|
1. Postquam philosophus determinavit de partibus situalibus caeli
secundum opinionem aliorum, hic determinat de his secundum opinionem
suam. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod huiusmodi
differentias oportet esse in caelo; secundo ostendit secundum quam
dimensionem caeli accipiatur sursum et deorsum in ipso, ibi: dico
autem longitudinem etc.; tertio ostendit quae pars in caelo sit sursum
et quae deorsum, ibi: polorum autem qui quidem super nos et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo excludit
quasdam obiectiones, ibi: non oportet enim dubitare et cetera.
2. Circa primum ponit talem rationem. Determinatum est prius quod
in habentibus principium motus, scilicet in corporibus animatis, quae
habent in se principium movens, existunt tales virtutes, idest
positionum differentiae, secundum determinatas virtutes partium; et
non solum secundum habitudinem ad nos, sicut est in corporibus
inanimatis, quae non habent in se principium activum motus, sed solum
passivum, ut dicitur in VIII Physic. Caelum autem est animatum,
et habet principium motus. Quod autem caelum sit animatum, supponit
ex eo quod probatum est in VIII Physic., quod omnia mobilia
necesse est reducere in unum primum, quod est movens seipsum, et habet
in se principium motus activum, et non solum principium passivum,
sicut quidam posuerunt, ut Simplicius refert qui posuerunt
Aristotelem dicere caelum animatum, non quia haberet animam
rationalem, sed ita quod haberet quandam vitam complantatam corpori,
ita quod in eo nihil est aliud anima quam natura talis corporis. Quod
manifeste ostenditur esse falsum ex hoc quod Aristoteles in XII
Metaphys. dicit, quod primum movens, quod est omnino immobile,
movet caelum sicut desideratum et intellectum: et sic sequitur quod
secundum opinionem eius, caelum est secundum suam animam appetens et
intelligens. Et secundum hoc motus caeli est et a natura et ab anima
eius: sed a natura quidem sicut a principio secundario et passivo,
inquantum scilicet tale corpus est aptum natum sic moveri; ab anima
vero sicut a principio principali et activo motus.
3. Nec multum refert quantum ad hunc modum movendi, utrum moveatur a
substantia spirituali coniuncta quae dicatur anima eius, vel tantum a
substantia spirituali separata; nisi quod ponere ipsum moveri a
substantia spirituali coniuncta, pertinet ad maiorem dignitatem ipsius
caeli; quod attendentes Plato et Aristoteles, posuerunt caelum
animatum. Quamvis possit aliquis e contrario dicere quod, sicut
nobilius est corpus quod habet substantiam spiritualem coniunctam, ita
nobilior est substantia spiritualis quae omnino est a corpore separata:
unde et Plato posuit in bonum animae rationali esse quod quandoque a
corpore separatur. Et secundum hoc, cum movens sit nobilius moto, et
magis ab eo dependeat motus, magis videtur dicendum substantiam
moventem caelum esse a corpore separatam, quam corpus caeli esse
animatum, ut motus caeli sit nobilior: alioquin videretur, secundum
dictum Platonis, quod anima caeli esset peioris conditionis quam anima
humana. Sed ad hoc responderi potest quod animae humanae quantum ad
aliquid nobilius est esse extra corpus quam in corpore, scilicet
quantum ad hoc quod movet corpus cum labore contra naturam eius; sed
quantum ad naturale esse ipsius animae melius est ei esse in corpore,
quia per hoc consequitur perfectum esse speciei. Unde si sit aliqua
substantia spiritualis cuius virtus sit determinata ad motum caeli,
quod movet sine labore, ut supra dictum est, nobilius est ei esse in
tali corpore quam esse separatam: quia perfectior est actio quam quis
agit per instrumentum coniunctum, quam per instrumentum separatum.
Sed substantia separata cuius virtus non determinatur ad hunc
effectum, est omnino nobilior. Ex hoc autem quod caelum est
animatum, concludit secundum praedicta quod habeat sursum et deorsum,
dextrum et sinistrum.
4. Sed videtur hoc non esse conveniens. Dixit enim supra quod
sursum et deorsum competit corpori animato secundum augmentum, ante et
retro secundum sensum, dextrum et sinistrum secundum motum localem;
nullus autem ponens caelum animatum, ponit in eo motum augmenti, neque
etiam motum sensus; ergo neque deberet poni in caelo sursum aut
deorsum, aut ante aut retro. Sed dicendum est quod in animalibus
perfectis habentibus motum localem, attenduntur praedictae differentiae
non solum secundum augmentum et secundum sensum, sed etiam secundum
motum localem. Unde ipse supra dixit in quadam ratione quod sursum est
unde est motus, dextrum autem a quo, anterius autem ad quod. Sed in
illis quae non habent motum localem, quae omnino carent dextro et
sinistro, inveniuntur sursum et deorsum, ante et retro, secundum
alios motus. Et sic oportet omnia ista attribui caelo secundum solum
motum localem, sicut perfectissimo.
5. Deinde cum dicit: non oportet enim dubitare etc., excludit duas
obiectiones: et primo ponit eas. Quarum prima talis est. Caelum
enim est sphaericae figurae, et ita omnes partes eius sunt similes;
praedictae autem differentiae positionum requirunt dissimilitudinem
partium, vel in virtute solum, sicut dextrum et sinistrum, vel etiam
in figura, sicut sursum et deorsum, ante et retro, ut supra dictum
est; non ergo videtur quod huiusmodi positionum differentiae possint
caelo attribui. Secunda obiectio est, quia in animalibus, quibus
huiusmodi positionum species attribuuntur, una pars movetur ante
alteram; sed hoc non potest esse in caelo, sed partes eius omni
tempore moventur, ut ipse dicit in VIII Physic.; unde videtur
quod huiusmodi positiones non sint ponendae in caelo.
6. Secundo ibi: sed intelligere etc., solvit praedictas
obiectiones. Et primo primam, dicens quod non oportet propter hoc
dubitare, sed hoc modo oportet hoc intelligere in caelo, sicut si
aliquam habeat differentiam dextri et sinistri etiam secundum figuras
partium, et postea circumponat aliquis ei sphaeram, non quidem
exterius sicut vestimentum, sed sicut corpus coniunctum naturaliter
contegens exterius: sic enim quod huiusmodi est haberet virtutem
differentem dextri et sinistri, sed videretur non habere propter
similitudinem figurae quae exterius apparet. Et similiter ab anima
caeli sunt diversae virtutes in diversis partibus eius, quamvis
similibus secundum figuram, propter quas praedictae positiones caelo
attribuuntur.
7. Secundam solvit ibi: eodem autem modo et cetera. Et dicit quod
eodem modo non est dubitandum propter hoc quod animalia, in quibus sunt
huiusmodi differentiae, habent principium eius quod est moveri. Etsi
enim caelum nunquam incoepit moveri, tamen quia motus eius est
ordinatus, necesse est in motu eius accipere aliquod principium unde
motus eius incoeperit, si incoepit moveri, et unde etiam iterum moveri
inciperet, si contingeret ipsum stare.
8. Deinde cum dicit: dico autem longitudinem etc., ostendit
secundum quam dimensionem caeli attendatur sursum et deorsum. Et primo
proponit quod intendit: et dicit quod longitudo caeli est distantia
quae est inter polos ipsius, Arcticum scilicet ad Antarcticum, ita
quod unus polorum sit sursum et alius deorsum.
9. Secundo ibi: differentiam enim etc., probat propositum
dupliciter. Primo quidem per rationem. Manifestum est enim quod in
quolibet corpore longitudo attenditur secundum maximam dimensionem
ipsius. Maxima autem dimensio corporis sphaerici est secundum
diametrum eius. Diameter autem in caelo determinatur solum qui est
inter duos polos, qui sunt duo puncta sphaerae immobilia et semper
eodem modo se habentia; quaecumque autem alia puncta in sphaera
accipiantur, sunt mobilia; unde et diametri inter quaecumque alia duo
puncta protrahantur, indeterminate se habent. Et propter hoc,
secundum lineam quae est inter duos polos, maxime attenditur longitudo
caeli: quia in his solis punctis caeli videmus determinatam
differentiam hemisphaeriorum, per hoc quod huiusmodi Poli non
moventur.
10. Secundo ibi: simul autem etc., probat idem per communem modum
loquendi. Consuevimus enim dicere quod latera in mundo non sunt ipsi
Poli, quos dicimus sursum et deorsum, sed id quod est iuxta polos,
ex utraque scilicet parte eorum, ut scilicet oriens sit unum latus
mundi et occidens sit aliud, tanquam distantia polorum sit ipsa
longitudo caeli: hoc enim dicimus laterale quod est iuxta sursum et
deorsum ex utraque parte eius, sicut patet in homine. Est autem
attendendum quod, secundum astrologos considerantes non dimensiones
caeli, sed magis dimensiones nostrae habitabilis, attenditur longitudo
secundum differentiam orientis et occidentis, latitudo autem secundum
distantiam meridiei et Septentrionis: quia quantitas nostrae
habitabilis est maior plus quam in duplo ab oriente in occidentem quam a
polo versus aequinoctialem, quia nec hoc totum habitatur.
11. Deinde cum dicit: polorum autem qui quidem super nos etc.,
ostendit quis polorum sit sursum et quis deorsum. Et primo ostendit
hoc quantum ad motum primum; secundo quantum ad motum planetarum,
ibi: sed secundae quidem et cetera. Circa primum tria facit: primo
proponit quod intendit; secundo probat quod dixerat, ibi: dextrum
enim etc.; tertio infert conclusionem ex dictis, ibi: et ibi quidem
habitantes et cetera. Dicit ergo primo quod inter polos ille qui
semper apparet super nos, est pars caeli quae est deorsum, scilicet
polus Arcticus: ille autem qui semper nobis est immanifestus, qui
dicitur Antarcticus propter hoc quod est ei oppositus, est pars caeli
quae est sursum.
12. Deinde cum dicit: dextrum enim etc., probat quod dixerat.
Manifestum est enim quod in unoquoque animali dextrum dicimus unde est
principium motus localis eius (et propter hoc pars dextra animalis est
calidior, ut sit magis apta ad motum); principium autem circularis
motus caeli est ex illa parte unde astra oriuntur, quae vocatur
oriens; unde oriens dicitur dextrum caeli, et per consequens occasus
erit sinistrum eius. Si ergo motus caeli incipit a dextris et
circumfertur ad dextram, tanquam ab eodem in idem, necesse est quod
polus immanifestus, scilicet Antarcticus, sit sursum caeli: si enim
polus Arcticus, qui semper est nobis manifestus, esset sursum,
sequeretur quod motus caeli esset a sinistra et ad sinistram, quod nos
non dicimus. Et hoc sic apparet. Imaginemur enim hominem cuius caput
sit in polo Arctico et pedes in polo Antarctico: manus eius dextra
erit in occidente et manus sinistra in oriente; si tamen facies eius
sit versus hemisphaerium superius, quod est nobis apparens. Cum ergo
motus caeli sit ab oriente in occidentem, sequetur quod sit a sinistro
in dextrum. Sed si ponamus e converso quod caput hominis sit in polo
Antarctico et pedes in polo Arctico, eadem dispositione faciei
manente, manus dextra erit in oriente et sinistra in occidente: et sic
motus incipiet a dextra, secundum quod convenit. Et ita manifestum
est quod sursum caeli est polus immanifestus.
13. Sed primo contra hoc obiicitur, quod Aristoteles praetermittit
determinare quid sit anterius et posterius caeli. Sed dicendum est
quod hoc praetermittit tanquam manifestum ex his quae determinantur.
Motus enim animalis, a dextris incipiens, procedit in ante, et non
retrorsum: unde cum caelum moveatur ab oriente versus superius
hemisphaerium, quod apparet per elevationem stellarum orientium,
consequens est quod anterius caeli sit superius hemisphaerium,
posterius autem caeli sit hemisphaerium inferius.
14. Secundo obiicitur quia, cum in animalibus sit semper eadem pars
dextra et eadem pars sinistra, hoc in caelo observari non videtur: nam
eadem pars caeli, quae prius est in oriente, posterius est in
occidente; et sic, si dextrum est oriens et sinistrum occidens, eadem
pars caeli quandoque erit dextra, quandoque sinistra. Sed hoc
solvitur per hoc quod philosophus dicit in VIII Physic., quod
principium movens caelum non movetur secundum accidens, sicut
principium movens animalia inferiora. Huiusmodi autem virtutes,
secundum quas attribuuntur praedictae positiones animalibus, dependent
ex principio motivo: et ideo in animalibus quae sunt hic, virtus
dextra movetur per accidens, moto corpore animalis; sed in caelo
virtus illa intelligitur quasi immobiliter stans, etiam partibus
caelestis corporis motis. Et ideo semper dextrum caeli est in
oriente, quamcumque partem singularem caeli contingat ibi esse. Et
eadem ratio est de aliis virtutibus.
15. Tertio obiicitur quia oriens et occidens non videtur esse
determinata pars caeli, sed diversificari secundum horizontem
uniuscuiusque regionis. Sic igitur si dextrum et sinistrum attribuitur
ortui et occasui, dextrum et sinistrum non erunt determinata in caelo
secundum se, sicut in corporibus animatis, sed relatione ad nos,
sicuti in corporibus inanimatis. Sed dicendum est quod, propter
immobilitatem polorum, sursum et deorsum dicit esse determinata in
caelo: dextrum autem et sinistrum lateraliter se habent ad sursum et
deorsum. Accipit ergo hic Aristoteles ortum et occasum, non per
comparationem ad aspectum nostrum, sed per comparationem ad polos
immobiles mundi.
16. Deinde cum dicit: et ibi quidem habitantes etc., concludit
secundum praedicta differentiam habitationis terrae: dicens quod ex quo
polus immanifestus est sursum, illi qui habitant sub illo polo sunt in
hemisphaerio superiori et apud dextram caeli; nos autem qui in hac
parte terrae habitamus, sumus in inferiori hemisphaerio et in
sinistra. Et hoc est e contrario ei quod Pythagorici dixerunt, qui
posuerunt nos habitare sursum et in dextra parte, illos autem deorsum
et in sinistra parte; cum tamen contrarium accidat secundum praedicta.
Hemisphaerium autem hic videtur accipere secundum quod dividitur caelum
per circulum aequinoctialem aeque distantem ab utroque polo. Et ex hoc
patet Aristotelem hic dicere quod etiam ex alia parte aequinoctialis
aliqui homines habitant vel habitare possunt, in parte opposita nobis.
Si qui autem habitant vel habitarent in duabus quartis terrae quae
distinguuntur a nobis per circulum qui intelligitur secare
aequinoctialem ad rectos angulos, transeuntem per polos
aequinoctiales, illi distinguerentur a nobis utrisque, qui scilicet
habitamus sursum et deorsum, tanquam habitantes in posteriori parte
caeli ab habitantibus in anteriori, inquantum motus caeli posterius ad
eos pervenit, utpote stellis eis orientibus cum nobis occidunt, et
redeuntibus ad principium motus, quod est dextrum, in occasu
stellarum. Sed cum dextrum et sinistrum aequaliter distent et
lateraliter ab eo quod est sursum et deorsum, videtur inconvenienter
dicere quod nos qui sumus sub polo Arctico, habitemus in inferiori
parte et sinistra, alii autem in superiori et dextra. Et ad hoc
potest dici quod Aristoteles locutus est secundum Graeciam, in qua
habitabat, quae quidem est ad sinistram inquantum est versus
occidentem, est autem deorsum inquantum est sub polo Arctico. Sed
quia Aristoteles hic loqui videtur communiter pro habitantibus omnibus
in nostra habitabili, melius respondetur quod ipse loquitur more
Pythagoricorum, qui ad idem referebant dextrum, sursum et ante, et
opposita etiam ad idem: Pythagoras autem secundum hoc aestimavit nos
esse in parte superiori et dextra; vel secundum aspectum, quia polus
Arcticus supereminet nobis; vel magis, aspiciens ad motus
planetarum, ut immediate patebit.
17. Deinde cum dicit: sed secundae quidem etc., ostendit quomodo
istae positiones distinguantur secundum motus planetarum. Et dicit
quod quantum ad secundum motum circularem, qui est planetarum, nos e
converso sumus sursum et in dextra, illi autem deorsum et in sinistra:
quia principium huius motus e contrario se habet (incipiunt enim moveri
ab occidente); et hoc ideo, quia isti duo motus sunt contrarii,
idest diversi (nam contrarietas proprie non est in motibus
circularibus, ut in primo ostensum est). Et secundum hoc accidit nos
esse in principio, et illos in fine motus planetarum. Et ideo illi
videntur esse potiores quantum ad permanentiam, quae est in primo
motu; nos autem quantum ad diversitatem generationis et corruptionis,
quae dependet ex secundo motu, ut infra dicetur. Ultimo autem
epilogat, dicens quod tanta dicta sunt de partibus caeli, quae
determinantur secundum dimensiones caeli et secundum locum, non autem
secundum materiales partes caeli, ut dictum est.
|
|