|
1. Postquam philosophus determinavit veritatem circa locum et motum
vel quietem terrae, hic determinat veritatem circa figuram ipsius. Et
primo probat terram esse sphaericam, rationibus naturalibus, quae
accipiuntur ex parte motus; secundo rationibus mathematicis et
astrologicis, quae accipiuntur ex his quae apparent secundum sensum,
ibi: adhuc autem et per apparentia et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit propositum, ratione sumpta ex ipsa specie
naturalis motus terrae; secundo ex figura motus ipsius, ibi: et quia
omnia et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit rationem;
secundo comparat eam rationi quam antiqui assignabant, ibi: oportet
autem intelligere etc.; tertio excludit quasdam obviationes ad
rationem praedictam, ibi: sive igitur similiter et cetera.
2. Dicit ergo primo quod necesse est terram habere sphaericam
figuram, hac ratione; quia quaelibet partium eius habet gravitatem ad
medium, idest, sua gravitate naturaliter movetur ad medium, ut ex
supra dictis patet. Est etiam hic considerandum circa motum partium
terrae, quod maior pars depellit minorem, quousque ipsa maior pars
perveniat ad medium. Cuius ratio est, quia maior pars terrae habet
maiorem gravitatem, et per consequens maiorem virtutem ut moveatur ad
medium; semper autem minor virtus vincitur a maiori. Et ideo non est
possibile quod, partibus terrae motis versus medium, aliqua pars
terrae intumescat vel fluctuet, ita scilicet quod elevetur in situ una
pars terrae super aliam, sicut accidit in mari fluctuante, quasi terra
sit alicubi non compressa et alicubi compressa: sed oportet quod, cum
omnes partes terrae tendant versus medium, superiores partes terrae
comprimant inferiores, et una quasi consentiat alteri cedendo ei,
quousque perveniatur ad medium. Et sic oportet quod, partibus terrae
quasi undique aequaliter compressis versus medium, terra habeat
sphaericam figuram.
3. Deinde cum dicit: oportet autem intelligere etc., manifestat
praedictam rationem, comparando ipsam ad rationem de figura terrae ab
aliis assignatam. Et dicit quod oportet praedictam rationem
intelligere ac si positum esset quod terra esset generata de novo,
concurrentibus undique partibus terrae versus medium, sicut antiqui
naturales posuerunt. In hoc tamen differentia est, quod illi ponunt
motum partium terrae versus medium causari ex violentia gyrationis
caeli, sicut supra dictum est: melius autem et verius est, ut ponamus
motum partium terrae accidere naturaliter, propter hoc quod partes
terrae habent gravitatem inclinantem eas versus medium. Si ergo
ponamus quod terra prius erat in potentia, sicut antiqui posuerunt,
consequens erit quod partes eius, dispersae et disgregatae prius,
quando fuerunt in actu graves, ferentur simili modo ex omni parte ad
medium; et ex hoc constituetur terra sphaericae figurae.
4. Deinde cum dicit: sive igitur similiter etc., excludit tres
obviationes contra praemissam rationem. Quarum prima est, quod potest
aliquis dicere quod praedicta ratio non cogit figuram terrae esse
sphaericam, nisi supposito quod in ipsa generatione terrae, undique
partes terrae similiter et aequaliter concurrant ad medium. Sed potuit
contingere quod in illa disgregatione partium terrae, plures partes
terrae inventae fuerint ad unam partem superioris loci quam ad aliam;
et sic plures partes terrae aggregatae sunt ad unam partem eius quam ad
aliam; quod est contra rationem sphaericae figurae.
5. Sed ipse dicit quod idem contingit circa figuram terrae, sive
partes terrae quae prius erant disgregatae, similiter conveniant ab
extremis terrae versus medium, sive aliter se habeant. Est autem
manifestum quod, si partes terrae similiter et aequaliter undique ab
extremis ferantur ad medium, necesse est quod moles terrae undique fiet
aequalis: quia cum aequalis quantitas partium apponatur medio undique,
necesse est quod extremum terrae undique distet aequaliter a medio. Et
in hoc salvatur ratio sphaerae: quia sphaera nihil aliud est quam
corpus a cuius medio omnes lineae ductae ad extrema, sunt aequales.
Nec differt quantum ad hanc rationem, si aliquis dicat quod partes
terrae non similiter et aequaliter conveniunt ad medium: quia semper
illud quod est plus, cum sit gravius, propellit id quod est minus
grave, usque ad hoc, idest usque ad medium. Quod quidem potest
intelligi dupliciter. Uno modo sic ut intelligatur quod id quod est
minus grave, propellatur a graviori quousque minus grave pertingat ad
medium. Sed hoc non convenit secundum intentionem Aristotelis: quia
praedicta positione facta, adhuc remanebit maior quantitas versus unam
partem terrae, ad quam plures partes concurrunt. Alio modo potest
intelligi usque ad hoc, idest quousque ipsum corpus gravius attingat
medium. Et hoc convenientius dicitur: quia unumquodque corpus grave
naturaliter tendit ad hoc ut ipsum sit in suo loco, non autem ad hoc
quod aliquid aliud in suo loco statuatur. Et inde est quod corpus
gravius, ad hoc quod ipsum magis appropinquet medio, repellit per
violentiam corpus minus grave a medio; sicut patet de lapide proiecto
in aquam, qui repellit aquam a contactu terrae. Et secundum hoc
procedit ratio Aristotelis: nam si versus unam partem terrae sit maior
quantitas, ad hoc quod ipsa magis appropinquet medio, depellit minorem
partem per violentiam a medio, quousque aequale pondus ex omni parte
terrae inveniatur.
6. Secundam obviationem excludit ibi: quod enim utique et cetera.
Et primo ponit ipsam obviationem; eo quod, sicut ipse dicit, eandem
habet solutionem cum his quae dicta sunt. Est autem dubitatio talis.
Ponamus quod terra existat in medio, et quod sit sphaericae figurae,
et quod versus unum hemisphaerium terrae superapponatur multo maior
quantitas quam ex alia parte (quod quidem dicit ad excludendum
obiectionem quae posset fieri de montibus, qui videntur supereminere
aliis partibus terrae: nam quantitas montium nihil est in comparatione
ad totam quantitatem terrae, sicut si pilus apponeretur ex una parte
sphaerae cupreae). Dato autem quod tantum de corpore gravi
superadderetur versus unam partem, quod haberet notabilem quantitatem
respectu totius terrae, sequeretur quod non esset idem medium mundi
totius et terrae. Unde sequeretur quod vel non quiesceret in medio;
vel si quiesceret, etiam non in medio existens, etiam nunc quando est
in medio, sit nata moveri. Haec igitur est dubitatio.
7. Secundo ponit solutionem, ibi: videre autem et cetera. Et
dicit quod illud non est difficile videre, si aliquis velit modicum
considerare, et distinguere qualiter dignum ducimus quod aliqua
magnitudo gravitatem habens feratur ad medium mundi. Manifestum est
enim quod feretur ad medium mundi, non solum usque ad hoc quod infima
extremitas tangat centrum mundi; sed, nisi aliud impediat, oportet
quod, praevalente maiori parte super minorem, usque ad hoc feratur
quod corpus motum medio sui tangat medium mundi, ad quod habent
inclinationem omnia corpora gravia. Puta si non esset in mundo aliud
corpus grave nisi unus lapis qui demitteretur ab alto, oporteret ipsum
tandiu descendere, quousque medium lapidis tangeret medium mundi;
propter hoc quod maior pars eius repellit minorem a medio, quousque
undique inveniatur aequalis gravitas, sicut supra dictum est.
Concludit ergo quod nihil differt hoc quod dictum est dicere in
quacumque parte terrae, aut in tota terra. Non enim hoc contingit
propter magnitudinem aut parvitatem, quod dictum est de motu gravis ad
medium: sed verificatur de omni eo quod habet inclinationem ad medium,
ratione suae gravitatis. Unde sive tota terra ab aliqua parte caeli
feratur ad medium, sive partes eius, necesse est usque ad hoc fieri
motum, donec ex omni parte terra similiter appropinquet ad medium, per
hoc quod minores partes adaequantur maioribus per impulsionem minorum a
maioribus, ut dictum est.
8. Tertiam obiectionem excludit ibi: sive igitur facta est et
cetera. Posset enim aliquis dicere quod praedicta ratio procedit
supposita generatione terrae. Sed ipse hoc excludit, dicens quod sive
terra sit generata, necesse est quod hoc modo sit facta in medio
existens, sicut supra dictum est (ita scilicet quod medio sui tangat
medium mundi), et ita figura eius erit sphaerica: sive etiam non sit
generata, oportet quod hoc modo se habeat sicut si esset generata;
quia terminus generationis est natura rei; unde illud quod non est
generatum, oportet tale esse quale fieret si generaretur. Et secundum
hoc concludit figuram terrae esse sphaericam.
|
|