|
1. Postquam philosophus determinavit de diversitate partium situalium
caeli, hic determinat de diversitate partium quantum ad ordinem
sphaerarum, ostendens videlicet causam quare in caelo non est una
sphaera tantum circulariter mota, sed sunt plures sphaerae quae
circulariter moventur. Et circa hoc tria facit: primo ponit
dubitationem; secundo ostendit difficultatem solutionis, ibi: et
quidem a longe tentantibus etc.; tertio incipit solvere, ibi:
unumquodque est quorum est opus et cetera.
2. Circa primum considerandum est quod, si contingeret motus
circulares esse contrarios, non esset difficile videre quare in caelo
non est tantum unus motus circularis, sed plures. Cum enim contraria
differant specie, eo quod contrarietas est differentia secundum
formam, ut dicitur X Metaphys., non esset universum perfectum in
suis speciebus, si esset unus motus contrarius et non alius, puta si
esset motus deorsum et non esset motus sursum. Quia ergo, ut supra
probatum est, unus motus circularis non est contrarius alteri, oportet
diligenter considerare quae est necessitas quod in caelo essent multi et
diversi motus circulares. Et quaestio satis congrue sequitur ad
praemissa, in quibus dictum est quod sursum et deorsum et alia
huiusmodi aliter considerantur in caelo quantum ad primum motum, et
aliter quantum ad secundum.
3. Deinde cum dicit: et quidem a longe tentantibus etc., ostendit
difficultatem solvendae quaestionis. Hoc enim dicit esse considerandum
hominibus qui tentant facere quaestionem a longe, idest de corporibus
caelestibus longe a nobis existentibus; cum tamen de his quae sunt
elongata a nobis, non possimus habere certum iudicium. Corpora autem
caelestia non ita sunt longe a nobis tanto, idest secundum quantitatem
localis distantiae; sed multo magis eo quod pauca accidentium eorum
cadant sub sensum nostrum; cum tamen connaturale sit nobis quod ex
accidentibus, idest sensibilibus, deveniamus ad cognoscendam naturam
alicuius rei. Hanc autem elongationem dicit multo maiorem esse quam
localem: quia si consideremus localem distantiam, aliqua proportio est
distantiae qua distat a nobis corpus caeleste, ad distantiam qua distat
a nobis aliquod inferiorum corporum, puta lapis aut lignum, et utraque
distantia est unius generis; sed accidentia caelestium corporum sunt
alterius rationis, et omnino improportionata accidentibus inferiorum
corporum. Et tamen, quamvis sit difficile, dicamus propter quid est
talis diversitas motus in caelo. Et huius diversitatis causa est
accipienda ex his quae nunc dicentur.
4. Deinde cum dicit: unumquodque est quorum est opus etc.,
assignat causam praedictorum. Et primo assignat eam per viam
compositionis, procedendo a primo ad ultimum quod quaeritur; secundo
per viam resolutionis, procedendo ab ultimo quod quaeritur usque ad
primum, ibi: nunc autem tantum manifestum est et cetera. Circa
primum ponit talem rationem. Si caelum est quoddam corpus divinum,
necesse est motum eius esse sempiternum et circularem; si motus eius
est sempiternus et circularis, necesse est terram esse; si terra est,
necesse est ignem esse; si ignis est et terra, est necesse etiam
aliqua corpora intermedia esse; si autem sunt huiusmodi corpora,
necesse est generationem esse; si autem generatio est, necesse est
plures motus esse in caelo. Ergo, si caelum est corpus perpetuum et
divinum, necesse est plures motus esse in caelo, et per consequens
plura corpora mobilia.
5. Singula igitur per ordinem manifestat: et primo primum. Circa
quod considerandum est quod Platonici ponebant unum Deum summum, qui
est ipsa essentia bonitatis et unitatis, sub quo ponebant ordinem
superiorum intellectuum separatorum, qui apud nos consueverunt
intelligentiae vocari; et sub hoc ordine ponebant ordinem animarum,
sub quo ordine ponebant ordinem corporum. Dicebant ergo quod inter
intellectus separatos, superiores et primi dicuntur intellectus
divini, propter similitudinem et propinquitatem ad Deum; alii vero
non sunt divini, propter distantiam ad Deum; sicut etiam animarum
supremae sunt intellectivae, infimae autem non intellectivae, sed
irrationales. Corporum autem suprema et nobiliora dicebant esse
animata, alia vero inanimata. Rursus dicebant quod supremae animae
propter hoc quod dependent ex intelligentiis divinis, sunt animae
divinae; et iterum corpora suprema, propter hoc quod sunt coniuncta
animabus divinis, sunt corpora divina. Hoc igitur modo etiam
Aristoteles hic loquitur, dicens quod unumquodque quod habet propriam
operationem, est propter suam operationem: quaelibet enim res appetit
suam perfectionem sicut suum finem, operatio autem est ultima rei
perfectio (vel saltem ipsum operatum, in his in quibus est aliquod
opus praeter operationem, ut dicitur in I Ethic.); dictum est enim
in II de anima quod forma est actus primus, operatio autem est actus
secundus, tanquam perfectio et finis operantis. Et hoc est verum tam
in corporalibus quam in spiritualibus, puta in habitibus animae; et
tam in naturalibus quam in artificialibus. Dicit tamen quorum opus
est, propter ea quae sunt contra naturam, sicut sunt monstra; quorum
non est aliquod opus inquantum huiusmodi, sed patiuntur defectum
operativae virtutis, ut patet in his qui nascuntur claudi vel caeci;
non enim claudicatio est finis intentus a natura, propter quem faciat
nasci animal claudum, sed hoc accidit praeter intentionem naturae ex
defectu naturalium principiorum. Subdit autem quod operatio Dei est
immortalitas. Nominat autem hic Deum, non solum primam causam omnium
rerum, sed, more Platonicorum et aliorum gentilium, omnia quae
dicuntur divina, secundum morem praedictum. Sed videtur quod
immortalitas non sit operatio, sed potius differentia vel
impassibilitas, sicut mortale est differentia vel passio. Dicendum
est ergo quod immortalitas signat vitam indeficientem: vivere autem non
solum nominat ipsum esse viventis, sed etiam operationem vitae, sicut
intelligere est quoddam vivere, et sentire et alia huiusmodi, ut patet
in II de anima et in IX Ethic. Et ad hoc exprimendum subiungit,
haec autem, scilicet immortalitas, est vita sempiterna: propter quod
etiam non dicit quod Dei operatio sit incorruptibilitas, quae importat
solum sempiternitatem ipsius esse, sed dicit immortalitas, ut includat
sempiternitatem operationis. Unde concludit quod, si aliquid mobilium
dicatur Deus secundum modum praedictum, quod motus eius sit
sempiternus; sicut et si qua substantia immobilis Deus dicitur, eius
operatio est sempiterna absque motu; alioquin frustra esset talis res
sempiterna non habens operationem sempiternam, propter quam unaquaeque
res est. Quia ergo caelum est tale quod secundum antiquos Deus
dicebatur, non quia sit ipse summus Deus, sed quia corpus eius est
quoddam divinum, propter hoc quod est ingenitum et incorruptibile, ut
supra ostensum est; inde est quod habet corpus circulare, ad hoc quod
possit semper et circulariter moveri. Ostensum est enim in VIII
Physic. quod solus motus circularis potest esse perpetuus: nam super
lineam rectam infinitam nullus est motus, ut etiam in primo probatum
est; super lineam autem rectam finitam non potest esse motus infinitus
nisi per reflexionem, quae quidem non potest esse sine interpolatione
quietis, ut probatur in VIII Physic. Et est attendendum quod
Aristoteles hic probat sempiternitatem motus caeli ex sempiternitate
corporis eius; qua via non fuit usus in VIII Physic., quia
nondum probaverat sempiternitatem caeli. Sed quia ad motum caeli se
habet ipsum corpus caeleste ut materia et subiectum, primum autem
movens, scilicet Deus, sicut agens quod facit ipsum esse in actu; ex
parte caeli probari potest quod sit potens semper moveri, ex parte
autem voluntatis divinae dependet quod moveatur in actu vel semper vel
non semper.
6. Deinde cum dicit: propter quid igitur etc., ostendit secundam
conditionalem, scilicet quod si caelum movetur sempiterno et circulari
motu, quod necesse sit esse terram. Dicit ergo: si ita est quod
caelum est corpus divinum sempiterne et circulariter motum, propter
quid ergo non est tale corpus totius caeli, idest totius mundi, ut
scilicet quaelibet pars mundi esset de natura caelestis corporis? Et
ad hoc respondet quod necesse est esse aliquid manens et quietum in
medio corporis quod circulariter fertur: manifestum est enim quod omnis
motus circularis est circa aliquod medium quiescens. Et hoc oportet
esse aliquod corpus: nam hoc quod dico medium, non est aliquid
subsistens, sed accidens alicui rei corporeae, si sit medium
corporis. Non est autem possibile quod tale aliquid sit aliqua pars
huius, idest aliqua pars caelestis corporis, quod supra dixerat corpus
divinum, licet oporteat quod sit pars totius mundi. Et hoc probat
dupliciter. Primo quia nulla pars caelestis corporis universaliter
potest quiescere ubicumque, cum corpori caelesti conveniat sempiternus
motus, ut ostensum est: medium autem circa quod est motus circularis,
oportet esse quietum. Secundo quia specialiter non potest esse quod
quiescat in medio. Quia si secundum naturam in medio quiesceret,
naturaliter moveretur ad medium (unumquodque enim naturaliter movetur
ad locum in quo quiescit, ut in primo habitum est): nulla autem pars
corporis caeli naturaliter movetur ad medium, quia naturalis eius motus
est quod moveatur circulariter, et, sicut in primo habitum est, unius
simplicis corporis non possunt esse duo motus naturales. Unde
relinquitur quod quies partis illius caelestis corporis in medio esset
ei contra naturam. Et ex hoc sequitur quod motus caeli non possit esse
sempiternus: quia non potest esse nisi sit aliquid quietum in medio,
et si quies eius quod est in medio esset violenta, sequeretur quod non
posset esse sempiterna; et per consequens nec motus eius sempiternus.
Nihil enim quod est praeter naturam, est sempiternum: quia illud quod
est praeter naturam, est posterius eo quod est secundum naturam: quod
quidem patet ex hoc quod in generatione cuiuslibet rei, id quod est
praeter naturam est excessus quidam, idest corruptio et defectus, eius
quod est secundum naturam (sicut videmus quod monstra sunt quaedam
corruptiones et defectus rei naturalis); corruptio autem et defectus
est naturaliter posterior, sicut privatio quam habitus. Non autem est
possibile id quod est naturaliter prius, nunquam esse, et id quod est
naturaliter posterius, esse semper. Unde patet quod non est possibile
id quod est violentum esse sempiternum. Id autem quod in medio
quiescit, sempiterne quiescit, sicut et caelum sempiterne movetur.
Relinquitur ergo quod oporteat esse aliquid quod naturaliter quiescat
in medio, si motus caeli est circularis et sempiternus. Hoc autem
quod naturaliter quiescit in medio, est terra, ut infra ostendetur.
Ergo, si caelum movetur circulariter et sempiterne, necesse est
terram esse, quod fuit propositum.
7. Deinde cum dicit: sed adhuc si terram etc., ostendit tertiam
conditionalem, scilicet quod si est terra, quod sit ignis. Et primo
proponit quod intendit, dicens quod adhuc, si necesse est terram
esse, necesse est et ignem esse. Secundo ibi: contrariorum enim
etc., probat hoc duabus rationibus. Quarum prima talis est. Si
unum contrariorum est in natura, necesse est etiam quod alterum sit in
natura. Et hoc quidem probat sic: quia si sit aliquod contrariorum,
necesse est quod sit aliqua natura ei subiecta, ut patet ex I
Physic.; est autem eadem materia contrariorum, ut ibidem
ostenditur, et sic oportet quod materia unius contrarii habeat
potentiam ad aliud contrarium; quae quidem potentia esset frustra, si
illud contrarium non posset esse in natura. Unde, cum nihil sit
frustra in natura, necesse est quod si unum contrariorum est, quod et
reliquum sit. Ignis autem et terra sunt contraria: quia maxime
distant secundum contrarietatem situs, de qua nunc loquimur, inquantum
unum est gravissimum et aliud levissimum (quantum autem ad alias
qualitates, ignis maxime contrariatur aquae, sicut calidissimum
frigidissimo: sed nunc loquitur de istis corporibus secundum eorum
situm; sic enim sunt partes totius universi). Relinquitur ergo quod
si est terra, necesse est etiam ignem esse.
8. Secundam rationem ponit ibi: et privatione et cetera. Circa
quam considerandum est quod semper contraria se habent secundum peius et
melius, ut dicitur in I Physic.; ita scilicet quod unum est
privatio et defectus respectu alterius, sicut frigidum respectu
calidi, et nigrum respectu albi. Manifestum est autem quod
affirmatio, idest omne quod positive dicitur ut aliquid completum, est
prius eo quod dicitur per privationem et defectum, sicut calidum est
prius frigido. Quies autem et gravitas, quae attribuuntur terrae,
dicuntur per privationem levitatis et motus, quae attribuuntur igni:
ergo ignis naturaliter est prior terra. Posito autem posteriori,
ponitur prius. Ergo necesse est quod si est terra, quod sit ignis.
Et est considerandum quod Plato in Timaeo probavit esse terram et
ignem, per hoc quod necesse est corpora esse visibilia propter ignem,
et palpabilia propter terram.
9. Deinde cum dicit: sed adhuc si quidem etc., ponit quartam
conditionalem, scilicet quod si est ignis et terra, quod sint media
elementa. Quia unumquodque elementorum habet aliqualiter
contrarietatem ad unumquodque aliorum trium; sicut terra contrariatur
igni secundum contrarietatem gravis et levis, et calidi et frigidi,
aeri autem secundum contrarietatem calidi et frigidi, humidi et sicci:
et hoc quidem dicit esse inferius manifestandum, praecipue in II de
generatione. Unde relinquitur, si sunt duo elementa, quod necesse
est esse alia duo, ex hoc quod probatum est quod si necesse est esse
unum contrariorum, necesse est esse alterum. Plato autem probavit ex
extremis elementis quod necesse est esse media, per proportiones
numerales: quia inter duos cubicos numeros necesse est esse duos alios
numeros secundum continuam proportionalitatem; sicut cubicus binarii
est octonarius, cubicus autem ternarii sunt viginti septem, inter quos
cadunt media in proportione duodeviginti et duodecim, quae omnia se
habent secundum sesquialteram proportionem.
10. Deinde cum dicit: his autem existentibus etc., probat quintam
conditionalem, scilicet quod si sint huiusmodi corpora, necesse est
esse generationem et corruptionem. Quod quidem probat duplici
ratione. Quarum prima est quia contraria agunt et patiuntur ab
invicem, et se invicem corrumpunt, ut probabitur in libro de
generatione; sed praedicta corpora sunt contraria ad invicem, ut
dictum est; ergo se invicem corrumpunt. Et ita necesse est esse
generationem et corruptionem.
11. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: quae talis
est. Non est rationabile quod sit aliquod corpus sempiternum, cuius
motus non potest esse sempiternus: quia motus est operatio corporis
mobilis, et omnis res est propter suam operationem, ut dictum est.
Sed praedicta corpora, scilicet elementa, habent motus rectos, qui
non possunt esse sempiterni, ut in VIII Physic. probatur. Ergo
ipsa non possunt esse sempiterna, sed necesse est quod sint generabilia
et corruptibilia. Et ita necesse est quod generatio et corruptio
fiat.
12. Deinde cum dicit: si autem etc., probat sextam
conditionalem, scilicet quod si sit generatio, quod necesse est esse
alium motum circularem praeter primum, aut unum aut plures. Quia,
cum primus motus circularis, qui est supremae sphaerae revolventis
totum caelum ab oriente in occidentem, sit uniformis, non causaret
diversam dispositionem in corporibus inferioribus; et ita elementa
corporum et alia corpora similiter se haberent ad invicem; unde non
esset generatio et corruptio. Et hoc manifestabitur magis in
sequentibus, scilicet in II de generatione. Unde necesse est esse
alium motum, qui est per obliquum circulum, qui proprie causet
generationem et corruptionem per elongationem et appropinquationem
planetarum ad nos, sicut primus motus causat permanentiam et
sempiternitatem in rebus.
13. Quaerit autem Alexander, si cessante motu caeli elementa
contraria remanerent, utrum se invicem corrumperent. Et dicit quod
sic, propter contrarietatem ipsorum: non tanquam esset generatio et
corruptio ordinata secundum quandam reciprocationem, ut scilicet nunc
ex calidis generarentur frigida, nunc e converso; sed contingeret,
sicut Heraclitus posuit, quod quandoque omnia fierent ignis; nam
ordinatio reciprocae conversionis invicem est etiam per virtutem caeli.
Sed melius est dicere quod, cessante motu caeli, omnis motus corporum
inferiorum cessaret, ut Simplicius dicit: quia virtutes inferiorum
corporum sunt sicut materiales et instrumentales respectu caelestium
virtutum, ita quod non movent nisi motae.
14. Deinde cum dicit: nunc autem tantum manifestum est etc.,
recolligit eandem rationem ordine resolutorio. Et dicit quod hoc nunc
manifestum est, propter quam causam oportet esse plura corpora
circulariter mota: quia scilicet necesse est esse generationem;
generationem autem necesse est esse, si est ignis et alia corpora;
ignem autem et alia huiusmodi corpora necesse est esse, si sit terra;
quam quidem necesse est esse, quia necesse est esse aliquid sempiterne
quiescens in medio, si est aliquid circulariter motum.
|
|