|
1. Praemissa ratione ad probandum rotunditatem terrae, quae
sumebatur ex specie motus partium eius, hic inducit aliam rationem ad
idem, quae sumitur ex figura motus partium terrae. Et dicit quod
omnia corpora gravia, ex quacumque parte caeli moveantur, feruntur ad
terram ad similes angulos, idest secundum rectos angulos, quos facit
linea recta per quam est motus corporis gravis, cum linea contingente
terram (quod manifestatur per hoc quod gravia non stant firmiter super
terram nisi secundum lineam perpendicularem): non autem feruntur
corpora gravia ad terram iuxta invicem, idest secundum lineas
aequidistantes. Quod quidem ordinatur ad hoc quod terra apta nata sit
esse sphaerica: quia similem inclinationem habent gravia ad locum
terrae, ex quacumque parte caeli demittantur; et ita similiter et
aequaliter nata est fieri appositio ad terram ex omni parte, quod
constituit eam sphaericae figurae. Si vero terra naturaliter esset
lata in superficie sua, sicut quidam dicebant, fieret motus corporum
gravium a caelo ad terram non undecumque secundum similes angulos.
Oportet igitur quod vel terra sit sphaerica, vel quod naturaliter sit
sphaerica. Hoc autem ideo apposuit, propter tumorositates montium et
concavitates vallium, quae videntur rotunditatem terrae impedire. Sed
huiusmodi sunt ex aliqua causa accidentali, et non ex eo quod per se
convenit terrae: nec hoc habet aliquam quantitatem notabilem in
comparatione ad totam terram, ut supra dictum est. Oportet autem
unumquodque dicere esse tale quale est secundum suam naturam, et non
quale est per aliquam causam violentam vel praeternaturalem: et ideo,
licet per accidens terra non sit omnino sphaerica ex aliquo accidente,
quia tamen naturam habet ad hoc quod sit sphaerica, simpliciter
dicendum est eam sphaericam esse.
2. Deinde cum dicit: adhuc autem et per apparentia etc., probat
terram esse sphaericam, rationibus astrologicis, per ea quae apparent
secundum sensum. Et inducit tres probationes. Quarum prima sumitur
ex eclipsi lunae. Et dicit quod adhuc manifestum est per ea quae
apparent secundum sensum, quod terra sit sphaerica. Nisi enim terra
esset sphaerica, eclipsis lunae non semper haberet circulares
decisiones: videmus enim quod semper quando luna eclipsatur, obscurum
ipsius et lucidum distinguuntur per lineam circularem. Accidit autem
eclipsis lunae per hoc quod ipsa subintrat umbram terrae: unde apparet
umbram terrae esse rotundam. Ex quo apparet terram, quae facit talem
umbram, esse sphaericam: solum enim corpus sphaericum natum est semper
facere sphaericam umbram. Si enim corpus lucidum, scilicet sol, sit
maius terra, oportet quod faciat terra umbram pyramidalem, cuius conus
sit in alto, et basis in ipsa terra; si vero sol esset minor terra,
faceret quidem umbram similiter secundum figuram rotundae pyramidis,
tamen e converso conus illius pyramidis esset in terra, basis autem
eius in alto; si vero sol esset aequalis terrae, faceret umbram
cylindricam, idest columnarem: quidquid autem horum esset,
sequeretur, propter hoc quod terra est sphaerica, quod umbra eius
secundum lineam circularem abscinderet lunam. Posset autem aliquis
dicere quod ista circularis abscissio lunae non est propter rotunditatem
terrae, sed propter rotunditatem lunae. Sed ad hoc excludendum,
subdit quod in augmento et decremento lunae, quod accidit per singulos
menses, sectio lunae accipit omnes differentias figurarum: nam
quandoque dividitur secundum lineam rectam, sicut quando dividitur per
medium, puta cum est septima vel vigesima prima; quandoque autem fit
amphicurtos, idest habens circularem sectionem vel arcualem, scilicet
a septima luna usque ad vigesimam primam; quandoque autem est concava,
puta cum est prima, et a prima usque ad septimam, et a vigesima prima
usque ad defectum; quod contingit propter diversam habitudinem eius ad
solem, ut supra dictum est. Sed in eclipsibus semper linea dividens
ipsam est gibbosa, idest circularis. Quia igitur luna eclipsatur
propter terrae interpositionem, rotunditas terrae, cum sit sphaerica,
est causa talis figurae circa divisionem lunae.
3. Secundam probationem ponit ibi: adhuc autem per astrorum etc.;
quae sumitur ex apparentia stellarum. Et dicit quod ex diversitate
apparentiae stellarum apparet quod terra non solum est rotunda, sed
etiam parva in comparatione ad corpora caelestia. Si enim modicum
moveamur versus meridiem vel Septentrionem, manifeste diversificatur
nobis horizon. Quod apparet quantum ad duo. Primo quidem quantum ad
polum horizontis, qui est punctum caeli existens supra summitatem
capitis nostri; quod quidem punctum manifeste diversificatur secundum
modicam distantiam, ut apparet ex stellis fixis; quia in modica
distantia diversae stellae apparent super summitatem capitis. Secundo
apparet diversitas horizontis ex diversa abscissione caeli per
horizontem. Et hoc manifestat quia moventibus se versus Septentrionem
vel meridiem, non videntur eaedem stellae. In his enim qui habitant
in sphaera obliqua, polus Septentrionalis elevatur supra horizontem
ipsorum, et omnes stellae quae non distant a polo ultra elevationem
Poli supra orizontem, sunt perpetuae apparitionis; et in aequali
spatio circa alium polum stellae existentes, sunt perpetuae
occultationis. Quia igitur, propter diversitatem horizontis, in
terris Septentrionalibus polus Septentrionalis magis elevatur, et
polus oppositus magis deprimitur, contingit quod quaedam stellae quae
sunt propinquae polo Antarctico, non sunt perpetuae occultationis,
sed videntur quandoque in terris magis meridionalibus, puta in Aegypto
et circa Cyprum, quae nunquam videntur in terris magis
Septentrionalibus: et e converso quaedam stellae sunt perpetuae
apparitionis in regionibus magis Septentrionalibus, quae tamen in
regionibus magis meridionalibus magis occultantur per occasum. Et ex
hoc apparet quod terra est figurae rotundae, praecipue secundum
aspectum ad duos polos: si enim esset superficiei planae, omnes
habitantes in tota terrae superficie ad meridiem et Septentrionem,
haberent eundem horizontem, et eaedem stellae eis apparerent et
occultarentur, nullo impedimento facto ex tumorositate. Et simili
ratione probatur quod terra sit rotunda versus ortum et occasum:
alioquin non prius oriretur astrum quodcumque his qui sunt in oriente,
quam his qui sunt in occidente. Si enim terra esset figurae concavae,
sidus oriens prius appareret his qui sunt in occidente: si vero terra
haberet planam superficiem, simul appareret omnibus. Manifestum est
autem quod sidus oriens prius apparet his qui sunt in oriente, per
eclipsim lunae; quae si appareat in regione magis Orientali circa
mediam noctem, in regione magis Occidentali apparebit ante mediam
noctem, secundum quantitatem distantiae; ex quo patet quod sol prius
oritur et occidit in regione magis Orientali. Per hoc autem, ut
Aristoteles dicit, apparet quod non sit magna quantitas rotunditatis
terrae. Si enim esset magnae quantitatis, non in tam parva distantia
fieret ita cito diversitas circa apparentiam stellarum. Et ideo non
videntur valde incredibilia opinari, qui volunt coaptare, secundum
similitudinem et propinquitatem, locum in extremo occidentis situm,
qui dicitur esse circa Heracleas columnas (quas scilicet Hercules
statuit in signum suae victoriae), loco qui est circa mare Indicum in
extremo orientis, et dicunt esse unum mare, Oceanum, quod continuat
utraque loca. Et similitudinem utrorumque locorum coniiciunt ex
elephantibus, qui circa utrumque locum oriuntur, non autem in mediis
regionibus. Quod quidem est signum convenientiae horum locorum, non
autem propinquitatis.
4. Tertiam probationem inducit ibi: et mathematicorum etc.; quae
quidem sumitur ex mensura terrae. Et dicit quod quicumque
mathematicorum attentaverunt ratiocinari de magnitudine rotunditatis
terrae, dicunt quod rotunditas terrae attingit usque ad quadraginta
myriades stadiorum, idest quadragesies decem millia, quod est
quadringentesies millia stadiorum. Est autem stadium octava pars
milliaris; octava autem pars praedicti numeri est quinquaginta millia;
et secundum hoc rotunditas terrae erit quinquaginta millia
milliariorum. Secundum autem diligentiorem considerationem modernorum
astrologorum, est rotunditas terrae multo minor, idest viginti millia
milliaria et quadringenta, ut Alfraganus dicit; vel decem et octo
myriades stadiorum, idest centum octoginta millia stadiorum, ut
Simplicius dicit; quod quasi in idem redit, nam viginti millia est
octava pars centum sexaginta millium. Hoc autem astrologi perpendere
potuerunt, considerantes quantum spatium in terra facit diversitatem
unius gradus in caelo: et invenerunt quod quingenta stadia, secundum
Simplicium; vel quinquaginta sex milliaria et duas tertias milliarii,
secundum Alfraganum. Unde multiplicantes hunc numerum per trecenta
sexaginta, qui est numerus graduum caeli, apprehenderunt rotunditatem
terrae esse praedictae quantitatis. Et sic ex his possumus argumentari
quantitatem terrae non solum esse sphaericam, sed etiam non magnam in
comparatione ad magnitudines aliorum astrorum: nam solem probant
astrologi esse centies septuagesies maiorem terra; cum tamen, propter
distantiam, videatur nobis pedalis. Dicit autem aliorum astrorum,
propter opinionem Pythagorae, qui posuit terram esse unam de stellis.
Et in hoc terminatur sententia secundi libri.
|
|