, quo
nata est ferri pars terrae: et ita, si pars terrae movetur ad medium
naturaliter, et tota terra illuc movebitur naturaliter. Et ita
impossibile est quod moveatur a medio: unde necessarium est quod
quiescat in medio.
10. Deinde cum dicit: testificantur autem his etc., confirmat
quae dicta sunt de situ et quiete terrae, per dicta astrologorum. Et
dicit quod his quae dicta sunt, scilicet quod terra sit in medio et
quod quiescat, attestantur ea quae dicta sunt a mathematicis circa
astrologiam: ea enim quae sensibiliter apparent circa translationem
configurationum, quae determinantur secundum astrorum situm et
ordinem, hoc modo salvari possunt, si terra sit in medio quiescens,
et non aliter. Ut enim Ptolomaeus dicit, si terra non esset in
medio, oporteret eam altero trium modorum esse dispositam. Quorum
unus est quod axis mundi extra terram esset, et tamen terra distaret
aequaliter ab utroque polorum. Secundus modus est quod terra esset in
axe, et magis appropinquaret ad unum polorum quam ad alium. Tertius
modus est quod neque esset terra in axe, neque aequaliter distaret ab
utroque polorum. Si autem terra esset sita primo modo, ut scilicet
terra esset extra axem aequaliter distans ab utroque polo; si quidem
esset supra axem vel infra, oporteret quod horizon habitantium in
sphaera recta divideret aequinoctialem et omnes circulos aequidistantes
in partes inaequales, et ita nunquam in sphaera recta fieret
aequinoctium. In sphaera vero obliqua vel nunquam fieret
aequinoctium, vel non fieret in medio duorum solstitiorum: quia
horizon nunquam posset dividere maximum circulorum aequidistantium in
duo media, sed forte aliquem aliorum. Si vero terra declinaret ab axe
ad partem Orientalem vel Occidentalem, sequeretur primo quidem quod
stellae non viderentur aequales in ortu et occasu, propter inaequalem
distantiam. Iterum secundo sequeretur quod non esset aequale spatium
temporis ab ortu solis usque ad maximam exaltationem eius, quando
maxime appropinquat capitibus nostris, spatio temporis quod est usque
ad occasum. Si vero terra esset disposita secundo modo, scilicet quod
terra esset in axe, sed appropinquaret magis ad unum polorum quam ad
alium, sequerentur duo inconvenientia. Primo quidem quia in sola
recta sphaera horizon divideret caelum in duo media: in sphaera vero
obliqua semper esset minor pars caeli ex parte Poli apparentis, maior
autem ex parte Poli occultati. Et ita sequeretur quod horizon
obliquae sphaerae non divideret zodiacum in duo media: cuius contrarium
apparet ex hoc quod semper sex signa videmus super terram. Secundo
quia, si terra non esset directe posita sub aequinoctiali, sequeretur
quod umbrae corporum erectorum in aequinoctiis Orientales, non fierent
in directo Occidentalibus: cuius contrarium ubique apparet. Et ex
hoc patet quod neque tertius modus esse potest, ut scilicet terra neque
sit in axe, neque distet aequaliter ab utroque polorum: quia ad hanc
positionem sequuntur omnia praedicta inconvenientia. Qualitercumque
etiam terra non esset in medio mundi, confunderetur omnis ordo qui
consideratur circa augmentum et deminutionem dierum et noctium.
Similiter etiam perturbarentur regulae eclipsium: non enim semper
eclipses lunae fierent in directa oppositione solis et lunae, si terra
non esset in medio.
11. Quod autem terra non moveatur transiens de loco ad locum,
contingit ex hoc quod terra semper est in medio. Et iterum
sequeretur, quocumque motu moveretur, quod propter velocitatem sui
motus occultarentur a nobis omnes alii motus, vel nubium vel
animalium: non enim videtur moveri quod tardius movetur iuxta corpus
velocius motum. Sic igitur epilogando concludit philosophus quod de
loco et motu et quiete terrae, quomodo se habeant, tanta dicta sint.
|
|